domenica 29 maggio 2011

5 giugno 2011 - Ascensione

Efesini 1,19-23:

Egli (Dio Padre) la manifestò (la sua potenza) in Cristo, quando lo risuscitò dai morti e lo fece sedere alla sua destra nei cieli, al di sopra di ogni Principato e Potenza, al di sopra di ogni Forza e Dominazione e di ogni nome che viene nominato non solo nel tempo presente ma anche in quello futuro. Tutto infatti egli ha messo sotto i suoi piedi e lo ha dato alla Chiesa come capo su tutte le cose: essa è il corpo di lui, la pienezza di colui che è il perfetto compimento di tutte le cose.

19 ... κατὰ τὴν ἐνέργειαν τοῦ κράτους τῆς ἰσχύος αὐτοῦ 20 ἣν ἐνήργησεν ἐν τῷ Χριστῷ ἐγείρας αὐτὸν ἐκ νεκρῶν, καὶ καθίσας ἐν δεξιᾷ αὐτοῦ ἐν τοῖς ἐπουρανίοις 21 ὑπεράνω πάσης ἀρχῆς καὶ ἐξουσίας καὶ δυνάμεως καὶ κυριότητος καὶ παντὸς ὀνόματος ὀνομαζομένου οὐ μόνον ἐν τῷ αἰῶνι τούτῳ ἀλλὰ καὶ ἐν τῷ μέλλοντι: 22 καὶ πάντα ὑπέταξεν ὑπὸ τοὺς πόδας αὐτοῦ, καὶ αὐτὸν ἔδωκεν κεφαλὴν ὑπὲρ πάντα τῇ ἐκκλησίᾳ, 23 ἥτις ἐστὶν τὸ σῶμα αὐτοῦ, τὸ πλήρωμα τοῦ τὰ πάντα ἐν πᾶσιν πληρουμένου.

19 ... secundum operationem potentiæ virtutis ejus, 20 quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis, et constituens ad dexteram suam in cælestibus, 21 supra omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc sæculo, sed etiam in futuro. 22 Et omnia subjecit sub pedibus ejus; et ipsum dedit caput supra omnem ecclesiam, 23 quæ est corpus ipsius, et plenitudo ejus, qui omnia in omnibus adimpletur.

Nei versetti 10-12 del salmo 17, S. Tommaso legge i misteri dell'incarnazione, dell'ascensione e della chiesa (Super Psalmo 17 n. 8). Ecco il testo latino del salmo:

10 Inclinavit cælos, et descendit,
et caligo sub pedibus ejus.
11 Et ascendit super cherubim, et volavit;
volavit super pennas ventorum.
12 Et posuit tenebras latibulum suum;
in circuitu ejus tabernaculum ejus,
tenebrosa aqua in nubibus aëris.

Traduzione CEI 2008 (salmo 18):

10 Abbassò i cieli e discese,
una nube oscura sotto i suoi piedi.
11 Cavalcava un cherubino e volava,
si librava sulle ali del vento.
12 Si avvolgeva di tenebre come di un velo,
di acque oscure e di nubi come di una tenda.

Cristo ha "inclinato i cieli" incarnandosi (ma si può anche riferire l'espressione ai predicatori!), mentre è "salito sopra i cherubini" ascendendo al cielo al di sopra di ogni ordine angelico (ecco il testo di Efesini).

Mystice hic ponitur mysterium incarnationis.
Et primo ponitur Christi incarnatio, per quam exivit et venit in mundum.
Secundo ejus ascensio, qua ivit ad patrem, ibi, "ascendit super Cherubim".
Tertio ea quae post Christi ascensionem in Ecclesia facta sunt, "et posuit tenebras".
Dicit ergo, "inclinavit caelos et descendit", et cetera. Si quis magnus facit humilitatem alicui parvo de villa, dicitur facere injuriam et dejectionem toti loco cui praesidet. Sic filius hominis dicitur humiliare se et inclinare caelos, quia voluit venire ad nos humilis. Descendit, idest visibilis apparuit:
Baruch, 3: post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est.
1 Joan. 1: quod vidimus et audivimus et manus nostrae contrectaverunt de verbo vitae.
Descendit ergo per humilitatem accipiendo carnem humanam, moriendo et docendo humilia. Vel, inclinavit caelos, idest praedicatores, et descendit, faciens eos dicere capacia hominibus.
Et caligo, idest Diabolus et omnes mali, sub pedibus ejus, idest Christi:
Psal. 109: ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
De ascensione dicit, ascendit super Cherubim.
Eph. 4: qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes caelos ut adimpleret omnia.
Super Cherubim, idest super ordines Angelorum:
Eph. 1: constituens eum ad dexteram suam in caelestibus super omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem et cetera. Et omnia subjecit sub pedibus ejus, et ipsum dedit caput super omnem Ecclesiam, quae est corpus ipsius:
Hier. 32: fortissime, magne, potens, dominus exercituum nomen tibi, magnus consilio et incomprehensibilis cogitatu.
Et dicit specialiter, super Cherubim, quia non solum ascendit ut est etiam eis superior, sed quia eis est incomprehensibilis.

