mercoledì 23 maggio 2012

27 maggio 2012 - Pentecoste


Galati 5,25
Se viviamo dello Spirito, camminiamo anche secondo lo Spirito.
εἰ ζῶμεν πνεύματι, πνεύματι καὶ στοιχῶμεν.
Si Spiritu vivimus, Spiritu et ambulemus.

San Tommaso si occupa della vita religiosa in tre scritti:
1. Contro gli avversari della vita religiosa (Contra impugnantes Dei cultum et religionem)
2. La perfezione della vita spirituale (De perfectione spiritualis vitae)
3. Contro chi distoglie dall'ingresso nella vita religiosa (Contra doctrinam retrahentium homines a religionis ingressu).
Nel cap. 9 del Contra retrahentes, discute la seguente tesi: prima di entrare nella vita religiosa bisogna soppesare a lungo e consigliarsi con molti (ante religionis ingressum oportet diu et cum multis deliberare). Il che pare a prima vista giusto. Ma una simile affermazione, male intesa, porta di fatto alla paralisi e alla incapacità di fare qualsiasi scelta definitiva (il che oggi vediamo bene, e non solo per quanto riguarda la vita consacrata ma anche il matrimonio). Dopo aver citato alcuni passi evangelici, Tommaso conclude che le parole della Scrittura, che ci invitano a seguire prontamente Gesù, dobbiamo ascoltarle come rivolte a noi. Ma perché si abbia vero ascolto, occorre l'ascolto interiore, l'accoglienza dell'ispirazione dello Spirito Santo, come è chiaro sia da altre parole della Scrittura (tra cui il nostro passo di Gla 5,25) sia dall'esempio dei santi. Cercare ulteriori conferme da altri è un modo per rifiutarsi alla chiamata.

Sed in responsione praemissa adhuc aliud considerari oportet. Iam enim ostensum est, quod locutio qua nobis dominus loquitur in Scripturis, idem habet auctoritatis pondus, ac si verba ab ipso salvatoris ore proferrentur.
Est autem et alius modus quo Deus interius homini loquitur; secundum illud Ps.: audiam quid loquatur in me dominus Deus: quae quidem locutio cuilibet exteriori locutioni praeponitur. Dicit enim Gregorius in Homil. Pentecostes: ipse conditor, non ad eruditionem hominis loquitur, si eidem homini per unctionem spiritus non loquatur. Certe Cain priusquam fratricidium opere perpetraret, audivit: peccasti, quiesce. Sed quia culpis suis exigentibus voce est admonitus, non unctione, audire verba Dei potuit, sed servare contempsit. Si igitur voci conditoris exterius prolatae statim obediendum esset, ut dicunt, multo magis interiori locutioni, qua spiritus sanctus mentem immutat, resistere nullus debet, sed absque dubitatione obedire.
Unde Isai. l, 5, dicitur ex ore prophetae, vel potius ipsius Christi: dominus Deus aperuit mihi aurem, scilicet interius inspirando; ego autem non contradico, retrorsum non abii, quasi posteriorum oblitus ad anteriora me extendens, ut dicitur ad Philip. III.
Dicit etiam apostolus ad Rom. VIII 14: qui spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt: ubi dicit Glossa Augustini: non quia nihil agant, sed quia impetu gratiae aguntur. Non autem agitur impetu spiritus sancti qui resistit vel tardat. Est ergo proprium filiorum Dei ut impetu gratiae agantur ad meliora, non expectato consilio. De quo etiam impetu dicitur Isai. LIX, 19: cum venerit quasi fluvius violentus, quem spiritus domini cogit. Hunc autem impetum esse sequendum apostolus docet ad Gal. V, 16, ubi dicit: spiritu ambulate: et iterum: si spiritu ducimini, non estis sub lege. Et iterum: si spiritu vivimus, spiritu et ambulemus.
Pro magna autem culpa quibusdam improperatur a Stephano, Act. VII, 51: vos semper spiritui sancto restitistis. Unde et apostolus, I ad Thess. V, 19, dicit: spiritum nolite extinguere: ubi dicit Glossa: si cui spiritus sanctus ad horam aliquid revelet, nolite prohibere eum loqui. Spiritus autem sanctus revelat non solum docendo quid homo debeat loqui, sed etiam suggerendo quid homo debeat facere, ut dicitur Ioan. XIV. Cum igitur homo instinctu spiritus sancti movetur ad religionis ingressum, non est ei differendum, ut humanum requirat consilium; sed statim homo impetum spiritus sancti debet sequi. Unde et Ez. I, 20, dicitur: quocumque ibat spiritus, illuc eunte spiritu et rotae pariter levabantur sequentes eum. Nec solum hoc Scripturae auctoritatibus, sed etiam sanctorum exemplis manifestatur.
...
Non est ergo laudabile, sed magis vituperabile, post vocationem interiorem vel exteriorem, vel verbo vel Scripturis factam differre, et quasi in dubiis consilium quaerere.

Nessun commento:

Posta un commento