XXIX domenica del tempo ordinario, anno C: Salmo 121,2


Ruminare i Salmi - Salmo 121, (Vulgata / liturgia 120),2:

CEI Il mio aiuto viene dal Signore:
egli ha fatto cielo e terra.
NV Auxilium meum a Domino,
qui fecit caelum et terram.

2Timoteo 3,15 conosci le sacre Scritture fin dall’infanzia: queste possono istruirti per la salvezza, che si ottiene mediante la fede in Cristo Gesù
Luca 18,8 Ma il Figlio dell’uomo, quando verrà, troverà la fede sulla terra?

S. Tommaso d'Aquino: La meditazione ha un duplice oggetto: i benefici di Dio, e questo nutre l'amore; e il bisogno che l'uomo ha di Dio, e questo esclude la presunzione di poter fare a meno di Dio, contando unicamente sulle proprie forze.
S. Th. II-II 82,2: Respondeo dicendum quod causa devotionis extrinseca et principalis Deus est; de quo dicit Ambrosius, super Luc., quod 'Deus quos dignatur vocat, et quem vult religiosum facit, et si voluisset, Samaritanos ex indevotis devotos fecisset'. Causa autem intrinseca ex parte nostra, oportet quod sit meditatio seu contemplatio. Dictum est enim quod devotio est quidam voluntatis actus ad hoc quod homo prompte se tradat ad divinum obsequium. Omnis autem actus voluntatis ex aliqua consideratione procedit, eo quod bonum intellectum est obiectum voluntatis, unde et Augustinus dicit, in libro de Trin., quod voluntas oritur ex intelligentia. Et ideo necesse est quod meditatio sit devotionis causa, inquantum scilicet per meditationem homo concipit quod se tradat divino obsequio. Ad quod quidem inducit duplex consideratio. Una quidem quae est ex parte divinae bonitatis et beneficiorum ipsius, secundum illud Psalm., 'mihi adhaerere Deo bonum est, ponere in domino Deo spem meam'. Et haec consideratio excitat dilectionem, quae est proxima devotionis causa. Alia vero est ex parte hominis considerantis suos defectus, ex quibus indiget ut Deo innitatur, secundum illud Psalm., 'levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi. Auxilium meum a domino, qui fecit caelum et terram'. Et haec consideratio excludit praesumptionem, per quam aliquis impeditur ne Deo se subiiciat, dum suae virtuti innititur.

La meditazione della S. Scrittura è essenziale per guarire dall'illusione dell'autosufficienza e nutrire la fede che, sola, salva la vita


Commenti

Post popolari in questo blog

Ego sum Via

Le Nozze

Filautia, piacere e dolore nella Questione 58 a Talassio di S. Massimo il Confessore