S. Tommaso cita poi il medesimo testo di Efesini nella spiegazione del Padre Nostro (Super Evangelium S. Matthaei lectura, caput VI, lectio III), a proposito della richiesta "Dacci oggi il nostro pane quotidiano", latino "Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie". Questo pane "sovrasostanziale" è appunto il Cristo, asceso "al di sopra di ogni Principato e Potenza, al di sopra di ogni Forza e Dominazione e di ogni nome che viene nominato non solo nel tempo presente ma anche in quello futuro":

Postquam docuit petere gloriam, et beatitudinem, et operationes virtutum; hic docet petere quae sunt necessaria ad praesentem vitam, cum dicit panem nostrum et cetera. Hoc autem exponitur quatuor modis. Primo exponitur de pane qui est Christus, qui dicit de seipso,
Io. VI, 52: panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita.
Sed dicit nostrum, quia non cuiuscumque, sed fidelium solum;
Is. IX, 6: parvulus natus est nobis et cetera.
Unde ex quo quis baptizatus est, ius habet in isto pane. Sed hoc quod dicit supersubstantialem, loco eius habetur in Graeco usion, idest peculiarem; et quod sit supersubstantialis, habetur ad
Ephes. I, 20: constituens ad dexteram suam in caelestibus supra omnem principatum, potestatem, et virtutem, et dominationem.

lunedì 16 maggio 2011

22 maggio 2011 - V domenica di pasqua

1Pietro 2,4-5
Avvicinandovi al Signore, pietra viva, rifiutata dagli uomini ma scelta e preziosa davanti a Dio, quali pietre vive siete costruiti anche voi come edificio spirituale, per un sacerdozio santo e per offrire sacrifici spirituali graditi a Dio, mediante Gesù Cristo.
πρὸς ὃν προσερχόμενοι, λίθον ζῶντα, ὑπὸ ἀνθρώπων μὲν ἀποδεδοκιμασμένον παρὰ δὲ θεῷ ἐκλεκτὸν ἔντιμον, καὶ αὐτοὶ ὡς λίθοι ζῶντες οἰκοδομεῖσθε οἶκος πνευματικὸς εἰς ἱεράτευμα ἅγιον, ἀνενέγκαι πνευματικὰς θυσίας εὐπροσδέκτους [τῷ] θεῷ διὰ Ἰησοῦ Χριστοῦ.
Ad quem accedentes lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum, et honorificatum, et ipsi tamquam lapides vivi superædificamini, domus spiritualis, sacerdotium sanctum, offerre spirituales hostias, acceptabiles Deo per Jesum Christum.

In IIIª q. 82 articulus 1 S. Tommaso si fa una domanda "protestante": è necessario il sacerdote per consacrare l'eucaristia? Infatti chiunque sia unito a Cristo mediante la fede e la carità è sacerdote, e anche un laico può pronunziare le parole della consacrazione. Risposta: l'eucaristia non può essere consacrata che "in persona Christi", ossia essendo come una icona personale di Cristo; ma ciò non può essere legittimamente fatto se non su mandato di Cristo, ovvero attraverso un potere "rappresentativo" che è conferito da lui; il che avviene nella consacrazione sacerdotale, che pone un battezzato nell'ordo sacerdotum, nel numero di quelli ai quali è detto "fate questo in memoria di me".
Il laico santo offre - come insegna S. Pietro - "sacrifici spirituali graditi a Dio, mediante Gesù Cristo" grazie al suo sacerdozio comune, legato al battesimo, e non mediante il potere sacramentale, legato all'ordine sacro. E il sacramento non riceve la sua forza solo dalle parole della consacrazione, ma anche grazie al potere sacramentale. Perciò non si può consacrare l'eucarestia senza sacerdozio ministeriale.

