lunedì 13 giugno 2011

19 giugno 2011 - SS. Trinità

2Corinzi 13,13:

La grazia del Signore Gesù Cristo, l’amore di Dio e la comunione dello Spirito Santo siano con tutti voi.
Ἡ χάρις τοῦ κυρίου Ἰησοῦ Χριστοῦ καὶ ἡ ἀγάπη τοῦ θεοῦ καὶ ἡ κοινωνία τοῦ ἁγίου πνεύματος μετὰ πάντων ὑμῶν.
Gratia Domini nostri Jesu Christi, et caritas Dei, et communicatio Sancti Spiritus sit cum omnibus vobis.

Summa Contra Gentiles, lib. 4 caput 18: lo Spirito Santo è una persona sussistente, non una semplice energia divina, un attributo di Dio (sapienza, carità, etc.) o un modo per indicare l'essenza divina del Padre e del Figlio: lo Spirito ha una volontà propria. Al n. 6 si cita il versetto in oggetto: lo Spirito Santo non sarebbe elencato di seguito con le altre due persone divine, se non fosse egli stesso persona divina. Si veda anche Mt 28,19: "Andate dunque e fate discepoli tutti i popoli, battezzandoli nel nome del Padre e del Figlio e dello Spirito Santo". Tommaso cita poi anche 1Gv 5,7-8 secondo la Vulgata, il cosiddetto "comma giovanneo" ("Poiché tre sono quelli che rendono testimonianza nel cielo: il Padre, la Parola e lo Spirito Santo; e questi tre sono uno. Tre ancora sono quelli che rendono testimonianza sulla terra: lo Spirito, l'acqua e il sangue; e questi tre sono concordi"); il testo accolto dalla CEI, come per lo più si fa oggi, lo espunge: "Poiché tre sono quelli che rendono testimonianza: lo Spirito, l'acqua e il sangue, e questi tre sono concordi".

Quod Spiritus Sanctus sit subsistens persona

n. 1 Sed quia quidam spiritum sanctum asserunt non esse personam subsistentem, sed vel ipsam divinitatem patris et filii, ut quidam Macedoniani dixisse perhibentur; vel etiam aliquam accidentalem perfectionem mentis a Deo nobis donatam, puta sapientiam vel caritatem, vel aliquid huiusmodi, quae participantur a nobis sicut quaedam accidentia creata: contra hoc ostendendum est spiritum sanctum non esse aliquid huiusmodi.

n. 2 Non enim formae accidentales proprie operantur, sed magis habens eas pro suae arbitrio voluntatis: homo enim sapiens utitur sapientia cum vult. Sed spiritus sanctus operatur pro suae arbitrio voluntatis, ut ostensum est. Non igitur est aestimandus spiritus sanctus velut aliqua accidentalis perfectio mentis.

n. 3 Item. Spiritus sanctus, ut ex Scripturis docemur, causa est omnium perfectionum humanae mentis. Dicit enim apostolus, ad Rom. 5-5: caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis; et I ad Cor. 12-8 alii per spiritum datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae, secundum eundem spiritum, et sic de aliis. Non ergo spiritus sanctus est aestimandus quasi aliqua accidentalis perfectio mentis humanae, cum ipse omnium huiusmodi perfectionum causa existat.

n. 4 Quod autem in nomine spiritus sancti designetur essentia patris et filii, ut sic a neutro personaliter distinguatur, repugnat his quae divina Scriptura de spiritu sancto tradit. Dicitur enim Ioan. 15-26, quod spiritus sanctus procedit a patre; et Ioan. 16-14, quod accipit a filio: quod non potest de divina essentia intelligi, cum essentia divina a patre non procedat, nec a filio accipiat. Oportet igitur dicere quod spiritus sanctus sit subsistens persona.

n. 5 Item. Sacra Scriptura manifeste de spiritu sancto loquitur tanquam de persona divina subsistente: dicitur enim Act. 13-2: ministrantibus illis domino et ieiunantibus, dicit illis spiritus sanctus: segregate mihi Barnabam et Saulum in opus ad quod assumpsi eos; et infra: et ipsi quidem, missi a spiritu sancto, abierunt; et Act. 15-28, dicunt apostoli: visum est spiritui sancto et nobis nihil ultra imponere oneris vobis etc.; quae de spiritu sancto non dicerentur nisi esset subsistens persona. Est igitur spiritus sanctus subsistens persona.

n. 6 Amplius. Cum pater et filius sint personae subsistentes et divinae naturae, spiritus sanctus non connumeraretur eisdem nisi et ipse esset persona subsistens in divina natura. Connumeratur autem eisdem: ut patet Matth. ult., dicente domino discipulis, euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti; et II ad Cor. ult., gratia domini nostri Iesu Christi, et caritas Dei, et communicatio sancti spiritus, sit semper cum omnibus vobis; et I Ioan. ult., tres sunt qui testimonium dant in caelo, pater, verbum et spiritus sanctus, et hi tres unum sunt. Ex quo manifeste ostenditur quod non solum sit persona subsistens, sicut pater et filius, sed etiam cum eis essentiae habeat unitatem.

n. 7 Posset autem aliquis contra praedicta calumniari, dicens aliud esse spiritum Dei, et aliud spiritum sanctum. Nam in quibusdam praemissarum auctoritatum nominatur spiritus Dei, in quibusdam vero spiritus sanctus. Sed quod idem sit spiritus Dei et spiritus sanctus, manifeste ostenditur ex verbis apostoli dicentis, I ad Cor. 2-10, ubi, cum praemisisset, nobis revelavit Deus per spiritum sanctum, ad huius confirmationem inducit: spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei; et postea concludit: ita et quae sunt Dei, nemo novit nisi spiritus Dei; ex quo manifeste apparet quod idem sit spiritus sanctus et spiritus Dei. Idem apparet ex hoc quod Matth. 10-20, dominus dicit: non estis vos qui loquimini, sed spiritus patris vestri qui loquitur in vobis. Loco autem horum verborum Marcus dicit: non estis vos loquentes, sed spiritus sanctus. Manifestum est igitur idem esse spiritum sanctum et spiritum Dei.

n. 8 Sic ergo, cum ex praemissis auctoritatibus multipliciter appareat spiritum sanctum non esse creaturam, sed verum Deum; manifestum est quod non cogimur dicere eodem modo esse intelligendum quod spiritus sanctus mentes sanctorum impleat et eos inhabitet, sicut Diabolus aliquos implere vel inhabitare dicitur: habetur enim Ioan. 13-27, de Iuda, quod post bucellam introivit in eo Satanas; et Act. 5-3 dicit Petrus, ut quidam libri habent: Anania, cur implevit Satanas cor tuum? Cum enim Diabolus creatura sit, ut ex superioribus est manifestum, non implet aliquem participatione sui; neque potest mentem inhabitare per suam substantiam; sed dicitur aliquos implere per effectum suae malitiae, unde et Paulus dicit ad quendam, Act. 13-10: o plene omni dolo et omni fallacia. Spiritus autem sanctus, cum Deus sit, per suam substantiam mentem inhabitat, et sui participatione bonos facit: ipse enim est sua bonitas, cum sit Deus; quod de nulla creatura verum esse potest. Nec tamen per hoc removetur quin per effectum suae virtutis sanctorum impleat mentes.

Nessun commento:

Posta un commento