XXX domenica del tempo ordinario, anno A: Salmo 18,2

Ruminare i Salmi - Salmo 18 (Vulgata / liturgia 17),2:

CEI Ti amo, Signore, mia forza!
NV Diligam te, Domine, fortitudo mea!
LXX ἀγαπήσω σε Κύριε ἡ ἰσχύς μου

1Tessalonicesi 1,9-10 Sono essi infatti a raccontare come noi siamo venuti in mezzo a voi e come vi siete convertiti dagli idoli a Dio, per servire il Dio vivo e vero e attendere dai cieli il suo Figlio, che egli ha risuscitato dai morti, Gesù, il quale ci libera dall’ira che viene.
Matteo 22,37 «Amerai il Signore tuo Dio con tutto il tuo cuore, con tutta la tua anima e con tutta la tua mente». Questo è il grande e primo comandamento.

Bernardo di Clairvaux: Dio, immenso ed eterno, buono e sapiente, ci ama: potremmo rispondere a questo amore con qualcosa di meno che con tutto l'amore di cui siamo capaci?
Hic primum vide, quo modo, imo quam sine modo a nobis Deus amari meruerit; qui (ut paucis quod dictum est repetam) prior ipse dilexit nos, tantus, et tantum, et gratis tantillos, et tales. En quod in principio dixisse me memini, modum esse diligendi Deum, sine modo diligere. Denique cum dilectio quae tendit in Deum, tendat in immensum, tendat in infinitum (nam et infinitus Deus est et immensus); quisnam, quaeso, debeat finis esse nostri, vel modus amoris? Quid quod amor ipse noster non jam gratuitus impenditur, sed rependitur debitus? Amat ergo immensitas, amat aeternitas, amat supereminens scientiae charitas; amat Deus, cujus magnitudinis non est finis (Psal. CXLIV, 3), cujus sapientiae non est numerus (Psal. CXLVI,5), cujus pax exsuperat omnem intellectum (Philipp. IV,7): et vicem rependimus cum mensura? Diligam te, Domine, fortitudo mea, firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus (Psal. XVII,2-3): et meum denique quidquid optabile atque amabile dici potest. Deus meus, adjutor meus, diligam te pro dono tuo, et modo meo, minus quidem justo, sed plane non minus posse meo: qui etsi quantum debeo non possum, non possum tamen ultra quam possum. Potero vero plus, cum plus donare dignaberis: nunquam tamen prout dignus haberis. Imperfectum meum viderunt oculi tui: sed tamen in libro tuo omnes scribentur (Psal. CXXXVIII,16), qui quod possunt faciunt, etsi quod debent non possunt. Satis, quantum reor, apparet, et quonam modo Deus diligendus sit, et quo merito suo. Quo, inquam, merito suo: nam quanto, cui sane appareat? quis dicat? quis sapiat? (De Diligendo Deo 6,16)

Guerrico d'Igny: Ti amo, Signore! Attraverso la tua forza che diviene mia, a me - così debole e povero - ogni potenza contraria si sottomette, e la stessa astuzia dell'antico avversario viene a mio vantaggio.
Aperi, Domine, oculos hujus pueri, rudem loquor et novitium, cui, cum tribulatur, putat se derelictum. Novum hoc omnino et insolitum, si justum quempiam viderem derelictum, cum Ecclesia dicat: Junior fui, etenim senui, et non vidi justum derelictum (Psal. XXXVI, 25). Aperi, inquam, o Domine, oculos pueri tui, ut videat quia plures nobiscum sunt quam cum adversariis. Siquidem Dominus virtutum nobiscum, et cum eo omnis virtus et militia coeli, imo favor omnis creaturae, servientis nutui et arbitrio Creatoris sui. Si enim Deus pro nobis, quis contra nos? (Rom. VIII,31) et quis est qui nobis noceat, si boni aemulatores fuerimus? (I Petr. III,13) Poterit invidus ille saevire; sed hoc erit servire. Poterit urere; tundere, dissecare; sed hoc erit coronas fabricare. Diligam te, Domine, fortitudo mea, per quem mihi vermiculo succumbit omnis fortitudo contraria, et illuditur ab angelis tuis, in ministerium nostrum missis, antiqui draconis astutia, ut, volens nocere, prosit. Diligam te, Domine, propugnator potens, gubernator prudens, consolator clemens, remunerator affluens. Securus in eum projicio omnem sollicitudinem meam, cujus nec potentia vinci, nec sapientia falli, nec benevolentia potest fatigari quominus expleat omnem indigentiam meam. Quam satius, quam securius est ipsum esse sollicitum, quam me ipsum pro me! quam bonum est confidere in Domino, quam in homine! quam jure maledictus qui confidit in homine, carnem ponit brachium suum, et recedit a Domino cor ejus! (Jerem. XVII,5) et quidem egenus et pauper ego sum; sed si Dominus sollicitus est mei, dives sum, beatus sum; cui nimirum omnia cooperantur in bonum. Sperent igitur in te qui noverunt nomen tuum, quoniam non derelinquis sperantes in te, Domine (Psal. IX,11); sedeatque populus tuus, sicut scriptum est, in pulchritudine pacis, in tabernaculis fiduciae, in requie opulenta, in securitate sempiterna (Isai. XXXII,17-18). Omnino pulchra pax et securitas sempiterna, habitare in adjutorio Altissimi, in protectione Dei coeli commorari. Prorsus requies opulenta, sedere feriatum sub vite vera, ficu et oliva; et post saturitatem variorum fructuum, se ipsum mulcere carmine amatorio, ac dicere: Sub umbra illius quem desideraveram sedi, et fructus illius dulcis gutturi meo? (Cant. II,3) Plane dulcis gutturi fructus de cujus gustu tam dulcis erumpit ructus. (SERMO II. De fiducia in Deum,3)

L'amore di Dio è una forza in grado di sconfiggere ogni potenza contraria: degl'idoli, della morte, del maligno.


Commenti

Post popolari in questo blog

Ego sum Via

Le Nozze

Filautia, piacere e dolore nella Questione 58 a Talassio di S. Massimo il Confessore