23 ottobre 2011 - XXX domenica del tempo ordinario

1Tessalonicesi 1,5-7

... ben sapete come ci siamo comportati in mezzo a voi per il vostro bene.
E voi avete seguito il nostro esempio e quello del Signore, avendo accolto la Parola in mezzo a grandi prove, con la gioia dello Spirito Santo, così da diventare modello per tutti i credenti della Macedònia e dell’Acàia.
... καθὼς οἴδατε οἷοι ἐγενήθημεν [ἐν] ὑμῖν δι' ὑμᾶς. καὶ ὑμεῖς μιμηταὶ ἡμῶν ἐγενήθητε καὶ τοῦ κυρίου, δεξάμενοι τὸν λόγον ἐν θλίψει πολλῇ μετὰ χαρᾶς πνεύματος ἁγίου, ὥστε γενέσθαι ὑμᾶς τύπον πᾶσιν τοῖς πιστεύουσιν ἐν τῇ Μακεδονίᾳ καὶ ἐν τῇ Ἀχαΐᾳ.
... sicut scitis quales fuerimus in vobis propter vos. Et vos imitatores nostri facti estis, et Domini, excipientes verbum in tribulatione multa, cum gaudio Spiritus Sancti, ita ut facti sitis forma omnibus credentibus in Macedonia, et in Achaia.

Super I Thes., cap. 1 l. 1: i tessalonicesi hanno imitato Paolo (che a sua volta in questo ha imitato Cristo) nella fortezza, non facendo dietrofront davanti alle tribolazioni. Non solo in questo, ma anche nel fatto che alla tribolazione si è accompagnata la gioia (ovviamente non quella del mondo, ma la consolazione dello Spirito Santo). Perché, secondo la parola del Cantico dei Cantici, l'amore è più prezioso di qualunque altra cosa.

Deinde cum dicit "et vos imitatores", etc., ostendit quomodo praedicationem suam virtuose receperunt, nec propter tribulationes recesserunt. Et primo ostendit eorum virtutem in hoc, quod alios imitati sunt; secundo quod aliis se imitabiles praestiterunt, ibi ita ut facti sitis. Circa primum duo facit, quia primo ostendit quos sunt imitati; secundo in quibus sunt imitati, ibi: excipientes.
Circa primum dicit, quod imitati sunt eos quos debuerunt, scilicet praelatos. Et ideo dicit imitatores nostri facti, et cetera. Phil. III, v. 17: imitatores mei estote, fratres. Sed imitati sunt non eo in quo delinquimus sicut homines, sed in quo imitamur Christum. Unde et dicitur I Cor. IV, 16: imitatores mei estote, sicut et ego Christi, id est, in quo imitatus sum Christum, scilicet in patientia tribulationis. Matth. XVI, 24: si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. I Petr. c. II, 21: Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia eius. Et ideo dicit in tribulatione multa cum gaudio, id est, quamvis multa tribulatio immineret propter verbum, tamen illud accepistis cum gaudio. Iac. I, 2: omne gaudium existimate, fratres mei, cum in tentationes varias incideritis, et cetera. Act. V, 41: ibant apostoli gaudentes a conspectu Concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati. Cum gaudio, inquam, Spiritus Sancti, non alio quocumque, qui est amor Dei, qui facit gaudium patientibus propter Christum, quia amant eum. Cant. VIII, 7: si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione, quasi nihil despiciet eam.

Commenti

Post popolari in questo blog

Ego sum Via

Le Nozze

Filautia, piacere e dolore nella Questione 58 a Talassio di S. Massimo il Confessore