domenica 7 giugno 2015

XI domenica del tempo ordinario, anno B: Salmo 92,13

Ruminare i Salmi - Salmo 92 (Vulgata / liturgia 91),13:

CEI Il giusto fiorirà come palma,
crescerà come cedro del Libano.
TILC Il fedele cresce diritto come una palma,
diventa bello come un cedro del Libano.
NV Iustus ut palma florebit,
sicut cedrus Libani succrescet.
V Iustus ut palma florebit;
sicut cedrus Libani multiplicabitur.

2Cor 5,10 Tutti dobbiamo comparire davanti al tribunale di Cristo, per ricevere ciascuno la ricompensa delle opere compiute quando era nel corpo, sia in bene che in male.
Marco 4,26-29 Così è il regno di Dio: come un uomo che getta il seme sul terreno; dorma o vegli, di notte o di giorno, il seme germoglia e cresce. Come, egli stesso non lo sa. Il terreno produce spontaneamente prima lo stelo, poi la spiga, poi il chicco pieno nella spiga; e quando il frutto è maturo, subito egli manda la falce, perché è arrivata la mietitura.

Gregorio Magno: Nella Scrittura il cedro talvolta simboleggia l'altezza della gloria celeste del giusto, talvolta la proterva esaltazione del superbo.
In Scriptura sacra cedri nomine aliquando alta excellentia gloriae coelestis exprimitur, aliquando autem pravorum rigida elatio designatur. Cedri nomine coelestis gloriae celsitudo exprimitur, sicut Psalmista testatur: Iustus ut palma florebit, sicut cedrus Libani multiplicabitur [Ps. XCI,13]. Cedri rursus nomine superba pravorum potentia designatur, sicut per eumdem Prophetam dicitur: Vox Domini confringentis cedros [Ps. XXVIII,5] (Moralia in Iob, 32, c. XV)

Bernardo di Clairvaux: Alberi che crescono e fruttificano nel giardino di Dio, che è la storia, i giusti, come olivi in rigoglio nella casa di Dio, come piantati lungo corsi d'acqua, danno frutto a suo tempo e non temono siccità.
Et primum quidem historiam ad hortum puto non immerito deputari, quod in ea inveniantur viri virtutum, tanquam ligna fructifera in horto sponsi et in paradiso Dei, de quorum bonis actibus ac moribus quot sumis exempla, tot carpis poma. An forte quis ambigat Dei esse plantationem bonum hominem? Audi sanctum David de viro bono quid canat. Erit, ait, tanquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo, et folium eius non defluet (Ps. I,3) Audi Ieremiam eodem spiritu concinentem, et eisdem pene verbis. Erit tanquam lignum, inquit, quod plantatum est secus decursus aquarum, quod ad humorem mittit radices suas, et non timebit cum venerit aestus (Ier. XVII,8). Item Propheta: Iustus ut palma florebit, sicut cedrus Libani multiplicabitur (Ps. XCI,13). Et de se ipso: Ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei (Ps. LI,10). (Sup. Cant. XXIII,4)


Nessun commento:

Posta un commento