venerdì 6 febbraio 2015

VI domenica del tempo ordinario, anno B: Salmo 32,5

Ruminare i Salmi - Salmo 32 (Vulgata / liturgia 31),5 (V domenica del tempo ordinario, anno B)

CEI Ho detto: «Confesserò al Signore le mie iniquità»
e tu hai tolto la mia colpa e il mio peccato.
TILC Ho deciso di confessarti il mio errore
e tu hai perdonato il peccato e la colpa.
NV Dixi: “Confitebor adversum me iniquitatem meam Domino”.
Et tu remisisti impietatem peccati mei.
V Dixi: Confitebor adversum me iniustitiam meam Domino;
et tu remisisti impietatem peccati mei.

1Corinzi 10,31-33 Sia che mangiate sia che beviate sia che facciate qualsiasi altra cosa, fate tutto per la gloria di Dio. Non siate motivo di scandalo né ai Giudei, né ai Greci, né alla Chiesa di Dio; così come io mi sforzo di piacere a tutti in tutto, senza cercare il mio interesse ma quello di molti, perché giungano alla salvezza.
Marco 1,40-42 Venne da lui un lebbroso, che lo supplicava in ginocchio e gli diceva: «Se vuoi, puoi purificarmi!». Ne ebbe compassione, tese la mano, lo toccò e gli disse: «Lo voglio, sii purificato!». E subito la lebbra scomparve da lui ed egli fu purificato.

Gregorio Magno: Alla decisione consapevole e meditata di non essere indulgente nei propri confronti, di accusare se stesso senza scaricare le proprie responsabilità su Dio, sulla sorte, sul diavolo, sulle stelle, Dio risponde con il perdono immediato. (Quod delictum meum cognitum tibi feci, quod iniustitias meas non abscondi, non fuit ex necessitate, vel alicuius levitatis occasione, sed ex poenitendi et confitendi praemeditatione. Nam Dixi, id est in corde meo statui: Confitebor adversum me iniustitiam meam Domino. Adversum se confitetur, qui omnino confitetur quod aperit. Qui in peccati confessione sibi non parcit; quidquid peccavit, non Deo imputat, non Deo annotat, non fortunae attribuit, non diabolo, non constellationi ascribit. In eo autem evasurum se credit, si sibi iratus se sine moderatione accusat. Et tu remisisti impietatem peccati mei. Attende quantae sit indulgentiae vitalis velocitas, quanta misericordiae Dei commendatio, ut confitentis desiderium comitetur venia, antequam ad cruciatum perveniat poenitentia; ante remissio ad cor perveniat, quam confessio in vocem erumpat. Tu remisisti impietatem peccati mei. Tu qui solus parcis, qui solus peccata dimittis: quis enim potest dimittere peccata, nisi solus Deus? (Luc. IV, 21) remisisti impietatem peccati mei; proiecisti post tergum tuum omnia peccata mea (Is. XXXVIII, 17). Non solum peccatum remisisti, sed etiam ipsam impietatem, pravae scilicet operationis intentionem; ut iam nulla in corde meo malitiae radix remaneat, ex qua pestiferae actionis de caetero germen succrescat - In ps. poenitentiales II,6).

Bruno di Colonia: Ho scelto di accusare come peccato davanti al Signore quello che prima scusavo con superbia, e così mi ha perdonato sia il peccato che la superbia del rifiuto di confessarlo. (Et hoc prius dixi, id est mente statui, sic aiens: Confitebor iniustitiam meam Domino et hoc faciam adversum me agens, id est accusabo me de iniquitate mea, confitendo eam Domino, qui prius superbe me excusabam, hoc dixi ego: Et non abscondi, et ideo tu misericors remisisti impietatem peccati mei. Non solum peccatum, sed et impietatem ipsius peccati, id est superbiam peccati non confessi.)

