4 marzo 2012 - II domenica di quaresima


Romani 8,31-34
Se Dio è per noi, chi sarà contro di noi? Egli, che non ha risparmiato il proprio Figlio, ma lo ha consegnato per tutti noi, non ci donerà forse ogni cosa insieme a lui?
Chi muoverà accuse contro coloro che Dio ha scelto? Dio è colui che giustifica! Chi condannerà? Cristo Gesù è morto, anzi è risorto, sta alla destra di Dio e intercede per noi!
Τί οὖν ἐροῦμεν πρὸς ταῦτα; εἰ ὁ θεὸς ὑπὲρ ἡμῶν, τίς καθ' ἡμῶν; ὅς γε τοῦ ἰδίου υἱοῦ οὐκ ἐφείσατο, ἀλλὰ ὑπὲρ ἡμῶν πάντων παρέδωκεν αὐτόν, πῶς οὐχὶ καὶ σὺν αὐτῷ τὰ πάντα ἡμῖν χαρίσεται; τίς ἐγκαλέσει κατὰ ἐκλεκτῶν θεοῦ; θεὸς ὁ δικαιῶν: τίς ὁ κατακρινῶν; Χριστὸς [Ἰησοῦς] ὁ ἀποθανών, μᾶλλον δὲ ἐγερθείς, ὃς καί ἐστιν ἐν δεξιᾷ τοῦ θεοῦ, ὃς καὶ ἐντυγχάνει ὑπὲρ ἡμῶν.
31 Quid ergo dicemus ad haec? si Deus pro nobis, qui contra nos? Qui etiam proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit? Quis accusabit adversus electos Dei? Deus qui iustificat, 34 quis est qui condemnet? Christus Iesus, qui mortuus est, immo qui et resurrexit, qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis?

S. Tommaso accosta il testo paolino a due testi dell'Antico Testamento:

A. Salmo 27 (Vulgata 26), versetto 1: "Il Signore è mia luce e mia salvezza: di chi avrò timore? Il Signore è difesa della mia vita: di chi avrò paura?". Si può avere paura a motivo della della scarsità della propria conoscenza (ignoranza), e Dio è luce; e/o a motivo della scarsità delle proprie forze (debolezza), e Dio è salvezza.
Si può avere paura a motivo di avversari e/o avversità esterne, e Dio è protezione:

Super Psalmo 26 n. 1.
"Dominus illuminatio mea et salus mea: quem timebo? Dominus protector vitæ meae: a quo trepidabo?"
Notandum autem, quod ad timendum concitatur quis aliquando ex interiori causa, quandoque ex exteriori causa. Primo ergo ponit auxilium contra primam causam. Secundo contra secundam, ibi, dominus protector.
Est autem duplex causa intrinseca timoris, ignorantia et debilitas: unde in tenebris magis timendum est. Secunda causa timoris est debilitas; et contra has est remedium a Deo.
Contra primum est illuminatio; unde dicit, dominus illuminatio mea: Mich. 8: cum sedero in tenebris, dominus lux mea est.
Contra secundum est salus; unde sequitur, et salus mea: Psalm. 61: in Deo salutare meum et gloria mea, Deus auxilii mei, et spes mea in Deo est. Et ideo ostendit fiduciam: quem timebo, sic illuminatus? Isa. 51: quis es tu ut timeas ab homine mortali, et a filio hominis, qui quasi fenum sic arescet? Rom. 8: Deus qui iustificat, quis est qui condemnet? Et si Deus pro nobis, quis contra nos? 
Causa extrinseca est homo, qui adversatur; sed adhuc non est timendum, quia dominus opponit se sicut scutum; unde dicit, dominus protector vitae meae: Gen. 15: ego protector tuus et merces tua magna nimis. Et ideo dicit: a quo trepidabo. A quo, si sumatur masculine, tunc est sensus, a quo, scilicet a quo homine. Si neutraliter, a qua re. Et sic nihil est timendum, nec homo, nec res aliqua.

B. Isaia 50,8-9: "È vicino chi mi rende giustizia: chi oserà venire a contesa con me? Affrontiamoci. Chi mi accusa? Si avvicini a me. Ecco, il Signore Dio mi assiste: chi mi dichiarerà colpevole? Ecco, come una veste si logorano tutti, la tignola li divora.
Siamo nel terzo canto del servo di Dio, che propone se stesso come esemplare per fiducia in Dio, fondata sulla potenza di Dio e sull'impotenza degli avversari:

Expositio super Isaiam ad litteram, cap. 50.
Tertio ponit seipsum in exemplum quantum ad fiduciam quam in Deo habebat ... Tertio assignat securitatis rationem
* ex potestate adjuvantis: "juxta est qui justificat", scilicet Deus. "Quis contradicet?" Verbis. "Stemus simul." Job 17: "pone me, domine, juxta te, et cujusvis manus pugnet contra me". "Adversarius", factis. "Condemnet", falsis judiciis. Rom. 8: "Deus qui justificat, quis est qui condemnet?" 
* Iterum ex infirmitate impugnantis: "ecce omnes quasi vestimentum", vetustate, in quo naturalis defectus; "tinea", in quo violentus. Job 13: "qui quasi putredo consumendus sum, et quasi vestimentum quod comeditur a tinea".
Ac si diceret: ex omnibus his sicut ego post accepta beneficia Deo oboedio, et in ipso confido, ita et vos.

Commenti

Post popolari in questo blog

Ego sum Via

Le Nozze

Sabato Santo, ufficio delle letture