15 gennaio 2012 - II domenica del tempo ordinario


1Corinti 6,13.15-19
Il corpo non è per l’impurità, ma per il Signore, e il Signore è per il corpo. ... Non sapete che i vostri corpi sono membra di Cristo? ... State lontani dall’impurità! ... Non sapete che il vostro corpo è tempio dello Spirito Santo, che è in voi?
τὸ δὲ σῶμα οὐ τῇ πορνείᾳ, ἀλλὰ τῷ Κυρίῳ, καὶ ὁ Κύριος τῷ σώματι· ... οὐκ οἴδατε ὅτι τὰ σώματα ὑμῶν μέλη Χριστοῦ ἐστιν; ... φεύγετε τὴν πορνείαν. ... ἢ οὐκ οἴδατε ὅτι τὸ σῶμα ὑμῶν ναὸς τοῦ ἐν ὑμῖν  ̔Αγίου Πνεύματός ἐστιν;
Corpus autem non fornicationi, sed Domino, et Dominus corpori. ... Nescitis quoniam corpora vestra membra sunt Christi? ... Fugite fornicationem. ... An nescitis quoniam membra vestra, templum sunt Spiritus Sancti, qui in vobis est?

Se il corpo è tempio dello Spirito Santo, quest'ultimo è persona divina; tanto più che appena dopra è detto che esso è membro di Cristo (A.)
Dal commento al decalogo, ecco la trattazione sul sesto comandamento (B.), che proibisce non solo l'adulterio in senso stretto, ma ogni condotta sessuale moralmente sbagliata. Notiamo come S. Tommaso ritenga che l'atto sessuale possa essere atto virtuoso (quando non è separato dal fine procreativo) e di giustizia (quando si vuole rendere il dovuto). 1Cor 6,15 ricorre al punto 4, in risposta all'obiezione di chi dice: il peccato non può riguardare la sessualità extramatrimoniale, ma solo quella coniugale, dal momento che dando il proprio corpo ad altri non si lede il diritto di alcuno. S. Tommaso risponde, sulla base del passo paolino, che si fa offesa a Cristo stesso, al quale appartiene il nostro corpo.

A. Summa contra Gentiles, liber 4, caput 17: Quod Spiritus Sanctus sit verus Deus

1. Ostenditur autem evidentibus Scripturae testimoniis quod Spiritus Sanctus sit Deus. Nulli enim templum consecratur nisi Deo: unde et in Psalmo dicitur: "Deus in templo sancto suo". Deputatur autem templum Spiritui Sancto: dicit enim apostolus, I ad Cor. 6,19: an nescitis quoniam membra vestra templum sunt Spiritus Sancti? Spiritus ergo sanctus Deus est. Et praecipue cum membra nostra, quae templum Spiritus Sancti esse dicit, sint membra Christi: nam supra praemiserat: nescitis quoniam corpora vestra membra sunt Christi? Inconveniens autem esset, cum Christus sit verus Deus, ut ex superioribus patet, quod membra Christi templum Spiritus Sancti essent, nisi Spiritus Sanctus Deus esset.

