lunedì 27 giugno 2011

3 luglio 2011 - XIV domenica del tempo ordinario

Romani 8,12-13
Così dunque, fratelli, noi siamo debitori non verso la carne, per vivere secondo i desideri carnali, perché, se vivete secondo la carne, morirete. Se, invece, mediante lo Spirito fate morire le opere del corpo, vivrete.
Ἄρα οὖν, ἀδελφοί, ὀφειλέται ἐσμέν, οὐ τῇ σαρκὶ τοῦ κατὰ σάρκα ζῆν: εἰ γὰρ κατὰ σάρκα ζῆτε μέλλετε ἀποθνῄσκειν, εἰ δὲ πνεύματι τὰς πράξεις τοῦ σώματος θανατοῦτε ζήσεσθε.
Ergo fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus. Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini; si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis.

Sul termine "carne" e "carnale" si equivoca spesso. In Iª-IIae q. 72 a. 2 S. Tommaso constata appunto una diversità tra il modo di esprimersi di S. Paolo e di S. Gregorio Magno. L'apostolo intende per "opere della carne" tutti i peccati (ad es. Gal 5,19-21: "fornicazione, impurità, dissolutezza, idolatria, stregonerie, inimicizie, discordia, gelosia, dissensi, divisioni, fazioni, invidie, ubriachezze, orge"; ma vedi anche il nostro passo di Rm 8,12-13). Il papa (nel suo commento a Giobbe) tra i sette vizi capitali distingue invece quelli carnali (gola e lussuria) da quelli spirituali (i restanti). In questa seconda prospettiva, i peccati spirituali sono quelli nei quali si ricerca in modo disordinato un piacere spirituale; i carnali un piacere fisico. Ma il peccato in sé è sempre un moto disordinato dello spirito; e quando l'uomo "vive secondo se stesso", come fine a se stesso, diventa "carne" nel senso paolino. Il motivo di ciò è che ogni movimento difettoso dello spirito ha in qualche modo la sua base in un certo modo di sentire il proprio corpo ("sensus carnalis").

Videtur quod inconvenienter distinguantur peccata spiritualia a carnalibus. Dicit enim apostolus, ad Galat. V, manifesta sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria, idolorum servitus, veneficia, etc., ex quo videtur quod omnia peccatorum genera sunt opera carnis. Sed peccata carnalia dicuntur opera carnis. Ergo non sunt distinguenda peccata carnalia a spiritualibus.

2 Praeterea, quicumque peccat, secundum carnem ambulat, secundum illud Rom. VIII, si secundum carnem vixeritis, moriemini; si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. Sed vivere vel ambulare secundum carnem, videtur pertinere ad rationem peccati carnalis. Ergo omnia peccata sunt carnalia. Non ergo sunt distinguenda peccata carnalia a spiritualibus.

3 Praeterea, superior pars animae, quae est mens vel ratio, spiritus nominatur, secundum illud Ephes. IV, renovamini spiritu mentis vestrae, ubi spiritus pro ratione ponitur, ut ibi Glossa dicit. Sed omne peccatum quod secundum carnem committitur, a ratione derivatur per consensum, quia superioris rationis est consentire in actum peccati, ut infra dicetur. Ergo eadem peccata sunt carnalia et spiritualia. Non ergo sunt distinguenda ad invicem.

4 Praeterea, si aliqua peccata specialiter sunt carnalia, hoc potissime intelligendum videtur de illis peccatis quibus aliquis in corpus suum peccat. Sed sicut apostolus dicit, I ad Cor. VI, omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est, qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. Ergo sola fornicatio esset peccatum carnale, cum tamen apostolus, ad Ephes. V, etiam avaritiam carnalibus peccatis annumeret.

Sed contra est quod Gregorius, XXXI Moral., dicit quod septem capitalium vitiorum quinque sunt spiritualia, et duo carnalia.

Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, peccata recipiunt speciem ex obiectis. Omne autem peccatum consistit in appetitu alicuius commutabilis boni quod inordinate appetitur, et per consequens in eo iam habito inordinate aliquis delectatur. Ut autem ex superioribus patet, duplex est delectatio. Una quidem animalis, quae consummatur in sola apprehensione alicuius rei ad votum habitae, et haec etiam potest dici delectatio spiritualis, sicut cum aliquis delectatur in laude humana, vel in aliquo huiusmodi. Alia vero delectatio est corporalis, sive naturalis, quae in ipso tactu corporali perficitur, quae potest etiam dici delectatio carnalis. Sic igitur illa peccata quae perficiuntur in delectatione spirituali, vocantur peccata spiritualia, illa vero quae perficiuntur in delectatione carnali, vocantur peccata carnalia; sicut gula, quae perficitur in delectatione ciborum, et luxuria, quae perficitur in delectatione venereorum. Unde et apostolus dicit II ad Cor. VII. Emundemus nos ab omni inquinamento, carnis et spiritus.

ad 1 Ad primum ergo dicendum quod, sicut Glossa ibidem dicit, illa vitia dicuntur opera carnis, non quia in voluptate carnis perficiantur, sed caro sumitur ibi pro homine, qui dum secundum se vivit, secundum carnem vivere dicitur; ut etiam Augustinus dicit, XIV de Civ. Dei. Et huius ratio est ex hoc, quod omnis rationis humanae defectus ex sensu carnali aliquo modo initium habet.

ad 2 Et per hoc etiam patet responsio ad secundum.

ad 3 Ad tertium dicendum quod in peccatis etiam carnalibus est aliquis actus spiritualis, scilicet actus rationis, sed finis horum peccatorum, a quo denominantur, est delectatio carnis.

ad 4 Ad quartum dicendum quod, sicut Glossa ibidem dicit, specialiter in fornicationis peccato servit anima corpori, intantum ut nihil aliud in ipso momento cogitare homini liceat. Delectatio autem gulae, etsi sit carnalis, non ita absorbet rationem. Vel potest dici quod in hoc peccato etiam quaedam iniuria fit corpori, dum inordinate maculatur. Et ideo per hoc solum peccatum dicitur specialiter homo in corpus peccare. Avaritia vero quae in carnalibus peccatis connumeratur, pro adulterio ponitur, quod est iniusta usurpatio uxoris alienae. Vel potest dici quod res in qua delectatur avarus, corporale quoddam est, et quantum ad hoc, connumeratur peccatis carnalibus. Sed ipsa delectatio non pertinet ad carnem, sed ad spiritum, et ideo secundum Gregorium, est spirituale peccatum.

domenica 19 giugno 2011

26 giugno 2011 - SS. Corpo e Sangue di Cristo

1Corinzi 10,17:
Poiché vi è un solo pane, noi siamo, benché molti, un solo corpo: tutti infatti partecipiamo all’unico pane.
ὅτι εἷς ἄρτος, ἓν σῶμα οἱ πολλοί ἐσμεν, οἱ γὰρ πάντες ἐκ τοῦ ἑνὸς ἄρτου μετέχομεν.
Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane participamus.

In Summa Theologiae IIIª quaestio 73 articulus 2 S. Tommaso si pone una domanda alquanto singolare: l'eucarestia è un sacramento solo, due o più? La citazione di 1Cor 10,17 si trova nel sed contra: da essa infatti risulta che l'eucarestia è il sacramento dell'unità della chiesa; poiché il segno deve riflettere la realtà che significa, anche il segno, l'eucarestia, deve essere uno. Il motivo è questo: "uno" si dice anche nel senso di qualcosa che è completo di tutte le sue parti: una casa, un uomo, etc. Poiché l'eucarestia è una refezione, per essa occorre il nutrimento solido (il pane) e liquido (il vino); che insieme formano una realtà unica.

1 Videtur quod Eucharistia non sit unum sacramentum, sed plura. Dicitur enim in collecta, purificent nos, quaesumus, domine, sacramenta quae sumpsimus, quod quidem dicitur propter Eucharistiae sumptionem. Ergo Eucharistia non est unum sacramentum, sed plura.
2 Praeterea, impossibile est, multiplicato genere, non multiplicari speciem, sicut quod unus homo sit plura animalia. Sed signum est genus sacramenti, ut supra dictum est. Cum igitur in Eucharistia sint plura signa, scilicet panis et vini, videtur consequens esse quod sint plura sacramenta.
3 Praeterea, hoc sacramentum perficitur in consecratione materiae, sicut dictum est. Sed in hoc sacramento est duplex materiae consecratio. Ergo est duplex sacramentum.