Ugo di San Vittore: Multa est malitia hominis. Nemo quando male agere vult auctoritatem quaerit, quando autem dicimus hominibus ut faciant bona, et ut confiteantur mala quae fecerunt, dicunt nobis: Date auctoritatem. Quae Scriptura hoc praecipit ut confiteamur peccata nostra. Si ergo Scriptura peccata confiteri non praecipit, respondete modo si Scripturam habetis quae peccata iubeat tacere. Si ergo confiteri non vultis, quia auctoritatem confitendi non habetis, quare tacere vultis cum auctoritatem tacendi non habeatis? Tamen quia auctoritatem quaeritis, accipite auctoritatem. Antiqua lex peccata confiteri iubet, et homines ad sacerdotes mittit ut confiteantur peccata sua, ut indulgentiam accipiant. Illic ergo praevaricatio legis confessione et oblatione aboletur, quando adhuc umbra fuit, et adhuc confessio criminis poenam potius timere debuit, quam misericordiam exspectare. Si haec auctoritas non sufficit, audite Scripturam alibi manifeste dicentem: Qui abscondit scelera sua non iustificabitur (Prov. XXVIII). Quid enim est abscondere nisi tacere, et confiteri nolle? Nam qui scelera sua per impudentiam prave agendi manifestant, non iustificationem merentur sed damnationem. Igitur tegenda sunt mala quantum pertinet ad impudentiam pravi operis, et revelanda sunt per humilitatem confessionis. Vultis adhuc scire periculum taciturnitatis et utilitatem confessionis? Quoniam tacui, inquit Psalmista, inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die (Psal. XXXI.) Et iterum: Delictum meum cognitum tibi feci, et iniustitiam meam non abscondi. Dixi: Confitebor adversum me iniustitiam meam Domino, et tu remisisti impietatem peccati mei (ibid.). Vide ergo et considera si taces peccata tua, inveterantur; si confiteris, condonantur. Si dicis: Ecce dico peccatum meum, sed Deo, non homini, Scripturam sequor. Illa mihi dicit: Ut Deo confitear peccatum meum, non me ad hominem mittit in quo salus non est, sed illuc trahit confessionem, unde promittit remissionem. Dixi: Confiteor, etc. Quid facit homo? Audi quid facit. Nonne ille homo fuit, qui dixit: Fili, remittuntur tibi peccata tua? (Matth. XIX; Marc. II), et verum est, quod ille homo fuit qui dixit hoc. Propterea qui illum hominem esse viderunt; Deum autem non cognoverunt, murmuraverunt inter se, dicentes. Quis est hic qui etiam peccata dimittit? (Luc. VII.) Sciebant enim quod peccata dimittere Dei erat, sed nesciebant quia quod Dei erat, homo a Deo acceperat, et ille quidem homo quod habebat inquantum homo erat, ideo habebat quia acceperat. Inquantum vero Deus erat, hoc idem ipsum habebat, et non acceperat. Propterea autem voluit accipere aliquando in humanitate, quod semper habuit in divinitate, uti vicino homini appropinquaret in eo quod hominis erat. Et in eo ipso quod hominis erat homini exhiberet quod Dei erat. In eo namque quod hominis erat, familiarius homini iungebatur. In eo vero quod Dei erat potentius in homine operabatur. Propterea: Ut sciatis, inquit, quia Filius hominis potestatem habet in terra dimittendi peccata, tunc ait paralytico: Surge et ambula (Matth. XIX). Ostendit quod videre poterant, ut per hoc crederent quod videre non poterant. Propter hoc ergo Deus factus est homo, ut se ad confabulandum homini proximum et familiarem exhiberet, ut in una eademque persona et suum genus homo inveniret, cui fiducialiter infirmitatem suam revelaret, et supra hominem Deum credens, de accepta ab illo remissione peccatorum suorum non diffideret. Deinde ut dispensationis gratia largius multiplicaretur. Deus homo homines qui puri homines erant participes fecit potestatis suae, ut officium eius implerent poenitentium confessionem suscipiendo, et potestatem eius exercerent, poenitentibus et confitentibus peccata remittendo. Accipite, inquit, Spiritum sanctum. Quorum remiseritis peccata remittuntur eis; et quorum retinueritis retenta erunt (Ioan. XX). Ergo Christus homo discipulis suis vicem eius agentibus in terra potestatem dedit dimittendi peccata.
