venerdì 4 settembre 2015

XXIV domenica del tempo ordinario, anno B: Salmo 116,3

Ruminare i Salmi - Salmo 116 (Vulgata / liturgia 114),3:

CEI Mi stringevano funi di morte,
ero preso nei lacci degli inferi.
TILC Già la morte mi teneva legato,
mi afferrava il mondo dei morti.
NV Circumdederunt me funes mortis,
et angustiae inferni invenerunt me.
V Circumdederunt me dolores mortis,
et pericula inferni invenerunt me.

Giacomo 2,14 A che serve, fratelli miei, se uno dice di avere fede, ma non ha opere? Quella fede può forse salvarlo?
Marco 8,27-31 Gesù partì con i suoi discepoli verso i villaggi intorno a Cesarèa di Filippo, e per la strada interrogava i suoi discepoli dicendo: «La gente, chi dice che io sia?». Ed essi gli risposero: «Giovanni il Battista; altri dicono Elìa e altri uno dei profeti». Ed egli domandava loro: «Ma voi, chi dite che io sia?». Pietro gli rispose: «Tu sei il Cristo». E ordinò loro severamente di non parlare di lui ad alcuno. E cominciò a insegnare loro che il Figlio dell’uomo doveva soffrire molto, ed essere rifiutato dagli anziani, dai capi dei sacerdoti e dagli scribi, venire ucciso e, dopo tre giorni, risorgere.

Ambrogio di Milano: Audis dicentem: Circumdederunt me dolores mortis (Psal. CXIV, 3) ? Ego tamen et in mortis dolore Dominum dilexi. Pericula inferni invenerunt me, non timentem utique, sed amantem, sed sperantem, quod nullae me angustiae, nulla persecutio, nulla pericula, nullus gladius separet a Christo. Denique volens invenit tribulationem et dolorem, sciens quia tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem. Etenim quasi bonus athleta quaesivit certamina, ut coronam inveniret; quam tamen non suis viribus, sed Domini auxilio novit sibi esse donatam. Non enim potuisset vincere, nisi eum qui certantes adiuvat, invocasset. (De obitu Theodosii oratio, 23)
Prospero d'Aquitania: Circumdederunt me dolores mortis, pericula inferni invenerunt me. Quae nisi aberrantem abs te non invenient me. Ego autem illa non inveniebam, id est, non advertebam. Amabam enim deceptiones meas, et gaudens falsis prosperitatibus saeculi, veris periculis demergebar inferni. Sed cum mihi illuxit gratia tua, et causas tribulationis meae ac doloris inveni, et nomen Domini invocavi. (Expositio Psalmorum a C usque ad CL, Ps. CXIV)
Bruno di Colonia: Et quia dixerat dolores mortis, ne putarentur secundum utramque naturam contigisse: repetit ut interponendo determinet sic. Dolores inferni, id est secundum inferiorem naturam, secundum carnem scilicet contingentes: circumdederunt, id est circumdabunt me: et noc ideo quia praeoccupaverunt me, id est praecesserunt in me laquei mortis: mortalitas, scilicet et passibilitas, quae sunt laquei, id est causae quibus in mortem trahar. (In Ps. XVII)
Pietro di Blois: Signore, donaci la tua pace, perché nessun altro combatte per noi. Ci fa guerra il mondo, la carne, il demonio; soffriamo violenza da parte di realtà ostili e, soprattutto, noi stessi siamo nostri nemici, rovinandoci e procurandoci morte da soli.
Pacem tuam, Domine, relinque nobis, pacem tuam da nobis. Da pacem, Domine, in diebus nostris, quia non est alius qui pugnet pro nobis. Impugnat nos mundus, impugnat nos caro, impugnat nos malignus spiritus: expugna, Domine, impugnantes nos. Loquere pacem in plebem tuam. Da, Domine, pacem sustinentibus te, sustinuimus et exspectavimus pacem, et ecce turbatio. Circumdederunt me dolores mortis, et pericula inferni invenerunt me. Tribulationem et dolorem inveni. Quidquid enim sub sole est, tribulatio est et afflictio spiritus. Viator et hospes sum in hac terra peregrinationis nostrae. 'Tria vero me de domo eiiciunt, fumus, stillicidium et litigiosa mulier'. Amor scilicet mundi, et concupiscentia oculorum, et caro uxor pessima. Vere filius Dei essem, si haec patienter et pacifice sustinerem et possem dicere cum Propheta: 'Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus'. Verum in miseriis non subsistet. Quae enim fortitudo mea, ut sustineam? Si dederis mihi, Domine, gratiam sustinendi infirmitates meas, sufficit mihi gratia tua. Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum. Infirmus et debilis sum, et irruerunt in me fortes iniqui. Circumdederunt me inimici mei dicentes: 'Deus dereliquit eum, persequimini, et comprehendite cum, quia non est qui eripiat'. Domine, vim patior, responde pro me. Quid enim respondebo cum ipse fecerim? Revera ego tecum sum, feci. Nam et propheta dicit: 'Viae tuae et iniquitates tuae fecerunt haec tibi'. Et quis iniquior mihi quam ego? Quis ita ingeniosus est in mortem meam? Quis ita, ut ego, quaerit animam meam in interitum? Quis ita cogitat praeripere praeclaram haereditatem meam mihi, et repellere pretium meum? (Sermo XLVIII, In festo omnium sanctorum
Sane antiquus ille pater hominum, aut potius criminum, posteritati suae virus antiquae praevaricationis infudit. Unde adhuc sentio legem contrariam in membris meis repugnantem legi mentis meae. Video quia perdidi dies meos, quasi aquam bibens, iniquitatem scilicet faciens ab adolescentia mea. Ideo sagittae Domini in me sunt quarum indignatio ebibit spiritum meum. Video infra me, supra me, iuxta me, contra me infinita mortis pericula, et dolores inferni, ut plangam cum Propheta, et dicam: In me, Domine, transierunt irae tuae, et terrores tui conturbaverunt me. Circumdederunt me dolores mortis, et pericula inferni invenerunt me. Lugebo ergo, et humiliabor sub potenti manu Dei; ponam in pulvere os meum, si forte sit spes. Lugebo quia dies antiquos perdidi; lugebo, ut dies aeternae consolationis acquiram. Scio enim quis dixerit: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. (Sermo XLIII, In festo omnium sanctorum)

Gesù soffre e muore per raggiungerci nella nostra condizione di croce e condividerla. Chi vive la croce insieme a lui nella fede pacifica / pace fiduciosa è salvo, in quanto essa non rimane semplice negatività, ma diviene pasqua.


Nessun commento:

Posta un commento