B. De decem praeceptis, articulus 8
De sexto praecepto: Non moechaberis (Exod. XX,14)

Post prohibitionem homicidii prohibetur adulterium; et congrue, quia vir et uxor sunt quasi unum corpus. "Erunt inquit dominus, Gen. II,24, duo in carne una". Et ideo post iniuriam quae infertur personae, nulla maior est quam illa quae infertur coniunctae. Prohibetur autem adulterium uxori, et viro.
1. (adulterio della donna)
Sed prius dicendum est de uxoris adulterio, quia maius peccatum videtur committere. Committit autem tria peccata gravia uxor moechando, quae insinuantur Eccli. XXIII, 32-34: "mulier omnis relinquens virum suum (...) primo in lege altissimi incredibilis fuit, secundo virum suum dereliquit, tertio adulterio fornicata est, et ex alio viro filios statuit sibi".
* Primo ergo peccat per incredulitatem, quia legi incredibilis fit: dominus enim prohibuit adulterium. Item facit contra Dei ordinationem, Matth. XIX,6: "quos Deus coniunxit, homo non separet". Item contra Ecclesiae statuta, vel sacramentum. Fit enim matrimonium in facie Ecclesiae; et ideo adducitur Deus quasi in testem et fideiussorem de servanda fide: Mal. II,14: "dominus testificatus est inter te et uxorem pubertatis tuae, quam tu despexisti". Ergo peccatur contra legem, contra statutum et contra sacramentum Dei.
* Secundo peccat per proditionem, quia derelinquit virum. Apostolus, I Cor. VII,4: "mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir": ideo etiam nec castitatem servare potest sine consensu viri. Et ideo si moechatur, proditionem committit, dum seipsam alteri tradit, sicut servus dans se alteri domino. Prov. II,17: "reliquit ducem pubertatis suae, et pacti Dei sui oblita est".
* Tertio per furti commissionem, quia ex alieno viro constituit sibi filios; et hoc maximum furtum est, quia totam hereditatem dat alienis filiis. Et nota, quod ista deberet studere quod filii intrarent religionem, vel aliquid aliud facerent, ita quod in bonis viri non succederent.
Est ergo mulier moechans, sacrilega, proditrix, furatrix.
2. (adulterio dell'uomo)
Viri vero peccant non minus quam uxores, licet sibi quandoque blandiantur. Quod patet ex tribus.
* Primo ex aequalitate quam habet; nam vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier, ut dicitur I Cor. VII,4: et ideo neuter potest aliquid facere sine alterius consensu quantum ad matrimonium. Et ad hoc significandum Deus non de pede vel capite, sed de costa mulierem formavit. Et ideo matrimonium nunquam statum perfectum habuit, nisi in lege Christi: quia Iudaeus unus plures habebat uxores, sed uxor non plures viros; et ideo non erat aequalitas.
* Secundo ex viri fortitudine; quia propria passio mulierum est concupiscentia: I Petr. III,7: "viri similiter cohabitantes secundum scientiam, quasi infirmiori vasculo muliebri impartientes honorem". Et ideo si petis ab uxore quod tu non vis servare, frangis fidem.
* Tertio ex eius auctoritate, quia vir est caput mulieris: unde mulieres non debent loqui in Ecclesia, sed domi viros interrogare, ut dicitur I Cor. XIV. Est ergo vir doctor mulieris; et ideo Deus praeceptum dedit viro. Magis autem peccat sacerdos quam laicus, et episcopus quam sacerdos, si non servant quae debent, quia docere alios ad ipsos pertinet. A simili, si vir moechatur, frangit fidem non servando ea quae debet. Sed tamen uxores attendant ad id quod Christus dicit, Matth. XXIII, 3: "omnia quaecumque dixerint vobis, servate et facite; secundum opera vero eorum nolite facere".
3. (la fornicazione, ossia ogni condotta sessuale disordinata)
Non moechaberis. Sicut dictum est, Deus tam viris quam mulieribus prohibuit adulterium. Sed sciendum, quod licet aliqui credant adulterium esse peccatum, tamen non credunt simplicem fornicationem esse peccatum mortale: contra quos apostolus, Hebr. XIII,4: "fornicatores enim et adulteros iudicabit Deus"; I Cor. VI,9: "nolite errare: neque fornicarii (...), neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores regnum Dei possidebunt". A regno autem Dei non excluditur aliquis nisi per peccatum mortale. Ergo est peccatum mortale. Sed forte dices: non est ratio quare sit peccatum mortale; cum non detur corpus uxoris, sicut in adulterio. Dico quod si non detur corpus uxoris, datur tamen corpus Christi, quod sibi datum fuit, et consecratum in Baptismo. Si ergo nullus debet facere iniuriam uxori, multo magis nec Christo. I Cor. VI,15: "nescitis quoniam corpora vestra membra sunt Christi? Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis? Absit". Est ergo haeresis dicere, fornicationem simplicem non esse peccatum mortale. Et ideo sciendum, quod in isto praecepto, non moechaberis, prohibetur non solum adulterium, sed omnis carnalis corruptio, praeter eam quae est matrimonii.
4. (non ogni rapporto sessuale implica il peccato)
Ulterius autem sciendum, quod alii dicunt commixtionem viri et uxoris non esse sine peccato; quod est haereticum. Apostolus, Hebr. XIII,4: "sit honorabile connubium in omnibus, et torus immaculatus". Talis autem coniunctio
* aliquando non solum sine peccato est, sed etiam est ad meritum vitae aeternae habentibus caritatem;
* aliquando est cum peccato veniali;
* aliquando cum mortali.
Quando enim est cum intentione procreandae prolis, tunc est opus virtutis; quando autem cum intentione reddendi debitum, tunc est etiam opus iustitiae; quando autem est causa exercendae libidinis, tunc est cum veniali, quando scilicet non excedit limites matrimonii. Quando autem excedit, ut scilicet si posset, extenderet se ad aliam, tunc est mortale.
5. (motivi per i quali l'adulterio e la fornicazione sono immorali)
Sciendum autem, quod adulterium et fornicatio prohibentur propter multa.
* Primo enim perimit animam. Prov. VI,32: "qui adulter est, propter cordis inopiam perdet animam suam". Et dicit, propter cordis inopiam, quod est quando caro dominatur spiritui.
* Secundo privat vita: talis enim secundum legem debet mori, ut dicitur Lev. XX, et Deut. XXII. Et quod aliquando non puniatur corporaliter, est in malum suum; quia poena corporalis, quae cum patientia toleratur, est in remissionem peccatorum: punietur tamen postea in vita futura.
* Tertio consumit substantiam suam: unde Luc. XV, de filio prodigo dicitur, quod "dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose". Eccli. IX,6: "ne des fornicariis animam tuam in ullo, ne perdas te et haereditatem tuam".
* Quarto vilificat prolem. Sap. III,16-17: "filii adulterorum in consummatione erunt, et ab iniquo toro semen exterminabitur; et si quidem longae vitae erunt, in nihilum computabuntur, et sine honore". I Cor. VII,14: "alioquin filii vestri immundi essent, nunc autem sancti sunt". Nunquam etiam habent honorem in Ecclesia, si clerici sine dedecore haberi possunt.
* Quinto privat honore, et specialiter mulieres. Eccli. IX,10: "omnis mulier quae est fornicaria, quasi stercus in via conculcabitur"; et de viro dicitur Prov. VI,33: "turpitudinem et ignominiam congregat sibi, et opprobrium illius non delebitur". Gregorius etiam dicit, quod peccata carnalia sunt maioris infamiae et minoris culpae quam spiritualia. Et ratio huius est, quia est commune cum bestiis. Psal. XLVIII,21: "homo, cum in honore esset, non intellexit: comparatus est iumentis insipientibus, et similis factus est illis".

Commenti

Post popolari in questo blog

Ego sum Via

Le Nozze

Filautia, piacere e dolore nella Questione 58 a Talassio di S. Massimo il Confessore