II domenica di Pasqua, anno B: Salmo 118,18

Ruminare i Salmi - Salmo 118 (Vulgata / liturgia 117),18:

CEI Il Signore mi ha castigato duramente,
ma non mi ha consegnato alla morte.
TILC Il Signore mi ha colpito duramente,
ma non mi ha lasciato morire.
NV e V Castigans castigavit me Dominus,
et morti non tradidit me.

1Giovanni 5,3 In questo consiste l'amore di Dio, nell'osservare i suoi comandamenti; e i suoi comandamenti non sono gravosi.
Giovanni 20,27 Gesù disse a Tommaso: «Metti qui il tuo dito e guarda le mie mani; tendi la tua mano e mettila nel mio fianco; e non essere incredulo, ma credente!».

Ambrogio: Dio castiga chi accoglie come figlio, ma certo non lo consegna alla morte.
Uterque igitur si credat, recipitur, quia castigat omnem filium Deus, quem recipit (Hebr. XII, 6) : et quem castigat, morti utique non tradit; quia scriptum est: Castigans castigavit me Dominus, et morti non tradidit me (Psal. CXVII, 18). (De Poenitentia I,12,58)
Illam mihi castigationem intelligo profuisse, illa castigatione me a vitiis esse revocatum, illa castigatione non diu aliquid in me licuisse flagitiis, per illam castigationem Domini nihil in me adversario licuisse, nihil morti. Denique, Castigans castigavit me Dominus, et morti non tradidit me (Psal. CXVII, 18), ipse Propheta memoravit. Castigatur enim qui recipitur; qui autem non recipiuntur, non flagellantur. (1323D) In laboribus enim hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur (Psal. LXXII, 5). Ideoque supra ait: Quam bonus, Israel, Deus rectis corde (Ibid., 1)! Ergo bonus omnibus; quia omnes recto vult esse corde. Qui autem cor declinaverit, ipse a se gratiam divinae bonitatis avertit. (Expositio in psalmum David CXVIII,IX,8)
Bruno di Segni: Qui si parla della morte dell'anima, che muore quando si separa da Dio.
Non loquitur de morte corporis quae inevitabilis est; sed potius de morte animae, quae solummodo moritur, cum a Deo separatur. Et hinc est quod Dominus ait: «Nolite timere eos qui occidunt corpus, quoniam animam non possunt occidere (Matth. X, 28).» Sic igitur sancti castigari quidem possunt, occidi vero non possunt. (Bruno Astensis, Expositio in Psalmos - Ps. CXVII)
Bruno di Colonia: Qui "castigo" va inteso come purificazione: attraverso le sofferenze e la stessa morte Dio ci libera dalla morte eterna.
Dico non moriar, et vere separatio talis animae et corporis non est dicenda mors, sed castigatio. Dominus enim per talem mortem et tribulationem castigavit me iam secundum quaedam membra mea quae iam passa sunt, castigans etiam nunc secundum illa membra, quae nunc patiuntur et moriuntur. Castigare non accipitur hic, ut accipi solet, sed ponitur castigare pro purgare. Morte namque martyrii et tribulatione, et peccata quae in martyribus sunt Dominus purgat, et eorum coronas augmentat. Castigavit, inquam, me, et sic me castigatum non tradidit morti aeternae. Quod est dicere: Per castigationem talem membra mea iam passa a morte aeterna liberavit. (Expositio in Psalmos, In Ps. CXVII)
Ildegarda di Bingen: Mediante la penitenza, non morirò per i peccati nella perdizione infernale.
Unde etiam in peccatis non moriar, quando per poenitentiam eorum resurgo, sed per veram et puram poenitentiam quam ad Deum habeo, in aeternitate vivam, et sic de morte ereptus, narrabo mirabilia Domini in timore et amore ipsius, quoniam morti me non tradidit, sed me de infernali perditione eripuit. (Liber divinorum operum simplicis hominis I,2,27)
«Castigans castigavit me Dominus, et morti non tradidit me.» Quod sic intellectui patet: Homo casualis et indisciplinatus multoties existit, nec timidus est, nisi omnes venae ipsius doloribus infundantur. Unde et diabolus primum hominem decepit, cum magnam vanitatem iniit, esse cupiens quod esse non debuit, et idcirco etiam magna tristitia cum dolore illi infusa est. Nam ex labore homo timorem habet, ex vanitate autem oblivionem, et ex praevaricatione legis stultam fiduciam. Sed omnia haec timor Domini expellit, quia homo per timorem coram Deo tremiscit, et quod in multis aliis nulla utilitas sit veraciter cognoscit. (0774D) Timor enim in homine praecurrit, ac postea charitatem amplectitur, ubi homo Deum diligit, considerans quomodo eum placare possit, quatenus iniquitatis suae non recordetur. Sed cum homo Deum in amore quaerit, Deus illum saepe cum laboribus castigat, ita ut ille fiducialiter dicat: Flagellis suis castigans castigavit me peccatorem ille qui Dominus omnium est; sed tamen in eadem castigatione, qua me flagellat, morti infernalium poenarum non tradidit me, quia illum amando quaesivi, et peccata mea illi confessus sum, atque in ipsa patiens et prudens sum, quando iudicia eius super culpas meas recta cognosco, et cum duabus alis, scilicet scientiae boni et mali, ad illum volare studeo, ita ut cum dextra ala sinistram mihi subiiciam, quatenus recto et aequali tramite incedam. (ibidem I,2,30)

Liturgia (sacramento della riconciliazione, congedo del penitente):
La passione di Gesù Cristo nostro Signore,
l'intercessione della beata Vergine Maria
e di tutti i santi,
il bene che farai e il male che dovrai sopportare
ti giovino per il perdono dei peccati,
l'aumento della grazia
e il premio della vita eterna.

L'esperienza della misericordia di Dio nell'incontro col Risorto, mi salva dalla morte, mediante fede, speranza e carità.


Commenti

Post popolari in questo blog

Ego sum Via

Le Nozze

Filautia, piacere e dolore nella Questione 58 a Talassio di S. Massimo il Confessore