domenica 14 agosto 2011

15 agosto 2011 - Assunzione della B. V. Maria

1Corinzi 15,24
Poi sarà la fine, quando egli consegnerà il regno a Dio Padre, dopo avere ridotto al nulla ogni Principato e ogni Potenza e Forza.
εἶτα τὸ τέλος, ὅταν παραδιδῷ τὴν βασιλείαν τῷ θεῷ καὶ πατρί, ὅταν καταργήσῃ πᾶσαν ἀρχὴν καὶ πᾶσαν ἐξουσίαν καὶ δύναμιν.
Deinde finis, cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem.

Cristo risorto "ridurrà al nulla" i suoi nemici (dei quali l'ultimo è la morte). Ma essi non sono già ora sconfitti? S. Tommaso (Super I Cor. [reportatio vulgata], cap. 15 l. 3) risponde: Cristo esercita già il potere sui nemici, e lo fa in due modi 1. convertendoli 2. mettendoli ugualmente a servizio del suo progetto e punendoli; ma ora essi sono sottoposti soltanto al potere della sua divinità, mentre alla fine lo saranno anche della sua umanità (rappresentata dai "piedi" di cui parla il Sal 110,1). In merito Origene ha errato, ritenendo che l'unico modo in cui Dio può regnare sia il n. 1: egli pensa che il trionfo di Dio coincida con la conversione di tutti, compresi i dannati e i demòni. Tommaso si limita a ricordare che si tratta di una tesi eretica.

Sed numquid modo non sunt inimici eius sub pedibus eius, id est, sub potestate Christi? Dicendum quod modo inimici Christi sunt sub potestate eius, sed dupliciter. Vel inquantum per ipsum convertuntur sicut Paulus, quem prostravit Act. IX, 3 s.; vel inquantum Christus facit voluntatem suam, etiam de his qui faciunt hic contra voluntatem Christi. Sic ponit inimicos suos sub pedibus suis, puniendo eos; sed in futuro ponet sub pedibus, id est sub humanitate Christi. Sicut enim per caput deitas Christi intelligitur, quia caput Christi Deus, I Cor. XI, 3, ita per pedem, humanitas. Ps. CXXXI, 7: adorabimus in loco ubi steterunt pedes eius, et cetera. Sic ergo inimici erunt non solum sub deitate, sed etiam sub humanitate Christi. Phil. II, 10: in nomine Iesu omne genu, et cetera.
(...)
Sciendum est autem, quod Origenes ex hoc verbo sumpsit occasionem erroris sui, quem ponit in Peri archon. Ipse enim voluit quod poenae damnatorum essent purgatoriae et non aeternae, et voluit quod omnes, qui sunt in Inferno, quandoque converterentur ad Christum et salvarentur, et etiam Diabolus. Et hoc confirmat per ista verba donec ponam inimicos, et cetera. Et intelligit quod hoc quod dicitur inimicos sub pedibus, solum intelligitur de subiectione, quae fit per conversionem peccatorum ad Deum, non de subiectione qua sunt subiecti Christo etiam illi, qui numquam convertuntur ad Christum, inquantum punit eos in Inferno. Et ideo dicit oportet illum regnare, donec ponat inimicos sub pedibus, quia tunc omnes damnati et qui sunt in Inferno salvabuntur, inquantum scilicet convertentur ad ipsum, et servient ei, et non solum ipsi homines damnati; autem, pro sed, novissime ipsa mors, id est Diabolus, destruetur, non quod non sit omnino, sed quod non sit mors, quia etiam ipse Diabolus in fine salvabitur. Sed hoc est haereticum et damnatum in Concilio.

Nessun commento:

Posta un commento