Sed contra est quod apostolus dicit, I Cor. X, unus panis et unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane et uno calice participamus. Ex quo patet quod Eucharistia sit sacramentum ecclesiasticae unitatis. Sed sacramentum similitudinem gerit rei cuius est sacramentum. Ergo Eucharistia est unum sacramentum.

Respondeo dicendum quod, sicut dicitur V Metaphys., unum dicitur non solum quod est indivisibile vel quod est continuum, sed etiam quod est perfectum, sicut cum dicitur una domus, et unus homo. Est autem unum perfectione ad cuius integritatem concurrunt omnia quae requiruntur ad finem eiusdem, sicut homo integratur ex omnibus membris necessariis operationi animae, et domus ex partibus quae sunt necessariae ad inhabitandum. Et sic hoc sacramentum dicitur unum. Ordinatur enim ad spiritualem refectionem, quae corporali conformatur. Ad corporalem autem refectionem duo requiruntur, scilicet cibus, qui est alimentum siccum; et potus, qui est alimentum humidum. Et ideo etiam ad integritatem huius sacramenti duo concurrunt, scilicet spiritualis cibus et spiritualis potus, secundum illud Ioan. VI, caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Ergo hoc sacramentum multa quidem materialiter est, sed unum formaliter et perfective.

ad 1 Ad primum ergo dicendum quod in collecta eadem et pluraliter dicitur primo, purificent nos sacramenta quae sumpsimus; et postea singulariter subditur, hoc tuum sacramentum non sit nobis reatus ad poenam, ad ostendendum quod hoc sacramentum quodammodo est multa, simpliciter autem unum.

ad 2 Ad secundum dicendum quod panis et vinum materialiter quidem sunt plura signa, formaliter vero et perfective unum, inquantum ex eis perficitur una refectio.

ad 3 Ad tertium dicendum quod ex hoc quod est duplex consecratio huius sacramenti, non potest plus haberi nisi quod hoc sacramentum materialiter est multa, ut dictum est.

lunedì 13 giugno 2011

19 giugno 2011 - SS. Trinità

2Corinzi 13,13:

La grazia del Signore Gesù Cristo, l’amore di Dio e la comunione dello Spirito Santo siano con tutti voi.
Ἡ χάρις τοῦ κυρίου Ἰησοῦ Χριστοῦ καὶ ἡ ἀγάπη τοῦ θεοῦ καὶ ἡ κοινωνία τοῦ ἁγίου πνεύματος μετὰ πάντων ὑμῶν.
Gratia Domini nostri Jesu Christi, et caritas Dei, et communicatio Sancti Spiritus sit cum omnibus vobis.

Summa Contra Gentiles, lib. 4 caput 18: lo Spirito Santo è una persona sussistente, non una semplice energia divina, un attributo di Dio (sapienza, carità, etc.) o un modo per indicare l'essenza divina del Padre e del Figlio: lo Spirito ha una volontà propria. Al n. 6 si cita il versetto in oggetto: lo Spirito Santo non sarebbe elencato di seguito con le altre due persone divine, se non fosse egli stesso persona divina. Si veda anche Mt 28,19: "Andate dunque e fate discepoli tutti i popoli, battezzandoli nel nome del Padre e del Figlio e dello Spirito Santo". Tommaso cita poi anche 1Gv 5,7-8 secondo la Vulgata, il cosiddetto "comma giovanneo" ("Poiché tre sono quelli che rendono testimonianza nel cielo: il Padre, la Parola e lo Spirito Santo; e questi tre sono uno. Tre ancora sono quelli che rendono testimonianza sulla terra: lo Spirito, l'acqua e il sangue; e questi tre sono concordi"); il testo accolto dalla CEI, come per lo più si fa oggi, lo espunge: "Poiché tre sono quelli che rendono testimonianza: lo Spirito, l'acqua e il sangue, e questi tre sono concordi".

