XXXIII domenica del tempo ordinario, anno A: Salmo 128,2

Ruminare i Salmi - Salmo 128 (Vulgata / liturgia 127),2:

CEI Della fatica delle tue mani ti nutrirai,
sarai felice e avrai ogni bene.
TILC Potrai godere del frutto del tuo lavoro,
sarai felice e tutto ti andrà bene.
NV Labores manuum tuarum manducabis,
beatus es, et bene tibi erit.
Vulg Labores manuum tuarum quia manducabis:
beatus es, et bene tibi erit.

1Tessalonicesi 5,6 Non dormiamo come gli altri, ma vigiliamo e siamo sobri.
Matteo 25,14-15 Avverrà come a un uomo che, partendo per un viaggio, chiamò i suoi servi e consegnò loro i suoi beni. A uno diede cinque talenti, a un altro due, a un altro uno, secondo le capacità di ciascuno; poi partì.

Girolamo: Quando si respinge Dio, si mangia comunque il frutto delle proprie mani, che è la morte.
"Ecce ego adducam mala super populum istum, fructum cogitationum (sive aversionis) eius: quia verba mea non audierunt, et legem meam proiecerunt" (Ier 6,19). Mala appellat supplicia poenasque patientium, non super gentes quae vocantur ad Evangelii veritatem, sed super populum qui respondit: Non audiemus. Et recepturus est fructum cogitationum, sive aversionis suae, dicente David: Labores manuum tuarum manducabis [Psal. CXXVII, 2]. Causaque perspicua, quia verba Domini non audierint, et legem eius abiecerint. (In Ieremiam 6,19)

Alberto Magno:
1.
Con il suo lavoro, l'opera della redenzione, Cristo ha mangiato quel frutto di cui aveva fame: la salvezza dei peccatori.
I ad Thessal. iv, 3: Haec est voluntas Dei, sanctificatio vestra. Apocal. ii, 7: Vincenti dabo edere de ligno vitae, quod est in paradiso Dei mei. Hoc enim est dulce manna, Angelorum esca, quod est conversio peccatorum. Quia, sicut dicitur, Luc. xv, 10: Gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente. Sapient. xvi, 20: Angelorum esca nutrivisti populum tuum, et paratum panem de coelo praestitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem. Sapor enim suavissimus est sapor de conversione infidelium et peccatorum. Et hoc significatum est, Genes. xxvii, 9: Affer mihi duos hoedos optimos, ut faciam ex eis escas patri tuo, quibus libenter vescitur. Hoedi enim duo sunt duo genera peccatorum : quorum unum est conversio infidelium, et aliud contritio peccatorum fidelium, qui hoedi per confessionem excoriantur, per ignem contritionis coquuntur, et per aromata virtutum condiuntur : et sic in cibum spiritualem magno Patri de coelis exhibentur. Haec est enim voluntas Dei per quam Filium suum misit in mundum, "ut perficiam opus ejus," scilicet, quod ipse fieri per me disposuit. Joan. vi, 29: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille. Haec enim est vita reconciliationis super omnia opera ejus. Psal. cxliv, 9: Miserationes ejus super omnia opera ejus. Et hoc opus Dei perficere fuit fames Christi et manducatio. Psal. cxxvii, 2: Labores manuum tuarum quia manducabis, etc. Hos enim labores manuum Christus manducavit. (Super Iohannem, In 4,34)
2.
Dio vuole che l'uomo lavori per procurarsi il necessario, perché l'inerzia non lo distrugga.
"Semper da nobis," non ad unum tempus, ut sine sollicitudine et labore vivamus, "panem hunc," sicut Samaritana adhuc carnalis dixit, Joan. iv, 15: Da mihi hanc aquam, ut non sitiam, neque veniam huc haurire. Sed Deus hoc non vult: sed vult ut homo laboret pro cibo suo, ne inertia dissolvatur. Job, v, 7: Homo nascitur ad laborem, et avis ad volatum. Genes. iii, 19: In sudore vultus tui vesceris pane. Psal. cxxvii, 2: Labores manuum tuarum quia manducabis. (Super Iohannem, In 6,34)
3.
Attraverso l'attività, rappresentata da Marta, l'uomo si dispone alla santa cena.
Martha per quam activa vita designatur quae in coena fructificante ministrat, quia per ministerium virtutis in activa vita homo ad coenam sanctam praeparatur. Psal. cxxvii, 2: Labores manuum tuarum quia manducabis, etc. Luc. x, 40: Martha autem satagebat circa frequens ministerium. (Super Iohannem, In 12,2-3)

Dio ci chiede un'attiva e vigile collaborazione, solo mediante la quale possiamo disporci a ricevere i suoi doni


Commenti

Post popolari in questo blog

Ego sum Via

Le Nozze

Filautia, piacere e dolore nella Questione 58 a Talassio di S. Massimo il Confessore