2 settembre 2012 - XXII domenica del tempo ordinario


Giacomo 1,22
Siate di quelli che mettono in pratica la Parola, e non ascoltatori soltanto, illudendo voi stessi.
Γίνεσθε δὲ ποιηταὶ λόγου καὶ μὴ μόνον ἀκροαταὶ παραλογιζόμενοι ἑαυτούς.
Estote autem factores verbi, et non auditores tantum, fallentes vosmetipsos.

La teologia è una scienza speculativa o pratica? Tutte e due (A. e B.).
Ogni cristiano deve essere in rapporto vivo e costante con la Parola di Dio, il che significa: 1. ascoltarla 2. crederla 3. meditarla 4. praticarla 5. annunziarla. In tutto ciò è esemplare la Vergine Maria (C.).

A. Summa Iª q. 1 a. 4
Videtur quod sacra doctrina sit scientia practica.
Finis enim practicae est operatio, secundum philosophum in II Metaphys. Sacra autem doctrina ad operationem ordinatur, secundum illud Iac. I, estote factores verbi, et non auditores tantum. Ergo sacra doctrina est practica scientia.
SEMBRA che la sacra dottrina sia una scienza pratica. E infatti:
1. Secondo Aristotele "fine della scienza pratica è l'operazione". Ora, la sacra dottrina è ordinata precisamente all'operazione, secondo il detto di S. Giacomo: "Siate esecutori e non soltanto uditori della parola". Dunque la sacra dottrina è una scienza pratica.
...
Respondeo dicendum quod sacra doctrina, ut dictum est, una existens, se extendit ad ea quae pertinent ad diversas scientias philosophicas, propter rationem formalem quam in diversis attendit, scilicet prout sunt divino lumine cognoscibilia. Unde licet in scientiis philosophicis alia sit speculativa et alia practica, sacra tamen doctrina comprehendit sub se utramque; sicut et Deus eadem scientia se cognoscit, et ea quae facit. Magis tamen est speculativa quam practica, quia principalius agit de rebus divinis quam de actibus humanis; de quibus agit secundum quod per eos ordinatur homo ad perfectam Dei cognitionem, in qua aeterna beatitudo consistit.
RISPONDO: Abbiamo già detto che la teologia, pur essendo una, si estende agli oggetti delle varie scienze filosofiche a motivo della ragione formale, o aspetto speciale sotto cui li riguarda, cioè in quanto conoscibili mediante il lume divino. Per questo, sebbene tra le scienze filosofiche alcune siano speculative ed altre pratiche, pure la sacra dottrina comprende sotto di sé i due aspetti; come anche Dio con la medesima scienza conosce se stesso e le sue opere.
Tuttavia è più speculativa che pratica, perché si occupa più delle cose divine che degli atti umani, dei quali tratta solo in quanto per essi l'uomo è ordinato alla perfetta conoscenza di Dio, nella quale consiste la beatitudine eterna.

B. Lectura Romana in primum Sententiarum Petri Lombardi, prologus, q. 3 a. 1

Hic quaeritur utrum haec scientia sit practica.
Et videtur quod sit practica. Iacobi enim primo dicitur: Estote factores verbi, etc. Romanorum II: Non auditores legis sed factores, etc. Ergo haec scientia determinatur ad facere; hoc autem est practicae scientiae. Est igitur haec scientia practica.
...
Responsio. Dicendum quod haec scientia utrumque complectitur. Habet enim in se id quod est speculativae et id quod est practicae. Cuius ratio est quia ultima perfectio hominis est in cognitione Dei. Cognitio autem Dei habetur dupliciter: et in praesenti, et expectatur in futuro perfectius habenda. Si autem haberetur solum in praesenti, tunc haec scientia per quam devenimur in cognitione Dei esset tantum speculativa. Unde cum cognitio Dei et habeatur in praesenti et expectetur in futuro, oportet quod haec scientia manifestet nobis qualiter sit possibile Deum cognosci in praesenti, et sic est speculativa, et doceat qualiter perveniamus ad eum per bonas operationes, et sic est practica. Principalius tamen est speculativa, nam ultimus finis noster est in speculatione. Operamur autem ut beati simus; beatitudo autem in cognitione Dei consistit.
Ad primum ergo dicendum quod verba apostolorum intelliguntur quantum ad partem illam huius scientiae in qua agitur de praeceptis, quorum factores et non auditores tantum iustificabuntur.
...

C. In Symbolum Apostolorum, a. 2: Et in Iesum Christum, filium eius unicum, dominum nostrum

Si ergo verbum Dei est filius Dei, et omnia Dei verba sunt similitudo quaedam istius verbi; debemus
* primo libenter audire verba Dei: hoc est enim signum quod diligamus Deum, si verba illius libenter audimus.
* Secundo debemus credere verbis Dei, quia ex hoc verbum Dei habitat in nobis, idest Christus, qui est verbum Dei, apostolus, Ephes. III, 17: habitare Christum per fidem in cordibus vestris. Ioan. V, 38: verbum Dei non habetis in vobis manens.
* Tertio oportet quod verbum Dei in nobis manens continue meditemur; quia non solum oportet credere, sed meditari; aliter non prodesset; et huiusmodi meditatio valet multum contra peccatum. Psal. CXVIII, 11: in corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi; et iterum de viro iusto dicitur Psal. I, 2: in lege eius meditabitur die ac nocte. Unde de beata virgine dicitur Luc. II, 51, quod conservabat omnia verba haec conferens in corde suo.
* Quarto oportet quod homo verbum Dei communicet aliis, commonendo, praedicando, et inflammando. Apostolus, Ephes. IV, 29: omnis sermo malus ex ore vestro non procedat, sed si quis bonus ad aedificationem. Idem, Colos. III, 16: verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia, docentes et commonentes vosmetipsos. Idem, I Tim. IV, 2: praedica verbum, insta opportune, importune, argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina.
* Ultimo verbum Dei debet executioni mandari. Iac. I, 22: estote factores verbi, et non auditores tantum, fallentes vosmetipsos.
Ista quinque servavit per ordinem beata Maria in generatione verbi Dei ex se.
Primo enim audivit: spiritus sanctus superveniet in te, Luc. II, 35,
secundo consensit per fidem: ecce ancilla domini, ibid. 38,
tertio tenuit et portavit in utero,
quarto protulit et peperit eum,
quinto nutrivit et lactavit eum; unde Ecclesia cantat: ipsum regem Angelorum sola virgo lactabat ubere de caelo pleno.

Commenti

Post popolari in questo blog

Ego sum Via

Le Nozze

Filautia, piacere e dolore nella Questione 58 a Talassio di S. Massimo il Confessore