Videtur quod consecratio huius sacramenti non proprie sit sacerdotis. Dictum est enim supra quod hoc sacramentum consecratur virtute verborum quae sunt forma huius sacramenti. Sed illa verba non mutantur sive dicantur a sacerdote sive a quocumque alio. Ergo videtur quod non solus sacerdos, sed etiam quilibet alius possit hoc sacramentum consecrare.
* Praeterea, sacerdos hoc sacramentum conficit in persona Christi. Sed laicus sanctus est unitus Christo per caritatem. Ergo videtur quod etiam laicus possit hoc sacramentum conficere. Unde et Chrysostomus dicit, super Matth., quod omnis sanctus est sacerdos.
* Praeterea, sicut Baptismus ordinatur ad hominum salutem, ita et hoc sacramentum, ut ex supra dictis patet. Sed etiam laicus potest baptizare, ut supra habitum est. Ergo non est proprium sacerdotis conficere hoc sacramentum.
...
Sed contra est quod Isidorus dicit, in quadam epistola, et habetur in decretis, dist. XXV, ad presbyterum pertinet sacramentum corporis et sanguinis domini in altari Dei conficere.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, hoc sacramentum tantae est dignitatis quod non conficitur nisi in persona Christi. Quicumque autem aliquid agit in persona alterius, oportet hoc fieri per potestatem ab illo concessam. Sicut autem baptizato conceditur a Christo potestas sumendi hoc sacramentum, ita sacerdoti, cum ordinatur, confertur potestas hoc sacramentum consecrandi in persona Christi, per hoc enim ponitur in gradu eorum quibus dictum est a domino, hoc facite in meam commemorationem. Et ideo dicendum est quod proprium est sacerdotum conficere hoc sacramentum.
* Ad primum ergo dicendum quod virtus sacramentalis in pluribus consistit, et non in uno tantum, sicut virtus Baptismi consistit et in verbis et in aqua. Unde et virtus consecrativa non solum consistit in ipsis verbis, sed etiam in potestate sacerdoti tradita in sua consecratione vel ordinatione, cum ei dicitur ab episcopo, accipe potestatem offerendi sacrificium in Ecclesia tam pro vivis quam pro mortuis. Nam et virtus instrumentalis in pluribus instrumentis consistit, per quae agit principale agens.
* Ad secundum dicendum quod laicus iustus unitus est Christo unione spirituali per fidem et caritatem, non autem per sacramentalem potestatem. Et ideo habet spirituale sacerdotium ad offerendum spirituales hostias, de quibus dicitur in Psalmo, sacrificium Deo spiritus contribulatus, et Rom. XII, exhibeatis corpora vestra hostiam viventem. Unde et I Petri II dicitur, sacerdotium sanctum offerre spirituales hostias.

venerdì 6 maggio 2011

15 maggio e 29 maggio 2011 - IV e VI domenica di pasqua

a. 1Pietro 2,20b-21

Ma se, facendo il bene, sopporterete con pazienza la sofferenza, ciò sarà gradito davanti a Dio. A questo infatti siete stati chiamati, perché anche Cristo patì per voi, lasciandovi un esempio, perché ne seguiate le orme.
ἀλλ'εἰ ἀγαθοποιοῦντες καὶ πάσχοντες ὑπομενεῖτε, τοῦτο χάρις παρὰ θεῷ. εἰς τοῦτο γὰρ ἐκλήθητε, ὅτι καὶ Χριστὸς ἔπαθεν ὑπὲρ ὑμῶν, ὑμῖν ὑπολιμπάνων ὑπογραμμὸν ἵνα ἐπακολουθήσητε τοῖς ἴχνεσιν αὐτοῦ.
Sed si bene facientes patienter sustinetis, hæc est gratia apud Deum. In hoc enim vocati estis, quia et Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia eius.

b. 1 Pietro 3,18
Cristo è morto una volta per sempre per i peccati, giusto per gli ingiusti, per ricondurvi a Dio.
Χριστὸς ἅπαξ περὶ ἁμαρτιῶν ἔπαθεν, δίκαιος ὑπὲρ ἀδίκων, ἵνα ὑμᾶς προσαγάγῃ τῷ θεῷ
Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, iustus pro iniustis ut nos offerret Deo.

