domenica 9 giugno 2013

XI domenica del tempo ordinario, anno C: Salmo 32,1


Salmo 32 (Vulgata / liturgia 31),1 (XI domenica del tempo ordinario, anno C)

CEI: Beato l’uomo a cui è tolta la colpa
e coperto il peccato.
TILC: Felice l'uomo
al quale Dio ha perdonato la colpa e
condonato il peccato.
NV: Beatus, cui remissa est iniquitas,
et obtectum est peccatum.

Galati 2,19 mediante la Legge io sono morto alla Legge (per me non c'è vita nella pratica della Legge.)
Romani 4,6: Anche Davide proclama beato l'uomo a cui Dio accredita la giustizia indipendentemente dalle opere: 'Beati quelli le cui iniquità sono state perdonate e i peccati sono stati ricoperti; beato l'uomo al quale il Signore non mette in conto
il peccato'
Luca 7,48 Poi disse a lei: «I tuoi peccati sono perdonati».

Ireneo: Poiché Davide attribuisce a Dio il potere di rimettere in peccati, perdonando i peccati Gesù afferma la propria divinità.
Bernardo di Clairvaux: due cose fanno buona la coscienza:
* pentirsi del male commesso
* non fare ciò di cui ci si dovrà pentire
DE MORIBUS ET OFFICIO EPISCOPORUM 13. Itaque duo sunt praecipue quae bonam reddunt conscientiam, poenitere de malis, et abstinere a malis: hoc est, ut verbis loquar beati Gregorii, et commissa flere, et flenda non committere (Hom. 34, in Evang. post med.). Horum neutrum solum sufficit. Nam si primum absque secundo sufficeret, frustra et David hortaretur dicens, Declina a malo (Psal. XXXVI, 27): et Isaias: Quiescite agere perverse (Isa. I, 16) et Deus ipse ad Cain: Peccasti, quiesce (Gen. IV, 7, juxta LXX). Rursum si secundum per se post peccatum bonam sufficit restaurare conscientiam, sine causa clamat poenitens in Psalmo: Beati, quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata (Psal. XXXI, 1); et illud: Vide humilitatem meam et laborem meum, et dimitte universa delicta mea (Psal. XXIV, 18); et in oratione Dominica: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12).
DE GRATIA ET LIBERO ARBITRIO 29. Quanquam tamen Scriptura loquatur: Omne quod natum est ex Deo non peccat (I Joan. III, 9). Sed hoc dictum est de praedestinatis ad vitam: non quod omnino non peccent, sed quod peccatum ipsis non imputetur, quod vel punitur condigna poenitentia, vel in charitate absconditur. Charitas quippe cooperit multitudinem peccatorum (I Petr. IV, 8); et: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata; et: Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum (Psal. XXXI 1, 2).


Nessun commento:

Posta un commento