XVII domenica del tempo ordinario, anno B: Salmo 145,15

Ruminare i Salmi - Salmo 145 (Vulgata / liturgia 144),15:

CEI Gli occhi di tutti a te sono rivolti in attesa
e tu dai loro il cibo a tempo opportuno.
TILC Gli occhi di tutti sono fissi su di te
e tu doni il cibo a tempo opportuno.
NV Oculi omnium in te sperant,
et tu das illis escam in tempore opportuno.
V Oculi omnium in te sperant, Domine,
et tu das escam illorum in tempore opportuno.

Efesini 4,4-6 Un solo corpo e un solo spirito, come una sola è la speranza alla quale siete stati chiamati, quella della vostra vocazione; un solo Signore, una sola fede, un solo battesimo. Un solo Dio e Padre di tutti, che è al di sopra di tutti, opera per mezzo di tutti ed è presente in tutti.
Giovanni 6,5 Allora Gesù, alzàti gli occhi, vide che una grande folla veniva da lui e disse a Filippo: «Dove potremo comprare il pane perché costoro abbiano da mangiare?».

Ambrogio: Tutte le creature sono in Dio, in quanto ciascuna di esse guarda con un suo desiderio e indicibile amore l'origine della propria vita e dei vari doni.
Et addidit Apostolus: Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. 
Quid est, ex ipso? Quod ex ipsius voluntate natura sit omnium, et ipse sit auctor omnium, quae esse coeperunt.
Per ipsum, quid est? Quia per ipsum constitutio et perseverantia omnibus impertita videatur.
In ipso, quid est? Quia omnia admirabili quodam desiderio, et inenarrabili amore auctorem vitae et ministratorem gratiae suae ac muneris intuentur, secundum quod scriptum est: Oculi omnium in te sperant; et: Aperis manum tuam, et imples omnem animam bona voluntate (Psal. CXLIV, 15). (De Spiritu Sancto 9,91)

Prospero d'Aquitania: Come un buon medico, il Signore nutre i suoi servi con vari cibi, stabilendo con ineffabile e amorevole conoscenza che cosa a ciascuno faccia bene. In tal modo chi si fida di lui senza mormorare trae beneficio da tutto, sia gradevole o meno.
Sicut bonus medicus novit qua esca aegrotus et quo tempore sit cibandus, ita Dominus servus suos opportune salubribus cibis reficit, et quid cuique congruat, ineffabilis scientiae benignitate discernit: ut subiectio fidelium de omnibus proficiat, quae illi adhibenda censuerit, sive aspera, sive blanda: ut in nullo murmurent aegri, sed quodlibet curationis genus aequanimiter ab auctore suae salutis accipiant, dicentes quod ad eruditionem patientiae nostrae ipse Salvator dignatus est dicere, Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste. Verum non quod ego volo, sed quod tu vis. Pater, fiat voluntas tua (Matth. XXVI, 39 et 42). (Expositio Psalmorum a C usque ad CL, Ps. CXLIV)

Bruno di Colonia: Facit autem apostropham ad Deum ex affectione nimia ad gratiarum actionem sic: Dico, Domine, quod omnismodi elisos erigis. Et oculi interiores omnium erectorum, id est mentes omnium erectorum, o Domine, in te misericordem et potentem respicientes et intendentes, sperant a te sibi dari escam et salvationem, et custodiam, et sic demum allevationem; et tu das escam, id est spiritalem escam doctrinae et intellectus, escam dico illorum, id est illis congruam, ut parvis quidem lac aliis vero solidum cibum tribuas (Hebr. V, 12) .
Das, inquam, eis escam illorum, et hoc in tempore opportuno, id est in hac vita, ubi est tempus opportunum. In alia quippe vita non erit tempus doctrinae. Dico quod das eis escam, et hoc non parce, sed aperis tu manum tuam, id est apertam facis et amplam operationem largitatis tuae, a similitudine largi dispensatoris, qui cum aliquid dat, non contrahit manum, sed ut large det, manum aperit. Aperis, inquam, manum, et sic imples benedictione, id est esca benedicta omne animal, id est omnes illos qui sunt animalia, scilicet mansueti ad iugum Domini deferendum, sicut boves, quos vulgo animalia dicimus; vel qui sunt animalia, scilicet nondum spiritales, sed adhuc animales, id est carnales. Quod est dicere: Das eis plenarie escam illorum. (Expositio in Ps. CXLIV)

Alberto Magno: Sumendus est etiam ille cibus in certa spe divinae largitatis. Quid enim non sperabimus a largitate ipsius, qui seipsum in cibum nobis donavit? Ideo clamamus in certa spe omne bonum Dei exspectantes, et dicimus: Oculi omnium in te sperant, Domine. Et hoc est, quia tu das escam illorum in tempore opportuno. Ex hac enim spe sublevantur fideles, et quasi virtutum pennis avolantes aeterna exspectant a divina largitate. Unde Job XXXIX,27, dicitur: Numquid ad praeceptum tuum elevabitur aquila, et in arduis ponet nidum suum? haec enim aquila ab acumine visus dicta est, de qua dicitur, Matth. XXIV,28: Ubicumque fuerit corpus, ibi congregabuntur et aquilae. Tanta enim flagrantia est Dominici corporis, quod spe certa communionis omnium bonorum Domini ad Dominici corporis sumptionem in altam spem elevati conveniunt, nusquam alibi desiderabilem escam invenientes. (De Corpore Domini, dist. 3; tract. 4; cap. 2)

Tutta la creazione è rivolta a Dio per ricevere nutrimento e vita. Gesù vede questa fame e provvede, somministrando a ciascuna creatura quanto conviene.


Commenti

Post popolari in questo blog

Ego sum Via

Le Nozze

Filautia, piacere e dolore nella Questione 58 a Talassio di S. Massimo il Confessore