Quod Spiritus Sanctus sit subsistens persona

n. 1 Sed quia quidam spiritum sanctum asserunt non esse personam subsistentem, sed vel ipsam divinitatem patris et filii, ut quidam Macedoniani dixisse perhibentur; vel etiam aliquam accidentalem perfectionem mentis a Deo nobis donatam, puta sapientiam vel caritatem, vel aliquid huiusmodi, quae participantur a nobis sicut quaedam accidentia creata: contra hoc ostendendum est spiritum sanctum non esse aliquid huiusmodi.

n. 2 Non enim formae accidentales proprie operantur, sed magis habens eas pro suae arbitrio voluntatis: homo enim sapiens utitur sapientia cum vult. Sed spiritus sanctus operatur pro suae arbitrio voluntatis, ut ostensum est. Non igitur est aestimandus spiritus sanctus velut aliqua accidentalis perfectio mentis.

n. 3 Item. Spiritus sanctus, ut ex Scripturis docemur, causa est omnium perfectionum humanae mentis. Dicit enim apostolus, ad Rom. 5-5: caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis; et I ad Cor. 12-8 alii per spiritum datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae, secundum eundem spiritum, et sic de aliis. Non ergo spiritus sanctus est aestimandus quasi aliqua accidentalis perfectio mentis humanae, cum ipse omnium huiusmodi perfectionum causa existat.

n. 4 Quod autem in nomine spiritus sancti designetur essentia patris et filii, ut sic a neutro personaliter distinguatur, repugnat his quae divina Scriptura de spiritu sancto tradit. Dicitur enim Ioan. 15-26, quod spiritus sanctus procedit a patre; et Ioan. 16-14, quod accipit a filio: quod non potest de divina essentia intelligi, cum essentia divina a patre non procedat, nec a filio accipiat. Oportet igitur dicere quod spiritus sanctus sit subsistens persona.

n. 5 Item. Sacra Scriptura manifeste de spiritu sancto loquitur tanquam de persona divina subsistente: dicitur enim Act. 13-2: ministrantibus illis domino et ieiunantibus, dicit illis spiritus sanctus: segregate mihi Barnabam et Saulum in opus ad quod assumpsi eos; et infra: et ipsi quidem, missi a spiritu sancto, abierunt; et Act. 15-28, dicunt apostoli: visum est spiritui sancto et nobis nihil ultra imponere oneris vobis etc.; quae de spiritu sancto non dicerentur nisi esset subsistens persona. Est igitur spiritus sanctus subsistens persona.

n. 6 Amplius. Cum pater et filius sint personae subsistentes et divinae naturae, spiritus sanctus non connumeraretur eisdem nisi et ipse esset persona subsistens in divina natura. Connumeratur autem eisdem: ut patet Matth. ult., dicente domino discipulis, euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti; et II ad Cor. ult., gratia domini nostri Iesu Christi, et caritas Dei, et communicatio sancti spiritus, sit semper cum omnibus vobis; et I Ioan. ult., tres sunt qui testimonium dant in caelo, pater, verbum et spiritus sanctus, et hi tres unum sunt. Ex quo manifeste ostenditur quod non solum sit persona subsistens, sicut pater et filius, sed etiam cum eis essentiae habeat unitatem.

n. 7 Posset autem aliquis contra praedicta calumniari, dicens aliud esse spiritum Dei, et aliud spiritum sanctum. Nam in quibusdam praemissarum auctoritatum nominatur spiritus Dei, in quibusdam vero spiritus sanctus. Sed quod idem sit spiritus Dei et spiritus sanctus, manifeste ostenditur ex verbis apostoli dicentis, I ad Cor. 2-10, ubi, cum praemisisset, nobis revelavit Deus per spiritum sanctum, ad huius confirmationem inducit: spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei; et postea concludit: ita et quae sunt Dei, nemo novit nisi spiritus Dei; ex quo manifeste apparet quod idem sit spiritus sanctus et spiritus Dei. Idem apparet ex hoc quod Matth. 10-20, dominus dicit: non estis vos qui loquimini, sed spiritus patris vestri qui loquitur in vobis. Loco autem horum verborum Marcus dicit: non estis vos loquentes, sed spiritus sanctus. Manifestum est igitur idem esse spiritum sanctum et spiritum Dei.

