martedì 1 maggio 2012

6 maggio 2012 - V domenica di pasqua


1Giovanni 3,24
Chi osserva i suoi comandamenti rimane in Dio e Dio in lui. In questo conosciamo che egli rimane in noi: dallo Spirito che ci ha dato.
καὶ ὁ τηρῶν τὰς ἐντολὰς αὐτοῦ ἐν αὐτῷ μένει καὶ αὐτὸς ἐν αὐτῷ: καὶ ἐν τούτῳ γινώσκομεν ὅτι μένει ἐν ἡμῖν, ἐκ τοῦ πνεύματος οὗ ἡμῖν ἔδωκεν.
Et qui servat mandata eius, in illo manet, et ipse in eo; et in hoc scimus quoniam manet in nobis: de Spiritu quem dedit nobis.

Quale azioni eserciti lo Spirito Santo, secondo la S. Scrittura, nei confronti della creatura spirituale, quanto a ciò che Dio ci dona (De effectibus attributis Spiritui Sancto in sacra Scriptura respectu rationalis creaturae, quantum ad ea quae Deus nobis largitur), di questo tratta S. Tommaso in Summa Contra Gentiles, libro 4 capitolo 21 (prendiamo in considerazione solo i nn. 1-3). Se da un lato si deve sempre tenere presente che le azioni divine nei confronti della creazione/creatura sono sempre di tutte e tre le persone trinitarie, dall'altro lo Spirito Santo, avendo - all'interno della Trinità - una qualche analogia con l'amore, ha la missione di assimilarci a Dio nell'amore (ricevuto e dato). Ciò implica che lo Spirito sia presente in noi, e con lui il Padre e il Figlio, come pure che noi siamo presenti in Dio,
come afferma Giovanni nel nostro passo (e in Gv 14,23).

1. Considerandum est etiam, quantum ad effectus quos proprie in natura rationali facit, quod ex hoc quod divinae perfectioni utcumque assimilamur, huiusmodi perfectio a Deo nobis dari dicitur: sicut sapientia a Deo nobis donatur secundum quod divinae sapientiae utcumque assimilamur. Cum igitur spiritus sanctus procedat per modum amoris quo Deus seipsum amat, ut ostensum est; ex hoc quod huic amori assimilamur Deum amantes, spiritus sanctus a Deo nobis dari dicitur. Unde apostolus dicit, Rom. 5: caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis.

2. Sciendum tamen est quod ea quae a Deo in nobis sunt, reducuntur in Deum sicut in causam efficientem et exemplarem. In causam quidem efficientem, inquantum virtute operativa divina aliquid in nobis efficitur. In causam quidem exemplarem, secundum quod id quod in nobis a Deo est, aliquo modo Deum imitatur. Cum ergo eadem virtus sit patris et filii et spiritus sancti, sicut et eadem essentia; oportet quod omne id quod Deus in nobis efficit, sit, sicut a causa efficiente, simul a patre et filio et spiritu sancto. Verbum tamen sapientiae, quo Deum cognoscimus, nobis a Deo immissum, est proprie repraesentativum filii. Et similiter amor quo Deum diligimus, est proprium repraesentativum spiritus sancti. Et sic caritas quae in nobis est, licet sit effectus patris et filii et spiritus sancti, tamen quadam speciali ratione dicitur esse in nobis per spiritum sanctum. Quia vero effectus divini non solum divina operatione esse incipiunt, sed etiam per eam tenentur in esse, ut ex superioribus patet, nihil autem operari potest ubi non est, oportet enim operans et operatum in actu esse simul, sicut movens et motum: necesse est ut, ubicumque est aliquis effectus Dei, ibi sit ipse Deus effector. Unde, cum caritas, qua Deum diligimus, sit in nobis per spiritum sanctum, oportet quod ipse etiam spiritus sanctus in nobis sit, quandiu caritas in nobis est. Unde apostolus dicit, I Cor. 3: nescitis quoniam templum Dei estis, et spiritus sanctus habitat in vobis? Cum igitur per spiritum sanctum Dei amatores efficiamur; omne autem amatum in amante est, inquantum huiusmodi: necesse est quod per spiritum sanctum pater etiam et filius in nobis habitent. Unde dominus dicit, Ioan. 14: ad eum veniemus, scilicet diligentem Deum, et mansionem apud eum faciemus. Et I Ioan. 3 dicitur: in hoc scimus quoniam manet in nobis de spiritu quem dedit nobis.

3. Rursus. Manifestum est quod Deus maxime amat illos quos sui amatores per spiritum sanctum constituit, non enim tantum bonum nisi amando conferret, unde Proverb. 8,17 dicitur ex persona domini: ego diligentes me diligo; non quasi nos prius dilexerimus Deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos, ut dicitur I Ioan. 4,10. Omne autem amatum in amante est. Necesse est igitur quod per spiritum sanctum non solum Deus sit in nobis, sed etiam nos in Deo. Unde dicitur I Ioan. 4,16: qui manet in caritate in Deo manet, et Deus in eo; et iterum: in hoc intelligimus quoniam in eo manemus, et ipse in nobis, quoniam de spiritu suo dedit nobis.

Nessun commento:

Posta un commento