sabato 26 luglio 2014

XIX domenica del tempo ordinario, anno A: Salmo 85,9

Ruminare i Salmi - Salmo 85 (Vulgata / liturgia 84),9:

CEI Ascolterò che cosa dice Dio, il Signore:
egli annuncia la pace
per il suo popolo, per i suoi fedeli,
per chi ritorna a lui con fiducia.
TILC Ascolterò il Signore, nostro Dio:
certamente ci parlerà di pace,
se restiamo suo popolo e suoi amici
e non torniamo sulla via degli stolti.
NV Audiam, quid loquatur Dominus Deus,
quoniam loquetur pacem ad plebem suam et sanctos suos
et ad eos, qui convertuntur corde.
V Audiam quid loquatur in me Dominus Deus,
quoniam loquetur pacem in plebem suam,
et super sanctos suos,
et in eos qui convertuntur ad cor.

Rm 9,3-5 Vorrei essere io stesso anàtema, separato da Cristo a vantaggio dei miei fratelli, miei consanguinei secondo la carne. Essi sono Israeliti e hanno l’adozione a figli, la gloria, le alleanze, la legislazione, il culto, le promesse; a loro appartengono i patriarchi e da loro proviene Cristo secondo la carne, egli che è sopra ogni cosa, Dio benedetto nei secoli.
Mt 14,26-27 Vedendolo camminare sul mare, i discepoli furono sconvolti e dissero: «È un fantasma!» e gridarono dalla paura. Ma subito Gesù parlò loro dicendo: «Coraggio, sono io, non abbiate paura!».

Antonio / Atanasio
Le buone ispirazioni interiori producono pace, coraggio e stabilità; le cattive portano con sé paura, turbamento e disordine, tristezza e isolamento.

Cassiodoro: La pace di Dio è il Signore Gesù, pace per il suo popolo, cioè per quanti vivono secondo la volontà di Dio; chi invece non segue con rettitudine il principe della pace, non può che trovarsi nel conflitto. (Vides prophetiae potentiam hoc dicto fuisse revelatam. Intus enim loquitur Dominus, id est Spiritus sanctus, ut Psalmista foris fari posse videatur; intrinsecus audit, ut extrinsecus audiatur; dicit tacitus propheta, quod verberato aere a populis possit audiri. Sequitur, quoniam loquetur pacem in plebem suam, et super sanctos suos. Pax Dei Christus est Dominus, quam locuturum dicit Spiritum sanctum, quoniam est de eius incarnatione dicturus. Plebi dixit, sed suae, non indevotae, id est sanctis qui Deo Domino probabili conversatione placuerunt. His enim pax est Dominus Christus, infidelibus autem scandalum et stultitia, qui bellum in sacrilega mente patiuntur, quia pacis auctorem rectis semitis non sequuntur.)

Bernardo di Clairvaux: Ogni pensiero buono che sorge in noi, noi lo ‘ascoltiamo’, perché non proviene da noi, ma da Dio che parla in noi. (Tu ergo, cum tibi aliqua talia volvi animo sentis, non tuam putes cogitationem, sed illum agnosce loquentem, qui apud prophetam dicit: Ego qui loquor justitiam (Isa. LXIII, 1). Simillima enim sunt nostrae cogitata mentis sermonibus Veritatis in nobis loquentis; nec facile quis discernit, quid intus pariat cor suum, quidve audiat, nisi qui prudenter advertit Dominum in Evangelio loquentem, quia de corde exeunt cogitationes malae (Matth. XV, 19); et illud: Quid cogitatis mala in cordibus vestris? (Matth. IX, 4.) Et: Qui loquitur mendacium, de suo loquitur (Joan. VIII, 44). Apostolus autem: Non quod sufficientes, inquit, simus cogitare aliquid a nobis tanquam ex nobis; sed sufficientia nostra ex Deo est (II Cor. III, 5). Cum ergo mala in corde versamus, nostra cogitatio est; si bona, Dei sermo est. Illa cor nostrum dicit, haec audit. Audiam, ait, quid loquatur in me Dominus Deus, quoniam loquetur pacem in plebem suam (Psal. LXXXIV, 9). Itaque pacem, pietatem, justitiam Deus in nobis loquitur; nec talia nos cogitamus ex nobis, sed in nobis audimus. Caeterum homicidia, adulteria, furta, blasphemiae, et his similia, de corde exeunt (Matth. XV, 19): nec audimus ea, sed dicimus. Denique dixit insipiens in corde suo: Non est Deus (Psal. XIII, 1). Et propter hoc irritavit impius Deum, quia dixit in corde suo: Non requiret (Psal. IX, 13). Sed est praeterea quod corde quidem sentitur, non tamen cordis est verbum. Nec enim de corde exit, sicut nostra cogitatio, sed neque illud est quod ad cor fieri diximus, verbum videlicet Verbi, cum sit malum. Immittitur autem a contrariis potestatibus, sicut fiunt immissiones per angelos malos; quale, verbi causa, fuit quod legitur misisse in cor diabolus, ut traderet Dominum Judas Simonis Iscariotis (Joan. XIII, 2). - Sup. Cant. XXXII,5) 

Paura e coraggio, guerra e pace: impariamo ad ascoltare che cosa dice il Signore in noi.

Nessun commento:

Posta un commento