9 settembre 2012 - XXIII domenica del tempo ordinario


Giacomo 2,5
Ascoltate, fratelli miei carissimi: Dio non ha forse scelto i poveri agli occhi del mondo, che sono ricchi nella fede ed eredi del Regno, promesso a quelli che lo amano?
Ἀκούσατε, ἀδελφοί μου ἀγαπητοί. οὐχ ὁ θεὸς ἐξελέξατο τοὺς πτωχοὺς τῷ κόσμῳ πλουσίους ἐν πίστει καὶ κληρονόμους τῆς βασιλείας ἧς ἐπηγγείλατο τοῖς ἀγαπῶσιν αὐτόν;
Audite, fratres mei dilectissimi: nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et haeredes regni, quod repromisit Deus diligentibus se?

I giusti sono sempre ricchi? Al contrario! La mentalità anticotestamentaria promette beni materiali al giusto, per attirarlo ai beni spirituali (B.).
I giusti/poveri non cadono in oblio di fronte a Dio e i loro oppressori saranno puniti (A.).
Povertà:
- di beni materiali
- dell'umiltà
- dell'afflizione
- della conoscenza
- dell'imperfezione (C.).
Esiste una povertà "abituale" e una "attuale": la prima è il distacco dalla ricchezza che pure si possiede, la seconda è l'effettivo abbandono dei beni materiali. Gli oppositori degli ordini mendicanti, contro i quali è rivolto il Contra impugnantes Dei cultum et religionem (vedi qui) ammettevano soltanto la prima, la seconda solo se si rinunziava ai beni per entrare in una comunitò che ne possedeva in comune o per lavorare manualmente. Per dimostrare il contrario, Tommaso cita, insieme a Mt 17,26; 19,21.23.27-28; Mc 10,23; Lc 8,14; 9,58; 14,33 anche il passo dell'epistola di Giacomo (oltre a passi di Girolamo, Agostino, Ambrogio, Crisostomo, Bernardo) (D.).

A. Super Psalmo 9 n. 12: Quoniam non in finem oblivio erit pauperis (Sal 9,19, CEI Perché il misero non sarà mai dimenticato).

Res viles habentur despectui, sermo traditur oblivioni; sed non sic traduntur oblivioni justi apud Deum:
Jac. 2: Deus elegit pauperes divites in fide, heredes regni quod repromisit Deus diligentibus se. 
Matth. 5: beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum.
Ergo licet hic videantur oblivioni traditi, hoc tamen non est in finem, scilicet finaliter:
Isa. 54: punctum in modico dereliqui te, et in miserationibus magnis congregabo te. Et sequitur: et in misericordia sempiterna misertus sum tui.
Quando enim recordabitur, tunc puniet opprimentes:
Ps. 76: non obliviscetur misereri Deus, neque continebit in ira sua misericordias suas.

B. Super Psalmo 36 n. 16: Mutuabitur peccator, et non solvet; iustus autem miseretur et tribuet (Sal 36,21; CEI 37,21: Il malvagio prende in prestito e non restituisce, ma il giusto ha compassione e dà in dono).

Sed quid est hoc quod dicit? Numquid iusti semper abundant terrenis, et mali non? Immo videtur contrarium; Jac. 2: nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo? Sed Deus secundum istam expositionem loquitur secundum statum veteris testamenti, in quo servantibus legem promittuntur temporalia bona, transgredientibus vero mala, ut saltem per temporalia traherentur ad spiritualia.

C. In Jeremiam, cap. 5 l. 8 (dove si fa riferimento ai poveri oppressi).

Notandum, quod est multiplex paupertas; scilicet
terrenae possessionis. Jacobi 2: nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et heredes regni quod repromisit Deus diligentibus se? 
Humilitatis. Matth. 5: beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum.
Afflictionis. Psal. 68: ego sum pauper et dolens: salus tua, domine, suscepit me.
Cognitionis. Apoc. 3: nescis quia tu es pauper.
Imperfectionis. Thren. 3: ego vir videns paupertatem meam in virga indignationis ejus.

D. Contra impugnantes, pars 2 cap. 5

Huius Ioviniani error in Vigilantio surrexit, ut Hieronymus dicit in epistola contra Vigilantium, qui veritatem fidei impugnabat, ut ibidem dicitur, pudicitiam odio habens, et in convivio saecularium, contra ieiunia sanctorum declamans, ut Hieronymus in eadem epistola dicit. Nec solum contentus fuit Iovinianum imitari, consilium de virginitate evacuans; sed superaddere ausus est, ut etiam consilium de paupertate servanda omnino destrueret: unde Hieronymus de eo dicit: quod autem asserit, eos melius facere qui utuntur rebus suis, et paulatim fructus possessionum pauperibus dividunt, quam illos qui possessionibus venumdatis simul omnia largiuntur; non a me ei sed a Deo respondebitur: si vis esse perfectus, vade, et vende omnia quae habes, et da pauperibus, et veni sequere me: Matth. XIX, 21.
Hic autem error per successiones errantium usque ad hodierna tempora pervenit; et in haereticis quibusdam qui Cathari nominantur, permansit, et adhuc permanet, sicut patet in quodam tractatu cuiusdam Desiderii haeresiarchae Lombardi nostri temporis, quem edidit contra Catholicam veritatem: in quo inter cetera condemnat statum eorum qui relictis omnibus egere volunt cum Christo.
Nuper autem, quod est horribilius, antiquus error renovatus est ab his qui fidem defendere videbantur; et more errantium in peius procedentes, non sunt contenti divitias paupertati aequare, ut Iovinianus; vel divitias paupertati praeferre, ut Vigilantius; sed paupertatem totaliter condemnare; dicentes non esse licitum sua omnia pro Christo relinquere, nisi talem religionem intret quae possessiones habeat, vel nisi talis de labore manuum vivere intendat. Asserunt etiam paupertatem laudari in Scripturis non actualem, qua aliquis rebus temporalibus se expoliat, sed habitualem, qua aliquis rem temporalem contemnit corde, etsi re possideat.
Ad destructionem ergo huius erroris hoc modo procedemus. Primo ostendemus, ad perfectionem evangelicam pertinere non solum paupertatem habitualem, sed etiam actualem, quae fit per abiectionem rerum temporalium.
Secundo ostendemus, quod haec perfectio manet, etiamsi possessiones in communi non habeantur.
Tertio, quod haec perfectio etiam in his qui possessionibus carent, non semper requirit manuum laborem.
Quarto solvemus ad ea quae pro se inducunt.
Ad ostendendum autem paupertatem actualem ad evangelicam perfectionem pertinere, assumatur primo illud quod dicitur Matth. XIX,21: si vis perfectus esse, vade, et vende omnia quae habes, et da pauperibus. Sed ille qui sua vendit et pauperibus tribuit, non solum habitualem paupertatem eligit, sed etiam actualem. Ergo actualis paupertas ad evangelicam perfectionem pertinet.
...
Iac. 2,5: "nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo?". Glossa: "inopes rerum temporalium". Hoc autem non est nisi per actualem paupertatem. Ergo actualiter pauperes sunt electi a Deo.

Commenti

Post popolari in questo blog

Ego sum Via

Le Nozze

Filautia, piacere e dolore nella Questione 58 a Talassio di S. Massimo il Confessore