XV domenica del tempo ordinario, anno A: Salmo 65,10-11

Ruminare i Salmi - Salmo 65 (Vulgata / liturgia 64),10-11:

CEI Così prepari la terra:
ne irrighi i solchi, ne spiani le zolle,
la bagni con le piogge e benedici i suoi germogli
NV: quoniam ita parasti eam.
Sulcos eius irrigans, glebas eius complanans;
imbribus emollis eam, benedicis germini eius.
Vulgata: quoniam ita est praeparatio eius.
Rivos eius inebria;
multiplica genimina eius:
in stillicidiis eius laetabitur germinans.

Romani 8,18 Ritengo che le sofferenze del tempo presente non siano paragonabili alla gloria futura che sarà rivelata in noi.
Matteo 13,3 Ecco, il seminatore uscì a seminare.

Atanasio: I solchi sono le profondità dei cuori. Cristo vi è disceso come la pioggia sull’erba.
Cassiodoro: “Germoglio” è colui che nasce dallo Spirito Santo e dall’acqua del battesimo.

Alberto Magno:
* De corpore domini, dist. 4, cap.1
Haec rigat arida nostra in aqua quae cum sanguine exivit de latere. Joan. XIX, 31 : Exivit sanguis et aqua, quae est aqua expians et rigans omnia nostra, ut plantae divinae in nobis plantata convalescant. Joel, III, 18 : Fons de domo Domini egredietur, et irrigabit torrentem spinarum. Domus enim Domini, hoc est, deitatis habitaculum, est corpus Domini a quo fons fluxus violentissimi egreditur, et irrigat totum torrentem vanitatis mundi, hoc est, locum per quem vanitas /331b/mundi consuevit ante decurrere, ad spinas peccatorum nutriendas. De quo clamat Augustinus : "O torrens vanitatis, quousque non siccaberis, quousque munda mundaberis ?" Hic enim fluxu Dominicae gratiae siccatus est, et dedit locum flumini Dei, quod, sicut dicit Psalmista, Psal. LXIV, 10, repletum est aquis : et exstirpatis spinis, modo rigatur ad foecunditatem frugum justitiae et aromatum omnium virtutum. Eccli. XXIV, 42 : Dixi : Rigabo hortum plantationum, et inebriabo prati mei fructum. Psal. LXIV, 11 : Rivos ejus inebria, multiplica genimina ejus : in stillicidiis ejus laetabitur germinans. Sic ergo rigat arida.
* De mysterio missae, prol.
Quartum vero est affluentissima suae bonitatis in nos influxio. Et hoc notatur in hoc quod dicit : Quasi fluvium, quod a fluendo jugiter derivatur, et flumen dicitur : sicut enim dicit Psalmista, Psal. LXIV, 10 : Flumen Dei repletum est aquis, scilicet gratiarum : et non est factus fons arens sine aqua, sicut sunt fluxus creaturarum, sed ipse omni fluxu gratiae, ut dicit Chrysostomus, non deficit, sed proficit, et continue in nos fluit, et ad Patris copiam refluit. Hic est fluvius de quo dicitur, Psal. XLV, 5 : Fluminis impetus laetificat civitatem Dei, hoc est, sanctam Ecclesiam Catholicam. Psal. LXIV, 11 : Rivos ejus inebria, multiplica genimina ejus : in stillicidiis ejus laetabitur germinans. Omnes enim sancti rivi sunt hujus fluminis, qui omnes ab ipso inebriantur, in quorum stillicidiis tota laetabitur germinans mater Ecclesia. Eccli. XXIV, 12 : Dixi : Rigabo hortum meum plantationum, et inebriabo prati mei fructum : et ecce factus est mihi trames abundans, et fluvius meus ad mare appropinquavit. Abundans igitur et semper affluens, in hoc notatur copia suae gratiosae bonitatis.
* Super Iohannem, in cap. 7, v. 38
Vel, dicamus quod flumina sunt sacramentales gratiae in remissionem peccatorum, gratiae virtutum in facultatem bonarum operationum, donorum Spiritus sancti in adjutorium divinorum factorum, fructuum in praegustationem aeternorum. Et haec etiam sunt quatuor flumina, quae influunt Ecclesiam. Psal. lxiv, 11 : Rivos ejus inebria, multiplica genimina ejus, in stillicidiis ejus laetabitur germinans.

Sequenza di Pentecoste: riga quod est aridum, bagna ciò che è arido.

Cristo prepara, semina, irriga e coltiva la terra. Questo faticoso travaglio porterà il suo frutto nella gloria.


Commenti

Post popolari in questo blog

Ego sum Via

Le Nozze

Filautia, piacere e dolore nella Questione 58 a Talassio di S. Massimo il Confessore