sabato 15 novembre 2014

XXXIV domenica del tempo ordinario, Nostro Signore Gesù Cristo Re dell'Universo, anno A: Salmo 23,3

Ruminare i Salmi - Salmo 23 (Vulgata / liturgia 22),3:

CEI mi guida per il giusto cammino
a motivo del suo nome.
TILC mi guida sul giusto sentiero:
il Signore è fedele!
NV Deduxit me super semitas iustitiae 
propter nomen suum.

1Corinzi 15,21-22 se per mezzo di un uomo venne la morte, per mezzo di un uomo verrà anche la risurrezione dei morti. Come infatti in Adamo tutti muoiono, così in Cristo tutti riceveranno la vita.
Matteo 25,31 Quando il Figlio dell'uomo verrà nella sua gloria, e tutti gli angeli con lui, siederà sul trono della sua gloria.

Fulgenzio di Ruspe: Per sbagliare, alla libertà umana non occorre nient’altro; per scegliere bene, le occorre la guida di Dio.
Haec igitur inter litteram iubentem et spiritum vivificantem, id est inter legem gratiamque distantia est, quia lex convenit, gratia convertit hominis voluntatem: ut bonum velimus, illa clamat, haec donat; illic voluntati hominis incutit iustitia divina terrorem, hic infundit misericordia caritatem: per illam accipit voluntas spiritum servitutis in timore, per istam accipit spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba, Pater. Haec ergo in nobis libera voluntas eam in se habet naturaliter qualitatem, ut appetere sponte possit bona vel mala; sed bona proficiendo appetit, mala vero deficiendo. Ut autem deficiat, potest ipsa sola sibi sufficere; ut proficiat vero, indiget semper divinae miserationis auxilio. (633B) Nisi enim gratia praeveniente levetur, nullatenus surgit, quia Dominus erigit elisos (Psal. CXLV, 8); nisi ea deducente iuvetur, nullatenus currit, quia de Deo scriptum est: Deduxit me super semitas iustitiae propter nomen suum (Psal. XXII, 3); et ipsi dicitur: Domine, deduc me in iustitia tua propter inimicos meos (Psal. V, 9). Nisi gratia custodiente perducatur, nullatenus pervenit; dicit enim sanctus David: Emitte lucem tuam et veritatem tuam, ipsa me deduxerunt et perduxerunt in montem sanctum tuum, et in tabernacula tua (Psal. XLII, 3). Neque spretis malis voluntas humana vel eligere bona quae ducunt ad vitam, vel diligere poterit, nisi gratiam discretionis a Deo et caritatis acceperit. (De veritate praedestinationis II,7,11)

Cassiodoro: "Vie della giustizia" sono i due precetti della carità (di Dio e del prossimo), sulle quali il salmista riconosce di essere guidato, non per suo merito ma per gratuito dono divino.
Semita enim iustitiae sunt duo praecepta salutaria, in quibus lex et prophetalis sermo concluditur: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et proximum tuum sicut teipsum. Merito ergo super semitas iustitiae deductum se esse gaudebat, qui animi contemplatione profecerat. Addidit, propter nomen suum, ut nemo diceret meritis suis collatum, quod divina gratia probabat esse concessum.

Il Cristo è il condottiero della vita, colui che ci precede e guida sulla via della vita. Non lasciarsi guidare da lui significa cadere nel nulla della morte.


Nessun commento:

Posta un commento