domenica 15 febbraio 2015

I domenica di quaresima, anno B: Salmo 25,7

Ruminare i Salmi - Salmo 25 (Vulgata / liturgia 24),7:

CEI Ricòrdati di me nella tua misericordia,
per la tua bontà, Signore.
TILC Con amore ricordati di me,
per la tua grande bontà, Signore.
NV e V Secundum misericordiam tuam memento mei tu,
propter bonitatem tuam, Domine.

1Pietro 3,18.22 Cristo è morto una volta per sempre per i peccati, giusto per gli ingiusti, per ricondurvi a Dio; messo a morte nel corpo, ma reso vivo nello spirito. ... Egli è alla destra di Dio, dopo essere salito al cielo e aver ottenuto la sovranità sugli angeli, i Principati e le Potenze.
Marco 1,14-15 Gesù andò nella Galilea, proclamando il vangelo di Dio, e diceva: «Il tempo è compiuto e il regno di Dio è vicino; convertitevi e credete nel Vangelo».

Rufino di Aquileia: Agisci con me sulla base non del mio merito, ma della tua bontà; non di quello che io sono, ma di quello che tu sei.
'Secundum misericordiam tuam memento mei tu'. Non secundum iram, quam merui, Propter bonitatem tuam, Domine. Non propter meritum meum. Ego quidem miser, tu misericors: ego malus, tu bonus. Noli ergo me attendere ex me, sed ex te attende me. Nam ex me mihi damnatio, ex te mihi salvatio. (Commentarius in LXXV psalmos, in ps. XXIV)
Pietro Lombardo: Secundum misericordiam, quasi dicat: Ne memineris dico, sed potius memento mei, [Gl. int.] id est vide misericorditer quam fragilis naturae sim, [Aug.] tu cuius opus est misereri, et peccata dimittere. Memento dico, non secundum iram qua ego sum dignus, [Alcuin.] sed secundum misericordiam tuam, qua me quaerere dignatus es, qua te digna est, quasi dicat: Ut ampla est misericordia tua, ita ample miserearis mei. [Gl. int.] Et, o Domine, memento mei, non propter meum meritum, [Alcuin.] sed propter bonitatem tuam naturaliter tibi insitam, qua omnia ex nihilo fecisti. Distingue inter misericordiam et bonitatem. [Cassiod.] Misericordia est proprie erga miseros; bonitas erga quoslibet, facit autem Deus bonum, et a miseris imploratus, et bonitate ductus. Nemo enim bonus ex se, nisi solus Deus (Luc. XVIII). (Commentaria in Psalmos, ps. XXIV,8)

Entra, da subito, nel Regno di Dio chi crede alla Buona Notizia che Dio ti ama di amore gratuito, totale e vittorioso.



Nessun commento:

Posta un commento