mercoledì 24 novembre 2010

28 novembre 2010 - I Domenica di avvento

Romani 13,11
E' ormai tempo di svegliarvi dal sonno.
ὥρα ἤδη ὑμᾶς ἐξ ὕπνου ἐγερθῆναι.

S. Tommaso (Super Epistolam B. Pauli ad Romanos lectura, cap. 13 lectio 3), distingue sei tipi di sonno:

1. la morte (1Ts 4,12)
2. il sonno in senso proprio (Gv 11,12)
3. la quiete dell'eterna gloria ("sonno di grazia", Sal 4,9)
4. la contemplazione (Ct 5,2)
5. il peccato (Ef 5,14; Sal 127,2)
6. la negligenza (spirituale, Pr 6,9; Sir 32,15 [CEI 32,11]; Is 21,5).

"Hora est iam nos de somno surgere". Quod quidem intelligendum est non de somno naturae, qui quandoque dicitur mors, secundum illud I Thess. IV, 12: nolumus vos ignorare de dormientibus, quandoque autem est quies animalium virtutum, secundum illud Io. XI, v. 12: si dormit, salvus erit. Nec enim intelligendum est de somno gratiae, qui quandoque dicitur quies aeternae gloriae, secundum illud Ps. IV, 9: in pace in idipsum, etc., quandoque autem est quies contemplationis etiam in hac vita. Cant. V, 2: ego dormio, et cor meum vigilat.
Sed intelligitur de somno culpae, secundum illud Eph. V, 14: exurge, qui dormis, et exurge a mortuis, etc., vel etiam negligentiae, secundum illud Prov. c. VI, 9: usquequo, piger, dormies? Tempus ergo est surgendi a somno culpae per poenitentiam Ps. CXXVI, 2: surgite, postquam sederitis, etc., a somno vero negligentiae per sollicitudinem bene operandi Is. XXI, 5: surgite, principes, accipite clypeum. Eccli. XXXII, 15: hora surgendi non te tristet.

lunedì 1 novembre 2010

7 novembre 2010 - XXXII domenica del tempo ordinario

2Tessalonicesi 2,16-17

Fratelli, lo stesso Signore nostro Gesù Cristo e Dio, Padre nostro, che ci ha amati e ci ha dato, per sua grazia, una consolazione eterna e una buona speranza, conforti i vostri cuori e li confermi in ogni opera e parola di bene.

16 Αὐτὸς δὲ ὁ κύριος ἡμῶν Ἰησοῦς Χριστὸς καὶ [ὁ] θεὸς ὁ πατὴρ ἡμῶν, ὁ ἀγαπήσας ἡμᾶς καὶ δοὺς παράκλησιν αἰωνίαν καὶ ἐλπίδα ἀγαθὴν ἐν χάριτι, 17 παρακαλέσαι ὑμῶν τὰς καρδίας καὶ στηρίξαι ἐν παντὶ ἔργῳ καὶ λόγῳ ἀγαθῷ.

Così S. Tommaso, nel suo commento all'epistolario paolino (Super II Thess., cap. 2 lectio 3):

Deinde cum dicit "itaque" etc., monet tenere veritatem, et primo ponit monitionem; secundo orationem, ibi "ipse autem Dominus" et cetera.
(...)
Deinde ponit orationem, ibi "ipse autem Dominus noster Iesus Christus" etc.; quasi dicat: sic moneo, sed nihil valet nisi adsit divinum auxilium. Et ideo ponit primo duplex Dei beneficium.
Primum est amor eius ad nos, quo alia nobis impendit; ideo dicit "dilexit nos".
Secundum est spiritualis consolatio, ibi "et dedit consolationem aeternam".
II Cor. I, v. 4: qui consolatur nos in omni tribulatione nostra.
Is. XL,1: consolamini, consolamini, popule meus, dicit Dominus Deus vester, et cetera.
Et dicit consolationem aeternam, scilicet contra omnia mala imminentia et futura. Et ideo expectamus spem bonam, id est, bonorum aeternorum infallibilitatem.
I Petr. I,3: qui secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos in spem vivam.
Et hoc "in gratia", scilicet per quam speramus consequi vitam aeternam.
Rom. VI,23: gratia Dei vita aeterna.
Petit autem pro eis exhortationem, quae est monitio ducens animum ad volendum. Et hanc potest facere homo exterius; sed non esset efficax, nisi esset interius Spiritus Dei. Unde dicit "exhortetur corda vestra", id est, instiget.
Os. II,14: ducam eam in solitudinem, et loquar ad cor eius.
Item petit confirmationem, unde dicit "et confirmet".
Ps. LXVII,29: confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis.
Quasi dicat: exhortetur per gratiam, ut velimus, et confirmet ut efficaciter velimus. "Et hoc in omni opere bono et sermone". Praecedit opus sermonem, quia "coepit Iesus facere et docere", Act. I,1.

Si tratta di una preghiera volta a chiedere quello che sopra era oggetto dell'ammonimento dell'apostolo, ovverosia attenersi saldamente alla verità. La preghiera si fonda sulla consapevolezza del duplice dono di Dio ("grazia"), che è il suo amore e la consolazione/esortazione dello Spirito Santo. Egli fa sì che l'insegnamento proveniente dall'esterno (in questo caso dall'apostolo) porti effettivamente a volere quanto è richiesto, e a realizzarlo con fortezza nonostante ogni contrarietà nella forma di "ogni buona opera e parola". L'opera precede la parola. Come Gesù: prima fare, poi insegnare!