Sed dicis fortassis: Quare non similiter Christus praeceptum dedit hominibus peccata sua confitendi, sicut discipulis potestatem dedit confitentium peccata dimittendi. Audi quare voluit Christus ut a temetipso surgeret, ut non quasi extorta vel coacta videretur confessio tua. Idcirco quod ad se pertinuit officium suum discipulis suis peragendum iniunxit, ut medicorum more aegros ad se venientes exciperent et sanarent. Medicis ergo dixit ut curarent, sed infirmis non dixit ut ad medicos curandi venirent. Hoc quasi certum esse voluit, quod aegri libenter salutem quaererent, et se curandos offerrent, si medicos invenirent. Propterea solos medicos admonuit; infirmum enim ipse morbus suus sufficienter admonet, neque opus praecepto habet si dolet. Tamen ipsi medici postea quia negligentes in curatione sua aegrotos invenerunt, eos ad salutem quaerendam, et admonitione sua excitaverunt, et praecepto attraxerunt. Confitemini, inquit apostolus Iacobus, alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem, ut salvemini. (Iac. V). Quid est alterutrum, alter alteri, homo homini? Non solum homo Deo, sicut verus ille confessor ait: Dixi, confiteor, etc., sed homini propter Deum. Plus enim facit qui servo humiliatur propter Dominum, quam qui ipsi Domino humiliatur. Propterea: Confitemini alterutrum peccata vestra. Quid est alterutrum? Non tantum unusquisque unicuique, sed alterutrum, hoc est inter vos, homines hominibus, oves pastoribus, subiecti praelatis. Ii qui peccata habent, iis qui peccata dimittere potestatem habent. Debitum quidem erat ut confessionem facturi ad illum iretis qui est super vos; nunc autem pro indulgentiae dispensatione conceditur ut peccata vestra adinvicem vobis confiteamini inter vos. Ille quidem qui solus confessionem acciperet, confessionem non faceret quia peccata non haberet, hi autem qui confessionem peccatorum accipiunt, et confitentibus peccata sua dimittunt necesse habent, ut et ipsi peccata sua confiteantur, ut poenitentibus et confitentibus peccata sua dimittantur. Propterea ergo: Confitemini alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem. Ad quid? Ut salvemini. Confitemini ut salvemini. Quid est confitemini ut salvemini? Hoc est non salvamini, nisi confiteamini. Hoc fortassis tu audire noluisti, quia latebras quaeris et abscondis scelera tua ut non iustificeris. Non tibi placet quod dicitur, quod ii qui confiteri nolunt peccata sua salvari non possunt; propterea fortassis conaris ad aliud dictum Apostoli intorquere, ut intelligatur confitentibus quidem promisisse salvationem, tamen non confitentibus non negasse iustificationem. Audi ergo. Augustinus dicit: Non potest quis iustificari a peccato, nisi confessus fuerit ante peccatum. Item Beda in eamdem epistolam Iacobi de qua superius testimonium sumpsimus. Sine confessione, inquit, nequeunt dimitti peccata. Sed in hoc illa discretio esse debet, ut quotidiana leviaque peccata alterutrum coaequalibus confiteamur, ut orationibus invicem salvemur. Porro gravioris leprae immunditiam sacerdoti pandamus, et ad eius arbitrium iustificari curemus. Videte quomodo concordant testimonia veritatis. Est quaedam communis in Ecclesia poenitentia, quam quotidie adinvicem facimus; in qua oratione fusa pro invicem, pro quotidianis et levioribus peccatis indulgentiam et remissionem consequimur. Gravioris autem culpae reatum singulari confessione sacerdoti aperimus; et secundum eius consilium munere satisfactionis oblato, indulgentiam peccati obtinemus. (De Sacramentis II,14,1)

