sabato 14 marzo 2015

V domenica di quaresima, anno B: Salmo 51,12

Ruminare i Salmi - Salmo 51 (Vulgata / liturgia 50),12 (V domenica di quaresima, anno B)

לֵב טָהֹור בְּרָא־לִי אֱלֹהִים וְרוּחַ נָכֹון חַדֵּשׁ בְּקִרְבִּֽי
CEI Crea in me, o Dio, un cuore puro,
rinnova in me uno spirito saldo.
NV Cor mundum crea in me, Deus,
et spiritum firmum innova in visceribus meis. 
V Cor mundum crea in me, Deus,
et spiritum rectum innova in visceribus meis.

Ebrei 5,8-9 Pur essendo Figlio, imparò l’obbedienza da ciò che patì e, reso perfetto, divenne causa di salvezza eterna per tutti coloro che gli obbediscono.
Giovanni 12,31-32 Ora è il giudizio di questo mondo; ora il principe di questo mondo sarà gettato fuori. E io, quando sarò innalzato da terra, attirerò tutti a me.

Anselmo d'Aosta: Tu, o Dio, sei la vita della mia anima: finché abiti in me, vivo la vita della tua grazia, e sento il dolce e l'amaro; diversamente, divento morto, incapace di sentire gioia e dolore, muoio del niente che io stesso ho 'creato'. Se non ho la carità, sono niente. Da questo niente ricreami in te, o Dio, vero cuore della mia anima.
24. (V. 12.) Et deletis meis iniquitatibus et peccatis, cor mundum crea in me, Deus . O Deus cordis mei, qui intellectum das parvulis, da mihi intelligere hoc: intus legem peto, ut cor mundum crees in me, Deus: ne si petiero quod ignoro, dicas mihi quod dixisti matri filiorum et filiis Zebedaei: Nescitis quid petatis. Ecce enim coeli non sunt mundi in conspectu tuo, et in angelis reperis pravitatem, quanto minus homo putredo et filius eius vermis poterit dicere: Mundum est cor meum! Et non oportet me habere cor, et illud mundum antequam videam te, quem soli viri cordati videbunt, qui fuerunt mundo corde. (0838A) Nunc autem, lux intelligibilis (cuius invisibilia per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur), intelligo, te magistro intimo in schola mei pectoris intime me docente, quod sicut corpus meum, vitam, saporem, gaudium, et dolorem habet a carneo cordis modo, quo separato ab ipso corpore, privatur iis omnibus ipsum corpus; sic, imo veracius atque vivacius, tu es cor et vita animae meae, Deus; qui quandiu ipsam habitas, vita gratiae tuae vivit, gustat spiritualiter dulcia et amara: nam ei dulcescunt coelestia et virtutes, et terrena ac vitia sunt amara. Et etiam quasi unum mystici corporis tui membrum, si prosperitate membrorum aliud gloriatur, congaudet; et si adversitatem patitur, quodam compassionis participio molestatur et dolet: Et sic animam meam sentio cor habere. (0838B) Cum autem propter iniquitates meas ab anima mea fueris separatus, tunc nec vitam, nec saporem, nec gaudium, nec dolorem sentit vel habet super aliquo de promissis, sed velut mortua sine corde in loculo corporis sui iacet, et tunc vere potest dicere cum propheta: Cor meum derelinquit me; et quod facta est quasi columba seducta non habens cor. Et vere miserabiliter seductus est omnis homo, qui propter tanti et talis cordis inopiam animam suam perdit. Nam hoc est pro nihilo, hoc est pro peccato, quod vere nihil est, pro quo nihilo perit cor impii peccatoris.
25. Et heu mihi, domine Deus meus, sine te, per quem omnia facta sunt, a me factum est istud nihil, et pro isto nihilo perii, et ad nihilum redactus sum et nescivi. (0838C) Sed tu, creator omnium Deus, qui de nihilo cuncta creasti, cor mundum crea in anima mea, Deus, ad ipsam in misericordiis revertendo suspirantem et clamantem ad te: Velociter exaudi me, Domine: defecit Spiritus meus; ne avertas ergo aurem tuam a singultu meo, sed propter temetipsum, Deus, et propter nomen sanctum tuum revertere ad animam meam, ut vivat: tu es enim proprie proprium cor ipsius et vita. Ergo misericordissime, secretissime, intime, qui custodis pactum et misericordiam servis tuis; qui promisisti quod