domenica 14 giugno 2015

XII domenica del tempo ordinario, anno B: Salmo 107,29

Ruminare i Salmi - Salmo 107 (Vulgata / liturgia 106),29:

CEI La tempesta fu ridotta al silenzio,
tacquero le onde del mare.
TILC Cambiò la tempesta in un vento leggero,
fece tacere l'urlo delle onde.
NV Et statuit procellam eius in auram,
et tacuerunt fluctus eius.
V Et statuit procellam eius in auram,
et siluerunt fluctus eius.

2Corinzi 5,14-15 Uno è morto per tutti, dunque tutti sono morti. Ed egli è morto per tutti, perché quelli che vivono non vivano più per se stessi, ma per colui che è morto e risorto per loro.
Marco 4,38-40 «Maestro, non t’importa che siamo perduti?». Si destò, minacciò il vento e disse al mare: «Taci, calmati!». Il vento cessò e ci fu grande bonaccia. Poi disse loro: «Perché avete paura? Non avete ancora fede?».

Prospero di Aquitania: Non si tratta di meriti nostri, di forze nostre, non di nostra sapienza; ma di misericordia di Dio!
Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur; et de necessitatibus eorum eduxit eos. Et imperavit procellae, et stetit in auram, et siluerunt fluctus eius. Et laetati sunt quoniam siluerunt, et deduxit eos in portum voluntatis eorum. Confiteantur Domino miserationes, et mirabilia eius filiis hominum. Ubique omnino confiteantur Domino, non merita nostra, non vires nostrae, non sapientia nostra; sed miserationes eius. Ille ametur in omni nostra liberatione, qui est invocatus in omni tribulatione. (Expositio Psalmorum, Ps. CVI)

Isacco della Stella: Quanto è sicuro navigare con e per Gesù, anche quando dorme, cioè permette tentazioni e tribolazioni. Tuttavia, dona in proporzione la grazia necessaria a superarle con frutto. In qualunque angustia, svegliamo, con la preghiera e la meditazione, Cristo che dorme!
A volte siamo esultanti e saldi, altre volte vacillanti e tristi. Ora saliamo fino al cielo, ora scendiamo negli abissi. Gridiamo al Signore, perché ci conduca al porto desiderato!

Consideremus ergo, fratres, quantus sit iste, et quam tutum sit pro ipso ac cum ipso navigare, eique compati, ac commori, ut ea quae desunt passionum eius compleamus in nobis, membris videlicet eius. Necesse est enim, omnino omnia membra compati, ubi patitur caput: totumque Christum pati, et passione consummari, et sic intrare in gloriam suam. Unde qui non compatitur, omnino non conregnabit. (1740A) Cui venti et mare obediunt, quo nisi permittente, quasi obdormiente, nec interior, nec exterior, nec superior, nec inferior tentatio potest quidquam: quo increpante nequidquam. Sicut enim sacer continet Psalmus: Dixit, et stetit spiritus procellae; et exaltati sunt fluctus eius: ascendunt usque ad coelos, et descendunt usque ad abyssos, etc. Et statuit procellam eius in auram, et siluerunt fluctus eius (Psal. CVI). Fidelis est enim, et non patietur suos tentari supra quam possunt ferre; sed facit cum tentatione proventum, ut si crescit tentatio, crescat virtus patientiae, ac per hoc crescat corona, quam sola percipit perseverantia. (1740B) Ideo, fratres, quotiescunque tentatio vos apprehendit, sive infirmitatis, sive paupertatis, sive durioris disciplinae, aut prolongatioris incolatus, taedii etiam tam remotae solitudinis, et profundi silentii, sive cuiuscunque generis, quae prorsus innumerabilia sunt, legendo, meditando, orando, excitemus nobis Christum dormientem. (Sermo XV, In Dominica IV Post Epiphaniam III) 

Quandoque laetabundus et laudans, nimia luce perfusus, ac mira affectus dulcedine, ineffabili quadam spe inopinatae salutis exsulto: omnia acclamant, omnia bonum testimonium perhibent, ita ut dubitationi, ac si apprehenderim iam, non sit locus; quandoque pavebundus et plangens, tenebris obvolutus, et amaritudine plenus, tanta taedii et acediae confusione tabesco, ut omnia a meliori spe increpent et tacere cogant. Vae misero homini, qui nec Deo pro voto insistere, nec sibi pro proposito valet consistere! Ego, fateor, nunquam mihi consto, inter spem et timorem usque permolor, utriusque in me radices et seminaria gesto; uterque sursum pullulat, et in interioribus meis ramos extendit. De gratia Dei in me habeo quod semper sperem, de me habeo in me utique quod usque timeam. (1787B) Nunc totum quod spero teneo, nunc omne quod tenueram perdo, et rursum post tenebras lucem spero. Ascendo usque ad coelos, et descendo usque ad abyssos, anima mea in talibus vicissitudinibus tabescit. (1787C) Turbor et moveor sicut ebrius, et omnis sapientia mea devoratur (Psal. CVI). Verumtamen sicut sacer Psalmus consequenter habet, et evangelicus iste caecus docet, solum mihi restat improbitatem vincere, et multo magis clamare ad Dominum Iesum, cum tribulor, donec de necessitatibus istis educat me, et statuat procellam hanc in auram, ac silere faciat fluctus eius, quos induxit super me, laetantemque, quia siluerunt, deducat in portum voluntatis et desiderii mei (ibid.): qui hodie in extremo terrae angulo, et mari circumfuso latitans, ipso teste solum ipsum desidero, cum Patre et Spiritu sancto unum verum ac bonum Deum, et Dominum universitatis: cui honor, et gloria, laus et potestas, decus et imperium, per omnia saecula saeculorum. Amen. (Sermo XXIX, In Dominica Quinquagesimae III)

Ruperto di Deutz: Quarta confessionis et laudis causa est, quia liberavit eos ab angustiis suae praelationis. «Qui descendunt, inquit, mare in navibus, facientes operationem in aquis multis» etc. «Qui in navibus descendunt» id est qui Ecclesiarum gubernacula sortiti sunt ipsi, quod saepe fit. «Turbati sunt, et moti sunt sicut ebrius, et omnis sapientia eorum devorata est». Et istos clamantes ad se Dominus eduxit de necessitatibus eorum. (1222A) «Statuit enim procellam maris in auram, et siluerunt fluctus eius». Quod est dicere: Posuit sollicitudinem eorum in auram statoriam, augendo Spiritus sancti gratiam, ita ut intus vel foris non adeo curarum tumultibus affligerentur. (De Trinitate et operibus eius, c. V: Ordo ter quinquaginta psalmorum cum adiunctis titulorum mysticis significationibus)

Con la fede, svegliamo Cristo che dorme. La sua potenza e misericordia cambiano la tempesta della morte nel vento leggero della risurrezione.


Nessun commento:

Posta un commento