Solet quaeri utrum solvatur homo a peccato, ut primum habet veram cordis contritionem. Quod videtur illa auctoritas velle. Dixi: Confitebor adversum me iniustitiam meam Domino; et tu remisisti impietatem peccati mei (Psal. XXXI). Item: Peccator quacunque hora ingemuerit, salvus erit (Ezech. XVIII). Sed si per contritionem cordis solutus est a peccato, in confessione oris non solvitur; ad quid ergo confessio oris est utilis? Et si ante confessionem oris solutus est a peccato. Sed si per contritionem cordis solutus est a peccato: a quo solvit eum sacerdos? Dicunt quidam quod illud quod sacerdos dicitur solvere, non est aliud quam solutum ostendere: similiter dicitur ligare, id est ligatum ostendere. Et hoc videtur probari istis auctoritatibus. Ait Dominus in propheta: Ego solus deleo iniquitates et peccata populi (Isa. XLIII). Item Ambrosius: Ille solus dimittit peccata populi qui solus pro peccatis nostris mortuus est. Item Hieronymus super Matthaeum: Quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis (Matth. XVI), etc. Hunc locum quidam non intelligentes aliquid sibi sumunt de supercilio Pharisaeorum, ut damnare innoxios vel solvere se putent noxios, cum apud Deum non sententia sacerdotum, sed reorum vita quaeratur. Unde in Levitico ostendere se sacerdotibus iubentur leprosi (Lev. XIII); quos illi non faciunt leprosos, sed discernunt qui mundi vel immundi sunt. Ita et hic cum pro officio suo sacerdos peccatorum audierit varietates, scit qui ligandus sit, et qui solvendus. 
Sed istas auctoritates ita interpretari debemus, ut non auferamus quam Deus potestatem tribuit hominibus. Dicit namque ipsa Veritas: Quorum remiseritis peccata remittentur eis; et quorum retinueritis retenta erunt (Ioan. XX). Item postquam Christus Lazarum suscitavit, ait discipulis, Solvite eum (Ioan. XI) , hoc non fuit solutum tantum ostendere, sed solvere. Videndum est itaque quod et Deus solvit a peccato, et quod etiam homo solvit, sed aliter homo, aliter Deus, et quod Deus dimittit peccata, et quod homo (cui Deus potestatem dedit) peccata dimittit; sed aliter Deus aliter homo, Deus enim ex semetipso. Et per semetipsum peccata dimittit quando vult, homines autem non ex se, sed ex gratia in eis et per eos operante, peccata dimittunt. Et ita verum est quod solus Deus peccata dimittit. Sicut et illud: Tu es solus qui facis mirabilia (Psal. LXXI). Et tamen non negatur quin et homines miracula faciant, sed non ex se, sicuti Deus ex se: Item: Nemo bonus nisi Deus (Marc. X), quia ex se bonus. Nec tamen negamus homines bonos esse, sed non eodem modo quo Deus.
Sed ut apertius videamus qualiter Deus sine homine solvat, et qualiter per hominem: prius inspiciamus quomodo ipse peccator ligatus sit. Duobus enim peccator ligatus est: caecitate mentis, videlicet et pro ea debito futurae damnationis; peccato enim et poena peccati tenetur. Per veram cordis contritionem solvitur a caecitate mentis; qui enim mortuus fuerat iam vivit, et quia vivit interius illuminatus est; sed tamen adhuc debitor est donec satisfaciat Ecclesiae. Ecce quod iam de monumento prodiit, sed adhuc ligatus est; quia a debito futurae poenae nondum solutus. Venit ad sacerdotem non ut se iustum ostendat, sed peccatorem. Confitetur peccatum suum sacerdoti, qui ei iustam satisfactionem iniungit; non enim ad arbitrium suum, sed iuxta arbitrium sacerdotis satisfacere debet, et tunc solvit eum sacerdos a debito damnationis futurae, id est Deus per sacerdotem. Sed si, ut ipsi dicunt, antequam ad sacerdotem veniat plene mundatus est, nec iam tenetur illo peccato; mentitur si se iniustum et peccatorem confitetur, quod dicere omnino deviat a fide Ecclesiae. Sed opponitur quod a praedicto debito iam prius solutus erat per cordis contritionem: Quia cor contritum et humiliatum Deus non despicies (Psal. L). Unde in alio psalmo: Dixi: Confitebor adversus me iniustitiam meam Domino, et tu remisisti impietatem peccati mei. Iuxta quod alibi dictum: Quoties ingemuerit homo, omnium iniquitatum eius non recordabor (Ezech. XVIII). Ex quibus inferri posse videtur debitum per cordis contritionem iam esse solutum; quod etiam ratione confirmatur; quia vere contritus in via salvationis constituitur; si enim tunc moreretur, salvus esset. Ad quod dicimus, quod vere invisibilis sacerdos eum qui vult confiteri et non potest ab hoc debito solvit; sed quandiu illud potest, nisi ore confiteatur non absolvitur. Certum namque est quod ille qui habet cor contritum vult confiteri; sed istam bonam voluntatem deserere potest. Nihil enim vult homo dum est in hac vita, quod non possit nolle; et si hac voluntate amissa nollet confiteri et tunc moreretur, nulli est dubium eum damnari pro illo peccato quod confiteri noluit. Nullum enim peccatum impunitum, aut enim homo punit, aut Deus. Liquet itaque eum a debito futurae poenae non fuisse solutum in contritione. Hoc ideo dicimus, quia solent quidam dicere eum non pro peccato illo puniendum, sed pro contemptu. Apparet igitur quod solus Deus dimittit peccata vivificando interius per gratiam; et quod sacerdos dimittit, non intus vivificando, sed a debito futurae poenae absolvendo per eam quam iniungit satisfactionem. Quod vero dicunt: Peccator quacunque hora ingemuerit, salvus erit. De iis dictum putatur qui instante articulo necessitatis tempus satisfactionis habere non possunt; ac si diceret: Quacunque hora in hac vita vere poenituerit, in futura vita non peribit. Vel de omnibus potest dici: Quacunque hora peccator ingemuerit salvus erit; quia tunc peccantis salus incipit. Itemque de psalmo opponitur: Dixi: Confitebor, et tu remisisti impietatem peccati mei. Impietas peccati rectissime ipsa mentis excommunicatio dicitur quae solvitur in compunctione: nondum tamen, ut diximus, plene solutus est. Sicut enim de vulnere prius ferrum extrahitur ut post medicina superponatur, ita et prius peccati impietas, scilicet illa interna caecitas de corde tollitur, ut post sacramenti medicina per sacerdotes superaddatur. Sunt enim sacramenta quasi emplastra. (Summa Sententiarum, 11)

La confessione del peccato ci apre all'azione sanante di Cristo, che restituisce la nostra vita alla gloria di Dio e all'edificazione dei fratelli.


Nessun commento:

Posta un commento