venerdì 8 aprile 2011

17 aprile 2011 - domenica delle palme

Filippesi 2,6-7
il quale (Cristo Gesù), pur essendo nella condizione di Dio, non ritenne un privilegio l’essere come Dio, ma svuotò se stesso assumendo una condizione di servo, diventando simile agli uomini.
ὃς ἐν μορφῇ θεοῦ ὑπάρχων οὐχ ἁρπαγμὸν ἡγήσατο τὸ εἶναι ἴσα θεῷ, ἀλλὰ ἑαυτὸν ἐκένωσεν μορφὴν δούλου λαβών, ἐν ὁμοιώματι ἀνθρώπων γενόμενος.
qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus.

Nel commento al De Trinitate di Boezio (Super De Trinitate, pars 2 quaestio 3 articulus 4) leggiamo un'utile sintesi a proposito del rapporto tra Padre e Figlio. S. Tommaso elenca e discute prima undici passi scritturali nei quali si dice che il Figlio è minore del Padre; quindi otto nei quali si afferma invece l'uguaglianza (il terzo è Fil 2,6: sarebbe stata davvero una rapina se Cristo si fosse ritenuto uguale a Dio senza esserlo).
S. Tommaso spiega come la Scrittura parli del rapporto tra il Padre e il Figlio in tre modi, esprimendo ora:
1. l'uguaglianza (p. es. Gv 10,30)
2. l'inferiorità del Figlio in quanto fatto uomo (ecco ancora il passo di Fil 2,7)
3. l'origine del Figlio dal Padre, senza che con ciò si affermi altro (ad es. Gv 5,26).
Gli eretici (ariani etc., oggi tra gli altri i Testimoni di Geova) prendono le affermazioni del secondo e terzo gruppo nel primo senso; ma:
1. quanto è detto del Cristo in quanto uomo non va riferito alla sua divinità (altrimenti ne seguirebbe, ad esempio, che egli è morto in quanto Dio, il che è assurdo)
2. il rapporto paternità/filiazione non implica in sé superiorità/inferiorità, in quanto tutto quanto è dell'uno è pure dell'altro; implica solo una diversa identità relazionale.

A) Disuguaglianza

1. Gv 14,28
Videtur quod non sit Catholicae fidei confessio quod pater et filius et spiritus sanctus sint unus Deus, quia, ut ipse dicit, ad inaequalitatem horum trium sequitur pluralitas deorum. Sed sacra Scriptura, quae est caput Catholicae religionis, ut dicit Augustinus in libro de vera religione, ponit inaequalitatem patris et filii, ut videtur per hoc quod dicitur Ioh. 14: pater maior me est, ex persona filii. Ergo non est haec sententia Catholicae fidei quam dicit.

Ad primum ergo dicendum quod, sicut dicit Augustinus in II de Trinitate, de patre et filio tripliciter dicitur aliquid in Scripturis. Quaedam namque unitatem substantiae et aequalitatem ipsorum ostendunt, ut: ego et pater unum sumus. Quaedam vero filium minorem ostendunt propter formam servi, secundum quam factus est etiam se ipso minor, secundum illud Phil. 2: semet ipsum exinanivit formam servi accipiens. Quaedam ita dicuntur, ut neque minor neque aequalis ostendatur, sed tantum quod filius sit de patre, sicut dicitur Ioh. 5: sicut habet pater vitam in semet ipso, sic dedit et filio vitam habere. Primae ergo auctoritates sunt Catholicis in adminiculum ad veritatis defensionem. Sed ea, quae secundo et tertio modo dicuntur in Scriptura, assumpserunt haeretici ad sui erroris confirmationem, sed vane. Non enim ea quae de Christo dicuntur secundum humanam naturam sunt referenda ad eius divinitatem; alias sequeretur quod secundum divinitatem esset mortuus, cum hoc de ipso secundum humanitatem dicatur. Similiter nec ostenditur patre minor filius, quamvis filius sit ex patre, quia filius a patre omnia, quae pater habet, accepit, ut habetur Ioh. 16 et Matth. 11. Unde per hoc ordo originis, non inaequalitas deitatis astrui potest. Quod ergo dicitur: pater maior me est, dictum est de filio secundum humanam naturam secundum Augustinum, vel secundum Hilarium secundum divinam ita quod maioritas non importet inaequalitatem, quia filius non est minor patre, cui datum est nomen super omne nomen, sed importat auctoritatem principii, secundum quod hoc nomen, quo filius est aequalis patri, habet filius a patre.

2. 1Cor 15,28
Praeterea, 1 Cor. 15: cum subiecta illi fuerint omnia, scilicet filio, tunc et ipse subiectus erit ei, scilicet patri, qui sibi subiecit omnia; et sic idem quod prius.

Ad secundum dicendum quod filio subiecit omnia non solum pater, sed etiam ipse sibi, secundum illud Phil. 3: secundum virtutem, qua potens est sibi subicere omnia, et hoc secundum deitatem, qua aequalis est patri. Et ideo in hoc quod dicitur quod Christus subiectus erit ei, qui subiecit sibi omnia, non fit comparatio filii secundum divinitatem ad patrem, sed magis secundum humanitatem ad divinitatem patris, quae toti Trinitati est communis. Regnum ergo Christi sunt fideles ipsi; quod regnum tradet Deo et patri, non tamen sibi adimens, cum fideles ad visionem patris adducet, qua visione etiam ipsius deitas videbitur. Et tunc apparebit maxime esse secundum humanam naturam divinae subiectus, quando divina natura perfecte cognoscetur, non tali subiectione, ut quidam haeretici dixerunt, quod ipsa humana natura a Christo assumpta transeat in divinam, sed secundum quod est minor patris divinitate.

