16 settembre 2012 - XXIV domenica del tempo ordinario


Giacomo 2,18
Al contrario uno potrebbe dire: «Tu hai la fede e io ho le opere; mostrami la tua fede senza le opere, e io con le mie opere ti mostrerò la mia fede».
Ἀλλ' ἐρεῖ τις, Σὺ πίστιν ἔχεις κἀγὼ ἔργα ἔχω. δεῖξόν μοι τὴν πίστιν σου χωρὶς τῶν ἔργων, κἀγώ σοι δείξω ἐκ τῶν ἔργων μου τὴν πίστιν.
Sed dicet quis: Tu fidem habes, et ego opera habeo; ostende mihi fidem tuam sine operibus, et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam.

S. Tommaso associa la famosa espressione di Giacomo alla figura di S. Giovanni il Battista: uno che faceva i fatti, come appare sia in A. (il martirio) che in B. (commento a Mt 3,5: Allora Gerusalemme, tutta la Giudea e tutto il paese d’intorno al Giordano presero ad accorrere a lui).

A. Summa Theologiae IIª-IIae, q. 124 a. 5

Videtur quod sola fides sit causa martyrii.
SEMBRA che la fede soltanto possa esser causa del martirio. 
...
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, martyres dicuntur quasi testes, quia scilicet corporalibus suis passionibus usque ad mortem testimonium perhibent veritati, non cuicumque, sed veritati quae secundum pietatem est, quae per Christum nobis innotuit; unde et martyres Christi dicuntur, quasi testes ipsius. Huiusmodi autem est veritas fidei. Et ideo cuiuslibet martyrii causa est fidei veritas. Sed ad fidei veritatem non solum pertinet ipsa credulitas cordis, sed etiam exterior protestatio. Quae quidem fit non solum per verba quibus aliquis confitetur fidem, sed etiam per facta quibus aliquis fidem se habere ostendit, secundum illud Iac. II, ego ostendam tibi ex operibus fidem meam. Unde et de quibusdam dicitur Tit. I, confitentur se nosse Deum, factis autem negant. Et ideo omnium virtutum opera, secundum quod referuntur in Deum, sunt quaedam protestationes fidei, per quam nobis innotescit quod Deus huiusmodi opera a nobis requirit, et nos pro eis remunerat. Et secundum hoc possunt esse martyrii causa. Unde et beati Ioannis Baptistae martyrium in Ecclesia celebratur, qui non pro neganda fide, sed pro reprehensione adulterii mortem sustinuit.
RISPONDO: I martiri, come abbiamo detto, sono dei testimoni; poiché con le loro sofferenze fisiche fino alla morte rendono testimonianza alla verità, ma non a una verità qualsiasi, bensì alla verità rivelata da Cristo, "la quale è secondo la pietà"; essi infatti sono martiri di Cristo, ossia suoi testimoni. Ma tale verità è la verità della fede. Dunque causa del martirio è la verità della fede. - Ora, la verità della fede non implica soltanto l'atto interno del credere, ma anche l'esterna professione di essa. E questo non si fa solo con le parole, ma anche mediante i fatti con i quali uno mostra di aver la fede, secondo l'espressione di S. Giacomo: "Io ti farò vedere con le opere la mia fede". Ecco perché di alcuni S. Paolo diceva: "Professano a parole di conoscere Dio, ma con le opere lo rinnegano". Perciò tutte le azioni virtuose, in quanto si riferiscono a Dio, sono altrettante proteste di fede; di quella fede la quale ci fa conoscere che Dio vuole da noi quelle opere buone, e che ci ricompenserà per esse. In tal senso queste possono esser causa del martirio. Infatti nella Chiesa si celebra il martirio di S. Giovanni Battista, il quale subì la morte non per non rinnegare la fede, ma per aver condannato l'adulterio.
...

B. Super Mt., cap. 3 l. 1

Consequenter agitur de Baptismo: unde dicitur "tunc exibant": et tangit tria. Primo quomodo visitabatur a turbis; secundo quomodo turbae baptizabantur; et tertio quomodo confitebantur peccata sua.
Et quantum ad primum sciendum, quod tria sunt quae invitabant homines ad exeundum ad Ioannem:
Primo nova praedicatio. Numquam audiverant fieri mentionem de regno caelorum, et ideo mirabantur; Iob c. XXXVIII, 33: numquid nosti ordinem caeli, et pones rationem eius in terra? Ioannes primo docuit quod ratio regni caelorum non esset ponenda in terra.
Secundo propter vitam. Unde dicit tunc exibant, videntes scilicet vitam ipsius; Iac. II, 18: ostende mihi fidem tuam sine operibus, et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam et cetera.
Tertio, quia Iudaea privata erat instructione prophetarum. Ps. LXXIII, 9: signa nostra non vidimus, iam non est propheta. Et ideo exibant a Iudaea ad videndum; et hoc est tunc exibant (...) et baptizabantur ab eo in Iordane.

Commenti

Post popolari in questo blog

Ego sum Via

Le Nozze

Sabato Santo, ufficio delle letture