25 dicembre 2011 - Natale del Signore


Ebrei 1,1-6
Dio, che molte volte e in diversi modi nei tempi antichi aveva parlato ai padri per mezzo dei profeti, ultimamente, in questi giorni, ha parlato a noi per mezzo del Figlio, che ha stabilito erede di tutte le cose e mediante il quale ha fatto anche il mondo. ... Infatti, a quale degli angeli Dio ha mai detto: «Tu sei mio figlio, oggi ti ho generato»? e ancora: «Io sarò per lui padre ed egli sarà per me figlio»? Quando invece introduce il primogenito nel mondo, dice: «Lo adorino tutti gli angeli di Dio».
Πολυμερῶς καὶ πολυτρόπως πάλαι ὁ θεὸς λαλήσας τοῖς πατράσιν ἐν τοῖς προφήταις ἐπ' ἐσχάτου τῶν ἡμερῶν τούτων ἐλάλησεν ἡμῖν ἐν υἱῷ, ὃν ἔθηκεν κληρονόμον πάντων, δι' οὗ καὶ ἐποίησεν τοὺς αἰῶνας: ... Τίνι γὰρ εἶπέν ποτε τῶν ἀγγέλων, Υἱός μου εἶ σύ, ἐγὼ σήμερον γεγέννηκά σε; καὶ πάλιν, Ἐγὼ ἔσομαι αὐτῷ εἰς πατέρα, καὶ αὐτὸς ἔσται μοι εἰς υἱόν; ὅταν δὲ πάλιν εἰσαγάγῃ τὸν πρωτότοκον εἰς τὴν οἰκουμένην, λέγει, Καὶ προσκυνησάτωσαν αὐτῷ πάντες ἄγγελοι θεοῦ.
Multifariam, multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis, novissime, diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit hæredem universorum, per quem fecit et sæcula ... Cui enim dixit aliquando angelorum : Filius meus es tu, ego hodie genui te ? Et rursum : Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium ? Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terræ, dicit : Et adorent eum omnes angeli Dei.

All'inizio della Summa Contra Gentiles, S. Tommaso si occupa di risolvere le obiezioni che sollevate dai non cristiani al fatto che la fede cristiana parla di paternità e filiazione in Dio. Dapprima raccoglie le testimonianze della Scrittura, poi le obiezioni, infine le risposte. Al c. 2, tra le tesimonianze della Scrittura, compare due volte il nostro testo (versetti 1 e 6, ai nn. 2 e 5).

CAPUT 2 - Quod sit generatio, paternitas et filiatio in divinis

1. Principium autem considerationis a secreto divinae generationis sumentes, quid de ea secundum sacrae Scripturae documenta teneri debeat, praemittamus. Dehinc vero ea quae contra veritatem fidei infidelitas adinvenit argumenta ponamus: quorum solutione subiecta, huius considerationis propositum consequemur.

2. Tradit igitur nobis sacra Scriptura in divinis paternitatis et filiationis nomina, Iesum Christum filium Dei contestans. Quod in Scriptura novi testamenti frequentissime invenitur. Dicitur enim Matth. 11-27: nemo novit filium nisi pater: neque patrem quis novit nisi filius. Ab hoc Marcus suum Evangelium coepit, dicens: initium Evangelii Iesu Christi, filii Dei. Ioannes etiam Evangelista hoc frequenter ostendit: dicitur enim Ioan. 3-35: pater diligit filium, et omnia dedit in manu eius; et Ioan. 5-21: sicut pater suscitat mortuos et vivificat, sic et filius quos vult vivificat. Paulus etiam apostolus haec verba frequenter interserit: dicit enim, Rom. 1, se segregatum in Evangelium Dei, (quod ante promiserat per prophetas suos in Scripturis sanctis) de filio suo; et ad Hebr. 1-1: multifariam multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis, novissime diebus istis locutus est nobis in filio.

3. Hoc etiam traditur, licet rarius, in Scriptura veteris testamenti. Dicitur enim Proverb. 30-4: quod nomen eius? Et quod nomen filii eius, si nosti? In Psalmo etiam legitur: dominus dixit ad me, filius meus es tu. Et iterum: ipse invocavit me, pater meus es tu.

4. Et quamvis haec duo ultima verba aliqui vellent ad sensum alium retorquere, ut quod dicitur, dominus dixit ad me, filius meus es tu, ad ipsum David referatur; quod vero dicitur, ipse invocavit me, pater meus es tu, Salomoni attribuatur: tamen ea quae coniunguntur utrique, hoc non omnino ita esse ostendunt. Neque enim David potest competere quod additur, ego hodie genui te; et quod subditur, dabo tibi gentes hereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae, cum eius regnum usque ad terminos terrae non fuerit dilatatum, ut historia libri regum declarat. Neque etiam Salomoni potest omnino competere quod dicitur, ipse invocavit me, pater meus es tu: cum subdatur ponam in saeculum saeculi sedem eius, et thronum eius sicut dies caeli. Unde datur intelligi quod, quia quaedam praemissis verbis annexa David vel Salomoni possint congruere, quaedam vero nequaquam, quod de David et Salomone haec verba dicantur, secundum morem Scripturae, in alterius figuram, in quo universa compleantur.

5. Quia vero nomina patris et filii generationem aliquam consequuntur, ipsum etiam divinae generationis nomen Scriptura non tacuit. Nam in Psalmo, ut dictum est, legitur: ego hodie genui te. Et Proverb. 8, dicitur: nondum erant abyssi et ego iam concepta eram: ante omnes colles ego parturiebar; vel secundum aliam litteram: ante omnes colles generavit me dominus. Dicitur etiam Isaiae ult.: numquid ego, qui alios parere facio, ipse non pariam? Dicit dominus. Si ego, qui generationem ceteris tribuo, sterilis ero? Ait dominus Deus. Et licet dici possit hoc esse referendum ad multiplicationem filiorum Israel de captivitate revertentium in terram suam, quia praemittitur, parturivit et peperit Sion filios suos, tamen hoc proposito non obsistit. Ad quodcumque enim ratio aptetur, ipsa tamen ratio, quae ex Dei ore inducitur, firma et stabilis manet: ut, si ipse aliis generationem tribuat, sterilis non sit. Nec esset conveniens ut qui alios vere generare facit, ipse non vere, sed per similitudinem generet: cum oporteat nobilius esse aliquid in causa quam in causatis, ut ostensum est. Ioan. etiam 1 dicitur: vidimus gloriam eius quasi unigeniti a patre, et iterum: unigenitus filius, qui est in sinu patris, ipse enarravit. Et Paulus dicit, Hebr. 1-6: et cum iterum introducit primogenitum in orbem terrae, dicit: et adorent eum omnes Angeli Dei.

Commenti

Post popolari in questo blog

Ego sum Via

Le Nozze

Filautia, piacere e dolore nella Questione 58 a Talassio di S. Massimo il Confessore