E' noto che l'Islam vede nel Cristianesimo una religione strana, con varie dottrine incomprensibili e assurde. Ciò avviene oggi e anche nel Medioevo, se S. Tommaso sentì il bisogno di scrivere un'operetta, De rationibus Fidei, nella quale risponde ad alcune obiezioni mosse dagli islamici alla fede cristiana. Al capitolo 7 risponde a questa: è assurdo pensare che Dio, nella persona del Verbo, abbia sofferto e sia morto. La risposta dà occasione a Tommaso di fare un'utile sintesi sulla questione. Poiché il peccato consiste essenzialmente nel fatto che l'uomo privilegia indebitamente i beni materiali (in senso lato: tutto quanto è gratificazione immediata) trascurando gli spirituali, Gesù ha mostrato come si debba fare il contrario, scegliendo la povertà e la debolezza umane, nelle quali ha espressola potenza di Dio; e ciò fin nella morte.

La Prima lettera di Pietro è citata due volte:
a. 2,21: Gesù ha affrontato la morte per vincere in noi la paura della morte, che ci fa abbandonare anche la verità. Il suo esempio ci spinge alla virtù (paragrafo a.)
b. 3,18: Non sarebbe stato più logico - come si pretende - che Dio perdonasse senza alcuna opera da parte dell'uomo. Ma poiché nessun semplice uomo poteva riparare l'offesa arrecata a Dio col peccato, soffrendo come uomo-Dio, Gesù ha vinto la morte e riconciliato l'umanità non con un atto di forza, ma di giustizia; il che è ben superiore (paragrafo d.).

Qualiter sit accipiendum quod dicitur: Verbum Dei esse passum et mortuum et quod ex hoc nullum inconveniens sequitur.

Ex consideratione igitur praemissorum satis apparere iam potest nihil inconveniens sequi ex hoc quod Deum unigenitum Dei Verbum passum et mortuum confitemur. Non enim haec ei attribuimus secundum divinam naturam, sed secundum humanam, quam pro nostra salute in unitatem personae assumpsit.
Si quis autem obiiciat quod Deus, cum sit omnipotens, alio modo poterat humanum genus salvare quam per unigeniti filii sui mortem, considerare debet qui hoc obiicit, quod in factis Dei considerandum est quid convenienter fieri potuit, etiam si alio modo id Deus facere potuisset, alioquin omnia eius opera similis ratio irritabit. Si enim consideretur quare Deus fecerit caelum tantae quantitatis, et quare condiderit in tali numero stellas, sapienter cogitanti occurret quod sic convenienter fieri potuit, licet Deus aliter facere potuisset. Dico autem hoc secundum quod credimus totam naturae dispositionem et humanos actus divinae providentiae esse subiectam. Hac enim credulitate sublata, omnis divinitatis cultus excluditur. Suscepimus autem praesentem disputationem ad eos qui se Dei cultores dicunt, sive sint Christiani, sive Saraceni, sive Iudaei. Ad eos autem qui omnia ex necessitate provenisse dicunt a Deo operosius a nobis alibi disputatum est.
Si quis ergo convenientiam passionis et mortis Christi pia intentione consideret, tantam sapientiae profunditatem inveniet, ut semper aliqua cogitanti plura et maiora occurrant, ita quod experiri possit verum esse quod apostolus dicit: nos praedicamus Christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam; nobis autem Christum Dei virtutem et Dei sapientiam: et iterum: quod stultum est Dei, sapientius est hominibus.

