30 settembre 2012 - XXVI domenica del tempo ordinario


Giacomo 5,1-2
Ora a voi, ricchi: piangete e gridate per le sciagure che cadranno su di voi! Le vostre ricchezze sono marce, i vostri vestiti sono mangiati dalle tarme.
Ἄγε νῦν οἱ πλούσιοι, κλαύσατε ὀλολύζοντες ἐπὶ ταῖς ταλαιπωρίαις ὑμῶν ταῖς ἐπερχομέναις. ὁ πλοῦτος ὑμῶν σέσηπεν καὶ τὰ ἱμάτια ὑμῶν σητόβρωτα γέγονεν.
Agite nunc divites, plorate ululantes in miseriis vestris, quae advenient vobis. Divitiae vestrae putrefactae sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt.

Nel suo Commento a Geremia, Tommaso fa qualche rapida annotazione su Ger 9,22 (23) (Non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis - Non si vanti il sapiente della sua sapienza, non si vanti il forte della sua forza, non si vanti il ricco della sua ricchezza).
La fiducia che si ripone nella sapienza, nella forza e nella ricchezza è mal riposta in quanto:
* la sapienza passa, è imperfetta, inorgoglisce, accresce il dolore
* la forza è fragile, inutile, sgradita a Dio, occasione di peccato
* la ricchezza marcisce (ecco Giacomo), non può salvare, ostacola l'accoglienza della Parola di Dio, spesso nuoce.

In Jeremiam, cap. 9 l. 6

Hic excludit evasionis falsam fiduciam: non glorietur; quasi per hoc credens se liberari, in sapientia, quae praecipua est inter humana bona animae, fortitudine, praecipua inter humana bona corporis, divitiis, quae praecipua sunt in bonis exterioribus.
1 Reg. 2: nolite multiplicare loqui sublimia, gloriantes.
...
Nota, quod homo non debet gloriari in sapientia,
quia transitoria.
Isa. 29: peribit sapientia a sapientibus ejus, et intellectus prudentium ejus abscondetur.
Quia imperfecta.
Eccl. 8: intellexi, quod omnium operum Dei nullam possit homo invenire rationem eorum quae fiunt sub sole.
Quia nociva.
1 Cor. 8: scientia inflat, caritas vero aedificat.
Quia laboriosa. Eccl. 1: in multa sapientia multa indignatio; et qui addit scientiam, addit et laborem.

Item non debet gloriari in fortitudine,
quia fragilis.
Job 6: nec fortitudo lapidum, fortitudo mea, nec caro mea aenea est.
Quia frequenter inutilis.
Eccl. 9: vidi sub sole, nec velocium esse cursum, nec fortium bellum, nec sapientium panem, nec doctorum divitias, nec artificum gratiam; secundum tempus, casumque in omnibus.
Quia non domino acceptabilis.
Psalm. 146: non in fortitudine equi voluntatem habebit, neque in tibiis viri beneplacitum erit ei.
Quia peccati occasio.
Sap. 2: sit autem fortitudo nostra lex justitiae: quod enim infirmum est, inutile invenitur.

Item non debet gloriari in divitiis,
quia transitoriae.
Jac. 5: divitiae vestrae putrefactae sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt.
Quia insufficientes.
Prov. 17: quid prodest stulto habere divitias, cum sapientiam emere non possit?
Quia verbum Dei impedientes.
Matth. 13: fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur.
Quia nocivae. Eccl. 5: divitiae congregatae in malum domini sui.

Commenti

Post popolari in questo blog

Ego sum Via

Le Nozze

Filautia, piacere e dolore nella Questione 58 a Talassio di S. Massimo il Confessore