n. 8 Sic ergo, cum ex praemissis auctoritatibus multipliciter appareat spiritum sanctum non esse creaturam, sed verum Deum; manifestum est quod non cogimur dicere eodem modo esse intelligendum quod spiritus sanctus mentes sanctorum impleat et eos inhabitet, sicut Diabolus aliquos implere vel inhabitare dicitur: habetur enim Ioan. 13-27, de Iuda, quod post bucellam introivit in eo Satanas; et Act. 5-3 dicit Petrus, ut quidam libri habent: Anania, cur implevit Satanas cor tuum? Cum enim Diabolus creatura sit, ut ex superioribus est manifestum, non implet aliquem participatione sui; neque potest mentem inhabitare per suam substantiam; sed dicitur aliquos implere per effectum suae malitiae, unde et Paulus dicit ad quendam, Act. 13-10: o plene omni dolo et omni fallacia. Spiritus autem sanctus, cum Deus sit, per suam substantiam mentem inhabitat, et sui participatione bonos facit: ipse enim est sua bonitas, cum sit Deus; quod de nulla creatura verum esse potest. Nec tamen per hoc removetur quin per effectum suae virtutis sanctorum impleat mentes.

venerdì 3 giugno 2011

12 giugno 2011 - Pentecoste

1Cor 12,4-7:
Vi sono diversi carismi, ma uno solo è lo Spirito; vi sono diversi ministeri, ma uno solo è il Signore; vi sono diverse attività, ma uno solo è Dio, che opera tutto in tutti. A ciascuno è data una manifestazione particolare dello Spirito per il bene comune.
Διαιρέσεις δὲ χαρισμάτων εἰσίν, τὸ δὲ αὐτὸ πνεῦμα: καὶ διαιρέσεις διακονιῶν εἰσιν, καὶ ὁ αὐτὸς κύριος: καὶ διαιρέσεις ἐνεργημάτων εἰσίν, ὁ δὲ αὐτὸς θεός, ὁ ἐνεργῶν τὰ πάντα ἐν πᾶσιν. ἑκάστῳ δὲ δίδοται ἡ φανέρωσις τοῦ πνεύματος πρὸς τὸ συμφέρον.
Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus; et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus; et divisiones operationum sunt, idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus. Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem.

In Iª-IIae q. 111 a. 1 della Summa, S. Tommaso spiega come Dio riconduca a sé l'uomo mediante la grazia: la grazia che mette l'uomo in comunione con Dio, lo rende a lui "gradito" (gratia gratum faciens); e la grazia per la quale un uomo collabora con un altro uomo per la salvezza di quest'ultimo. Questa seconda grazia supera le facoltà naturali e i meriti personali (gratia gratis data), per l'utilità non propria ma altrui. Di essa parla l'apostolo quando dice: "a ciascuno è data una manifestazione particolare dello Spirito per il bene", evidentemente degli altri.

Respondeo dicendum quod, sicut apostolus dicit, ad Rom. XIII, quae a Deo sunt, ordinata sunt. In hoc autem ordo rerum consistit, quod quaedam per alia in Deum reducuntur; ut Dionysius dicit, in Cael. Hier. Cum igitur gratia ad hoc ordinetur ut homo reducatur in Deum, ordine quodam hoc agitur, ut scilicet quidam per alios in Deum reducantur. Secundum hoc igitur duplex est gratia. Una quidem per quam ipse homo Deo coniungitur, quae vocatur gratia gratum faciens. Alia vero per quam unus homo cooperatur alteri ad hoc quod ad Deum reducatur. Huiusmodi autem donum vocatur gratia gratis data, quia supra facultatem naturae, et supra meritum personae, homini conceditur, sed quia non datur ad hoc ut homo ipse per eam iustificetur, sed potius ut ad iustificationem alterius cooperetur, ideo non vocatur gratum faciens. Et de hac dicit apostolus, I ad Cor. XII, unicuique datur manifestatio spiritus ad utilitatem, scilicet aliorum.