XXVII domenica del tempo ordinario, anno B: Salmo 128,3

Ruminare i Salmi - Salmo 128 (Vulgata / liturgia 127),3:

CEI La tua sposa come vite feconda
nell’intimità della tua casa.
NV Uxor tua sicut vitis fructifera
in lateribus domus tuae.
V Uxor tua sicut vitis abundans
in lateribus domus tuae.

Ebrei 2,11: Colui che santifica e coloro che sono santificati provengono tutti da una stessa origine; per questo non si vergogna di chiamarli fratelli.
Marco 10,6-9: Dall'inizio della creazione li fece maschio e femmina; per questo l'uomo lascerà suo padre e sua madre e si unirà a sua moglie e i due diventeranno una carne sola. Così non sono più due, ma una sola carne. Dunque l'uomo non divida quello che Dio ha congiunto.

Ilario e Cassiodoro: La sposa è la sapienza: chi s'innamora di lei e l'accoglie nell'intimo della propria casa, il cuore, gusta del suo piacevole frutto.
Ilario: 9. Ut autem nunc cognoscamus quid sub uxoris nuncupatione intelligi oporteat; contuendum est quid et alibi sub hoc eodem uxoris nomine tractetur. Salomon itaque ait: Quaesivi sapientiam sponsam adducere mihi ipsi (Sap. VIII, 2). Et quia qui sponsam requirit, divitem quaerit; huius sponsae suae opes memorat, dicens: Honestatem glorificat, convictum Dei habens, et omnium Dominus dilexit eam (Ibid. 3); et si multam quis cognitionem desiderat, novit et quae a principio sunt, et quae futura sunt conspicit (Ibid. 8). Et item: Uxorem virilem quis inveniet? Pretiosior est autem lapidibus multi pretii istius modi (Pr XXXI, 10). Et haec in Proverbiis dicta sunt: quia proverbium non hoc quod verbis sonat explicat, sed dictorum virtutem ex usu verborum communium nuntiat. Docet autem Dominus in Evangeliis, quid proverbia intelligenda sint, dicens: Veniet hora, ut iam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiem vobis (Jn XVI, 25). Ergo secundum proverbiorum rationem uxorem virilem nosse debemus, eam nempe quam sibi Salomon sponsam optavit assumere: de qua et rursum ait: Iudicavi igitur hanc adducere ad convivendum mecum, et amator factus sum pulchritudinis eius (Sap. VIII, 9). Haec igitur tamquam uxor assumpta sapientia virilis est, perficiens omnia, et sibi subdens, et in labore utilium operum valida. Ipsa Deo placita, et per doctrinam ejus digna, et praeteritorum scientia et futurorum cognitione perfecta. 10. Haec timentis Deum uxor totis domus suae lateribus diffusa, fecundae vitis modo, se per omnia operum nostrorum latera extendit. Domum autem non ambigitur hoc animae nostrae esse domicilium, quod sibi unusquisque, per timorem Dei et vias eius ineundo, ad habitationem Sapientiae emundat. (Sup. ps. CXXVII,9-10)
Cassiodoro: Simili modo intellectus ad litteram et hic quoque vitandus est. Nam cum plures sanctissimos viros uxores et filios perspicias non habere, et iterum sceleratos haec omnia possidere, quomodo in istam partem beatitudinis applicabis, quae subtracta plerumque bonis, et iniquis potius attributa cognoscis? Uxor enim dicta est, quasi ut soror. Quapropter uxorem hic beati viri sapientiam debemus accipere, sicut Salomon dicit: Qui voluerit sapientiam ducere sibi sponsam [Sap. VIII, 2]; et alibi: Ama illam, et amplexabitur te; et circumda illam, et servabit te [Prov. IV, 6]. Ipsa ergo uxor est iustorum, quae casto amplexu complectitur maritum. Vitis vero mater est uvarum, quae dulcia vina profundens, corda nostra recreat: sic et ista uxor, id est sapientia, fructus inferens iucundos, suavi nos delectatione laetificat. Domus autem nostra recte dicitur propria cogitatio, quando in eadem defixi, quasi in quibusdam aedibus commoramur. Istius autem domus parietes, duo sunt testamenta, in quibus mens sancta velut quibusdam lateribus firmata solidatur.
Prospero: Il mistero dell'unione tra Cristo e la Chiesa è espresso da molti simboli, tra i quali quello del matrimonio. Chiunque si lega a Cristo, partecipa della fecondità della sua sposa, la Chiesa.
Cum multi sanctorum non habuerint coniugia, neque filios, quomodo accipientur huius benedictionis fuisse participes, nisi harum affectionum societas in totius Ecclesiae corpore intelligatur, per illud scilicet spiritale coniugium, quo viro suo Christo, id est, sponso sponsa connectetur? Sacramentum vero istius copulae multis nominibus significatur, ut qui adhaerent capiti, nunc membra eius, nunc mater et fratres, nunc uxor et filii, nunc templum et vinea nuncupentur: dum per has necessitudinum species illa individua unitas fidei, et spei, et charitatis ostenditur; et quidquid Christo subiungitur, sibi quoque invicem colligatur, ut totius domus latera fecundae vitis abundantia vestiantur. (Expositio Psalmorum a C usque ad CL - Ps. CXXVII)

Progetto di Dio è il mistero dell'unità, che si svela al sapiente e dà fecondità alla vita.


Commenti

Post popolari in questo blog

Ego sum Via

Le Nozze

Filautia, piacere e dolore nella Questione 58 a Talassio di S. Massimo il Confessore