domenica 5 ottobre 2014

XXVIII domenica del tempo ordinario, anno A: Salmo 23,5

Ruminare i Salmi - Salmo 23 (Vulgata / liturgia 22),5:

CEI Davanti a me tu prepari una mensa
sotto gli occhi dei miei nemici.
TILC Per me tu prepari un banchetto
sotto gli occhi dei miei nemici.
NV Parasti in conspectu meo mensam
adversus eos, qui tribulant me

Filippesi 4,14.19 Avete fatto bene a prendere parte alle mie tribolazioni.
Il mio Dio, a sua volta, colmerà ogni vostro bisogno secondo la sua ricchezza con magnificenza, in Cristo Gesù.
Matteo 22,2-3 Il regno dei cieli è simile a un re, che fece una festa di nozze per suo figlio. Egli mandò i suoi servi a chiamare gli invitati alle nozze

Alberto Magno: La mensa eucaristica rafforza il nostro spirito contro tutto quanto ne indebolisce il vigore. Per questo, dice il Crisostomo, "usciamo dalla mensa come leoni che spirano fuoco", contro gli oppressori che sono i demòni, la carne e il mondo: non possono niente contro di noi.

De corpore domini, dist. 2, tract. 3, cap. 1
Primus quidem effectus qui essentialis est, ostendit quod donum istud inediae spiritualis est restaurativum, sicut cibus corporalis inediam restaurat corporalem : et hoc est Dei donum. Unde, Psal. XXII,5 : Parasti in conspectu meo mensam adversus cos qui tribulant me, impinguasti in oleo caput meum, et calix meus inebrians quam praeclarus est! In eo enim quod dicit, quod mensam Dominus paravit, refectionem innuit. In eo autem quod dicit: Adversus eos qui tribulant me, innuit quod haec mensa confortat contra malos, et contra illa quae inediam in spirituali inducunt virtute. 

De corpore domini, dist. 3, tract. 1, cap. 5,
Parasti in conspectu meo mensam, adversus eos qui tribulant me. Tantam enim pasturam confert mensa illa, quod tribulantes, scilicet mundus, caro, daemonia, nihil possunt adversus nos. Statim enim ut hujus sacramenti in nobis sentiunt spiritum et odorem et virtutem, confusi abscedunt a nobis inimici, et omnis potestas inimicorum. Quia, sicut dicit Chrysostomus: "Ut leones ignem spirantes, ita a mensa secedimus". Cui aliquid simile est in naturalibus. Narrat enim Avicenna in suo libro de Animalibus, quod cum avis parva confligere vult cum serpente, ne venenum noceat aviculae, accipit per cibum lactucam agrestem. Et in succo lactucae agrestis praecipitur sumi sacrificium agni paschalis, sicut patet, Exod. XII,8 : quia cum in memoriam passionis Dominicae sumimus corpus Christi, flagrans de ore nostro virtus sacramenti fugat et ab anima et a corpore omne venenum inimici : et est utriusque hominis ex sua generali virtute refectio propter deitatem quae tam animae quam corpori in Christo est unita.

De corpore domini, dist. 6, tract. 1, cap. 2
Ex omnibus quae dicta sunt, patet, quod necessitas institutionis hujus sacramenti est medicina contra peccatum, et contra defectum peccati quem incurrit homo ex longa abstinentia cibi spiritualis; et contra hunc defectum nullam aliam propriam et singularem vel essentialem medicinam habemus, nisi istam quae per se est cibus spiritualis, sicut in ante habitis dictum est, et sicut dicitur, Isa. LXV,13 : Servi mei comedent, et vos esurietis : servi mei bibent, et vos sitietis. Et in Psalmo XXII,5 : Parasti in conspectu meo mensam, adversus eos qui tribulant me. Tribulationes enim nostrae sunt daemones, cibum spiritualem auferentes. Contra quod malum famis et sitis haec mensa paratur.

Nell'eucaristia, banchetto nuziale del Figlio, scopriamo che la nostra vita è sottratta alle oppressioni, e siamo rafforzati per aprirci alla condivisione dell'altrui tribolazione, per essere poi nuovamente ricolmati in modo sovrabbondante...


Nessun commento:

Posta un commento