domenica 26 maggio 2013

SS. Corpo e Sangue di Cristo, anno C: Salmo 110,4


Ruminare i Salmi - Salmo 110 (Vulgata/liturgia 109),4

CEI «Tu sei sacerdote per sempre
al modo di Melchìsedek»
TILC 'Tu sei sacerdote per sempre
come lo era il re Melchisedek!'
NV Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech

Gen 14,18 In quei giorni, Melchìsedek, re di Salem, offrì pane e vino
1Cor 11,23-25 il Signore Gesù, nella notte in cui veniva tradito, prese del pane e, dopo aver reso grazie, lo spezzò e disse: «Questo è il mio corpo, che è per voi; fate questo in memoria di me».
Allo stesso modo, dopo aver cenato, prese anche il calice, dicendo: «Questo calice è la Nuova Alleanza nel mio sangue; fate questo, ogni volta che ne bevete, in memoria di me».

Alberto Magno: Il sacrificio della Messa è unico per:
- antichità: è prefigurato prima dei sacrifici dell'alleanza antica
- autorità: è stabilito dal Padre stesso
- garanzia: c'è un giuramento con il quale Dio si impegna
- perfezione: rimane eternamente, non necessita di altro.

De Corpore Domini, dist.5, cap. 1: De auctoritate autem dicitur in Psalmo CIX, 4, ubi loquitur de Domino dominorum super omnem sacerdotem, dicens : Juravit Dominus, et non poenitebit eum : Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Et hoc Dominus dixit postquam jam ordo Leviticus fuerat institutus, de quo ordine in aeternum mansuro nihil locutus fuerat prius in lege. Patet igitur, quod auctoritate et antiquitate et jurisjurandi confirmatione et permanentia in aeternum hoc sacrificium dignius est omnibus sacramentis et sacrificiis : et ideo istud solum est, quod perfectum est et consummatum. Unde, ad Hebr. VII, 11 et 12, dicitur : Si consummatio per sacerdotium leviticum erat (populus enim sub ipso legem accepit), quid adhuc necessarium fuit secundum ordinem Melchisedech alium surgere sacerdotem, et non secundum ordinem Aaron dici ? Translato enim sacerdotio, necesse est ut legis translatio fiat. Ex quo patet, quod istud est etiam antiquius, et auctoritate plenius, et sanctitate perfectius omni sacramento et sacrificio. Unde ibidem paulo post, vv. 18 et 19, dicitur : Reprobatio quidem fit praecedentis mandati, propter infirmitatem ejus et inutilitatem nihil enim ad perfectum adduxit lex : introductio vero melioris spei, per quam proximamus ad Deum. ... Ex his quae dicta sunt, accipitur, quod hoc sacrificium quatuor habet in se, quae in nullo alio sacrificio simul inveniuntur. Est enim antiquitate veneratum auctoritate divina sancitum, juramento confirmatum, et sua perfectione perpetuatum. Antiquitate quidem : quia ab eo qui verus erat sacerdos Dei summi, sine patre, sine matre, sine genealogia, assimilatus Filio Dei, sicut dicitur, ad Hebr. VII, 1 et seq., ante omnem sacrificiorum institutionem praesignatur. Auctoritate autem Dei sancitum : quia ab ipso Deo Patre collatum est hujusmodi sacrificii sacerdotium, sicut dicitur, ad Hebr. V, 5 et 6 : Christus non semetipsum clarificavit ut pontifex fieret : sed qui locutus est ad eum : Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Juramento autem est confirmatum, sicut dicitur in Psalmo CIX, 4 : Juravit Dominus, et non poenitebit eum : Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Sua autem perfectione est perpetuum : quia propter perfectionem istius sacrificii omnia veteris legis cum lege et sacerdotio sunt abolita, ut istud in perpetuum statuatur observandum. Unde, ad Hebr. VII, 24 et 25 : Hic autem eo quod maneat in aeternum, sempiternum habet sacerdotium. Unde et salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum, semper vivens ad interpellandum pro nobis.


Nessun commento:

Posta un commento