(a.) Primo igitur considerandum occurrit, quod cum Christus humanam naturam assumpserit ad lapsum hominis reparandum, ut supra iam diximus, ea oportuit Christum pati et agere secundum humanam naturam, per quae remedium adhiberi posset contra lapsum peccati. Peccatum autem hominis consistit praecipue in hoc quod bonis corporalibus inhaerendo, spiritualia bona praetermittit. Hoc igitur decuit filium Dei in natura assumpta hominibus ostendere per ea quae fecit et passus est, ut homines temporalia bona vel mala pro nihilo ducerent, ne ab eorum inordinato affectu impediti, spiritualibus minus dediti essent. Unde Christus pauperes parentes elegit, et tamen virtute perfectos, ne quis de sola carnis nobilitate et parentum divitiis glorietur. Pauperem vitam gessit, ut divitias doceret contemnere. Privatus absque dignitate vixit, ut homines ab inordinato appetitu honorum revocaret. Laborem, famem, sitim et corporis flagella sustinuit, ne homines voluptatibus et deliciis intenti, propter asperitates huius vitae retraherentur a bono virtutis. Ad extremum sustinuit mortem, ne propter mortis timorem aliquis veritatem desereret. Et ne aliquis pro veritate vituperabilem mortem formidaret, exprobratissimum genus mortis elegit, scilicet mortis crucis. Sic ergo conveniens fuit filium Dei hominem factum mortem pati, ut sui exemplo homines provocaret ad virtutem, ut sic verum sit quod Petrus dicit: Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia eius.

(b.) Deinde, quia hominibus ad salutem necessaria est non solum conversatio recta, per quam vitantur peccata, sed etiam cognitio veritatis, per quam vitantur errores; ad reparationem humani generis necessarium fuit ut unigenitum Dei verbum naturam humanam assumens, homines in certa veritatis cognitione firmaret. Veritati autem quae docetur per hominem non omnino firma credulitas adhibetur, quia homo et decipi et decipere potest: sed a solo Deo absque omni dubitatione veritatis cognitio confirmatur. Sic igitur oportuit filium Dei hominem factum doctrinam divinae veritatis proponere hominibus, ut ostenderet hanc divinitus, non humanitus esse: et hoc quidem ostendit miraculorum multitudine. Operanti enim ea quae solus Deus facere potest, puta mortuos suscitando, caecos illuminando et, cetera huiusmodi faciendo, credendum erat in his quae de Deo dicebat: qui enim per Deum operabatur, consequens erat ut etiam per Deum loqueretur. Sed miracula eius, praesentes qui aderant, videre potuerunt; a posteris autem potuissent credi conficta, sed contra hoc remedium adhibuit divina sapientia per Christi infirmitatem. Si enim vixisset in mundo dives, potens, et in aliqua magna dignitate constitutus, credi potuisset quod eius doctrina et miracula favore hominum et potestate humana fuissent recepta. Et ideo, ut manifestum fieret opus divinae virtutis, omnia abiecta et infirma in mundo elegit, pauperem matrem, vitam inopem, discipulos et nuntios idiotas, reprobari et condemnari etiam usque ad mortem a magnatibus mundi, ut manifeste appareret quod susceptio miraculorum, eius atque doctrinae non fuit humanae potentiae sed divinae. Unde et in eis quae fecit vel passus est, simul coniungebatur et humana infirmitas et divina potestas. In nativitate enim pannis involutus in praesepio ponitur; sed collaudatur ab Angelis, et a magis stella praeduce adoratur. Tentatur a Diabolo; sed ei ministratur ab Angelis. Vivit inops et mendicus; sed mortuos suscitat, illuminat caecos. Moritur affixus patibulo, annumeratur latronibus; sed in eius morte sol obscuratur, terra tremit, franguntur lapides, aperiuntur monumenta, et mortuorum corpora suscitantur. Si quis ergo ex talibus initiis tantum fructum videat consecutum, scilicet conversionem fere totius mundi ad Christum, et ulterius alia signa quaerat ad credendum; durior lapide censeri potest, cum in morte eius etiam petrae sint scissae. Hinc est quod apostolus, ad Corinthios dicit quod: verbum crucis pereuntibus stultitia est; sed his qui salvi fiunt, idest nobis, virtus Dei est.