dares nobis cor novum, et spiritum novum poneres in medio nostri, si rediremus ad cor; et plantares [cod . plorantes] nos in corde tuo, et in anima tua tota. Da te solum mihi, et te in anima mea planta, et plenus sum. Ego autem praevaricator, ad vocationem tuam redire volo ad cor, hoc est ad te, qui es cor, quo vivit, sapit, gaudet, dolet, scit, intelligit anima mea, Deus. Et hoc est cor mundum, quod ut crees in me, Deus, requiro a te. (0838D) Verumtamen attende, Domine, quod intendo: non est enim intentionis meae, Deus meus, petere a te, qui semper es creans omnia, non creatus, ut te crees in me; cum in tuam aeternam essentiam creatio nulla cadat; sed tuum sanctum Spiritum emittendo in me, qui si charitatem non habuero, nihil sum, me de hoc nihilo crees in te, qui vere es cor animae meae verum et vivum et mundum; et mundum istum ab omnibus inquinamentis suis abluis et emundas: et propter reverentiam tui vitalis et mundi animae cordis, concede mihi per tuam ineffabilem bonitatem, ut cor mundum sincerum et purum ab immundis et vanis et noxiis cogitationibus sic valeam custodire, ut propter munditiam cordis mei te regem gloriae habeam amicum. (Meditatio super Miserere)
Tommaso d'Aquino: Il salmista chiede che sia eliminato l'effetto del peccato, che è duplice: l'inquinamento del cuore e il disordine dell'intenzione. Attaccandosi alle creature e distogliendosi dal suo vero fine, Dio, l'uomo diviene impuro e disordinato. La giustificazione (purificazione e rettificazione) del peccatore è una vera creazione. 
Cor mundum. Supra Psalmista petiit removeri peccatum; hic autem petit removeri effectus peccati, qui sunt duo: scilicet 1. inquinatio animae, et 2. inordinatio affectus. 
1. Primus effectus fit per hoc quod homo afficitur ad terrena: unde petit cordis munditiam: Matth. 5: beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt; et ideo dicit, cor mundum crea in me Deus, et spiritum rectum. Istam munditiam cordis solus Deus restituere potest: Job 14: quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? Nonne tu quis solus es, scilicet mundus simpliciter. Et dicit, crea. Creatur aliquid ad esse naturae, quando ex nihilo producitur ad esse: Gen. 1: in principio creavit Deus et cetera. Item quando ad esse gratiae producitur: 1 Cor. 23: si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia etc. nihil sum in esse gratiae. Sed quando Deus operatur operatione gratiae in habente gratiam, dicitur magnificare eum. Quando vero de peccatore facit justum, tunc dicitur proprie creare: Eph. 2: ipsius creatura sumus creati in Christo Jesu in operibus bonis: Jac. 1: ut sitis initium aliquod creaturae Dei, scilicet spiritualis ejus. 
2. Secundum quod sequitur ex peccato, est inordinatio mentis, quae fit per aversionem a fine debito. Sicut ergo per conversionem ad aliquod commutabile bonum animus efficitur immundus, ita per aversionem a fine deordinatur; et hujusmodi deordinationi opponitur rectitudo qua homo dirigitur in Deum: Cantic. 1: recti diligunt te: et ideo dicit, et spiritum rectum innova, idest de novo tribuas, quia per peccatum amisi: Ephes. 4: renovamini spiritu mentis vestrae. Et, innova, non exterius, sed, in visceribus meis, ut scilicet non labia tantum ad loquendum, sed cor sit rectum ad cognoscendum. (Super Psalmo 50)

L'eucaristia ci attira verso Cristo (e il Padre), attirandoci al cuore. Memoriale della pasqua in cui Cristo è innalzato nella storia come polo di attrazione del genere umano, in un movimento unico, siamo ad un tempo attratti al nostro cuore e al cuore di Cristo. Attirandomi al suo, Cristo mi attira al mio cuore, perché al cuore del mio cuore c'è il suo. Così il Figlio obbediente innalzato mi ricrea, purificando il cuore dal male e orientandolo stabilmente al bene.




Nessun commento:

Posta un commento