(c.) Est autem circa hoc, aliud considerandum, quod secundum eandem rationem providentiae, qua in seipso Dei filius homo factus, infirma pati voluit, etiam suos discipulos, quos humanae salutis ministros instituit, voluit esse in mundo abiectos. Unde non elegit litteratos et nobiles, sed illitteratos et ignobiles, pauperes scilicet piscatores, et eos mittens ad salutem hominum procurandam, iussit paupertatem servare, persecutiones et opprobria pati, et mortem etiam pro veritate subire, ne eorum praedicatio ad aliquid terrenum commodum composita videretur, et ut salus mundi non adscriberetur humanae sapientiae aut virtuti, sed solum divinae. Unde nec in eis defuit virtus divina mirabilia operans, qui tamen secundum mundum videbantur abiecti. Hoc autem erat necessarium reparationi humanae, ut homines discerent non de seipsis superbe confidere, sed de Deo. Hoc enim ad perfectionem humanae iustitiae requiritur ut homo totaliter se Deo subiiciat, a quo etiam omnia bona consequi speret adipiscenda, et adepta recognoscat. Ad bona igitur praesentia huius mundi contemnenda, et adversa quaelibet toleranda usque ad mortem, nullo modo melius eius discipuli potuerunt institui quam per passionem et mortem Christi: unde et ipse eis dicebat in Johanne: si me persecuti sunt, et vos persequentur.

(d.) Demum vero considerandum est, quod hoc habet ordo iustitiae ut pro peccato poena infligatur. Apparet enim in humanis iudiciis quod ea quae iniuste sunt facta, ad iustitiam reducuntur, dum iudex ab eo qui aliena accipiens, plus habet quam debeat, subtrahit quod plus habet, et dat ei qui minus habebat. Quicumque autem peccat, plus suae voluntati indulget quam debeat; ut enim suam voluntatem impleat, transgreditur ordinem rationis et legis divinae. Ad hoc igitur quod ad iustitiae ordinem reducatur, oportet quod voluntati subtrahatur de eo quod vult: quod fit dum punitur vel per subtractionem bonorum quae vellet habere, vel per illationem malorum quae pati recusat. Haec igitur reintegratio iustitiae per poenam quandoque fit per voluntatem eius qui punitur, dum ipsemet sibi poenam assumit, ut ad iustitiam redeat; quandoque fit eo invito, et tunc quidem ipse ad iustitiam non reducitur, sed in eo impletur iustitia. Erat autem totum humanum genus peccato subiectum. Ad hoc ergo quod ad statum iustitiae reduceretur, oportebat intervenire poenam quam homo sibiipsi assumeret ad implendum divinae iustitiae ordinem. Nullus autem homo purus tantus esse poterat qui sufficienter satisfacere posset Deo, poenam aliquam voluntarie assumendo, etiam pro peccato proprio, nedum pro peccato universorum. Cum enim homo peccat, legem Dei transgreditur, et sic quantum est in se, iniuriam Deo facit, qui est maiestatis infinitae. Tanto autem est maior iniuria, quanto maior est is in quem committitur: manifestum est enim quod maior reputatur iniuria, si quis percutiat militem, quam rusticum; et adhuc maior, si regem aut principem. Habet igitur peccatum contra legem Dei commissum quodammodo iniuriam infinitam. Sed rursus considerandum est, quod secundum dignitatem satisfacientis etiam satisfactio ponderatur. Nam unum verbum deprecatorium a rege prolatum pro satisfactione alicuius iniuriae, maior satisfactio reputaretur quam si aliquis alius vel genu flecteret, vel nudus incederet, vel quamcumque humiliationem ostenderet ad satisfaciendum iniuriam passo. Nullus autem purus homo erat infinitae dignitatis, cuius satisfactio posset esse condigna contra Dei iniuriam. Oportuit igitur ut esset aliquis homo infinitae dignitatis qui poenam subiret pro omnibus, et sic condigne satisfaceret pro totius mundi peccatis. Ad hoc igitur unigenitum Dei verbum, verus Deus et Dei filius naturam humanam assumpsit, et in ea mortem pati voluit, ut totum humanum genus a peccato satisfaciendo purgaret: unde et Petrus dicit: Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, iustus pro iniustis ut nos offerret Deo. Non ergo, sicut opinantur, conveniens fuit quod Deus sine satisfactione humana peccata purgaret, neque etiam quod hominem non permitteret cadere in peccatum. Primum enim repugnaret ordini iustitiae, secundum ordini naturae humanae, per quam homo est suae voluntatis liber, potens bonum vel malum eligere. Providentiae autem est ordinem rerum non destruere, sed salvare. In hoc ergo maxime sapientia Dei apparuit quod et ordinem servavit tam iustitiae quam naturae, et tamen misericorditer providit homini salutis remedium per filii sui incarnationem et mortem.