3. Rm 8,34
Praeterea, orare non est nisi inferioris ad superiorem. Sed filius orat pro nobis, Rom. 8: Christus Iesus qui etiam interpellat pro nobis. Similiter et spiritus sanctus, eodem: spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Ergo filius et spiritus sanctus sunt patre inferiores secundum confessionem Catholicae fidei; et sic idem quod prius.

Ad tertium dicendum quod, sicut Augustinus dicit in I de Trinitate, ex hoc filius rogat, quo minor est patre; quo vero aequalis est, exaudit cum patre; id est secundum humanam naturam orat, secundum divinam exaudit. Sed spiritus sanctus interpellare dicitur, in quantum nos interpellantes facit et nostris orationibus efficaciam praestat.

4. Gv 17,3
Praeterea, Ioh. 17 dicit filius loquens ad patrem: haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum et quem misisti Iesum Christum. Ergo solus pater est verus Deus, non ergo filius et spiritus. Et sic videntur esse creaturae, et sic idem quod prius.

Ad quartum dicendum quod secundum Augustinum in VI de Trinitate solus unus verus Deus non est tantum de patre intelligendum, sed simul de patre et filio et spiritu sancto, qui dicuntur solus unus verus Deus, quia nihil praeter Trinitatem illam est verus Deus. Unde sic intelligendum: ut cognoscant te patrem et quem misisti Iesum Christum esse unum solum verum Deum. De spiritu autem sancto tacet, quia, cum sit nexus amborum, ex utroque intelligitur.

5. 1Tim 6,16
Praeterea, apostolus de filio loquens 1 Tim. ultimo dicit: quem scilicet Christum suis temporibus ostendit beatus et solus potens rex regum et dominus dominantium, qui solus habet immortalitatem et lucem habitat inaccessibilem. Ergo haec omnia soli patri conveniunt.

Ad quintum dicendum quod, sicut patet per Augustinum in I de Trinitate, verbum illud non est intelligendum solum de persona patris, sed de tota Trinitate. Tota enim est beatus et solus potens etc.; tota etiam Trinitas filium ostendit. Si tamen dixisset: quem ostendit pater beatus et solus potens, non propter hoc filius separaretur, sicut nec pater separatur, cum dicitur Eccli. 24 ex persona filii qui est Dei sapientia: gyrum caeli circuivi sola. Et hoc ideo, quia in his, quae ad essentiam pertinent, pater et filius sunt omnino unum. Et ideo quod de uno dicitur, ab alio per dictionem exclusivam non removetur, sed solum a creaturis, quae habent diversam essentiam.

6. Mc 13,32
Praeterea, Marc. 13 dicitur: de die autem illa et hora nemo scit neque Angeli in caelo neque filius nisi pater. Ergo maior est scientia patris quam filii. Ergo et maior essentia. Et sic idem quod prius.

Ad sextum dicendum quod filius non solum secundum divinam naturam scit diem illam et horam, sed etiam secundum humanam, quia eius anima scit omnia. Dicitur autem illam nescire, ut Augustinus dicit in I de Trinitate, quia non facit nos eam scire. Unde de hoc quaerentibus dixit: non est vestrum nosse tempora etc., Act. 1, per quem modum et apostolus dixit 1 Cor. 1: neque iudicavi me scire aliquid inter vos etc., quia scilicet alia eis dicere noluerat, quia capaces non erant. Vel hoc intelligendum est de filio non quantum ad personam ipsius capitis, sed quantum ad corpus eius, quod est Ecclesia, quae hoc nescit, ut Hieronymus dicit. In hoc vero, quod dicitur solus pater scire, ostenditur etiam filius scire secundum regulam praedictam.

7. Mt 20,23
Praeterea, Matth. 20 dicitur: sedere ad dexteram meam vel sinistram non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a patre meo. Ergo filius non est aequalis potestatis cum patre.

Ad septimum dicendum quod, sicut dicit Augustinus in I de Trinitate, sic exponendum est verbum illud: non est meum dare vobis, id est non est humanae potestatis hoc dare, ut per illud intelligatur hoc dare, per quod est Deus et aequalis patri.

8. Col 1,15
Praeterea, Col. 1 dicitur de filio quod est primogenitus omnis creaturae. Sed comparatio non est nisi eorum quae sunt unius generis. Ergo filius est creatura.

Ad octavum dicendum quod, sicut Augustinus dicit in I de Trinitate, hunc apostolicum locum haeretici non intelligentes in contumeliam filii Dei saepe proponunt astruentes quod creatura sit minus considerantes verborum vim. Primogenitus quippe dictus est, non primus creatus, ut et genitus pro natura divina, quam habet, et primus propter perpetuitatem credatur. Quamvis autem filius non sit de genere creaturarum, tamen secundum Basilium habet aliquid cum creaturis commune, scilicet accipere a patre, sed habet prae creaturis quod per naturam habet quae a patre accipit. Et propter hoc potest ordo inter genituram filii et creaturarum productionem notari.

9. Sir 24,14
Praeterea, Eccli. 24 dicitur ex persona divinae sapientiae: ab initio et ante saecula creata sum, et sic idem quod prius.

Ad nonum dicendum quod illud verbum et alia similia, quae de sapientia Dei leguntur, vel sunt referenda ad sapientiam creatam, sicut sunt Angeli, vel ad ipsum Christum secundum humanam naturam. Et sic dicitur ab initio vel initio creatus, quasi ab aeterno praedestinatus creaturam assumere.

10. Gv 12,23.28
Praeterea, ille qui clarificatur minor est eo qui clarificat. Sed filius clarificatur a patre, ut patet Ioh. 12. Ergo filius est minor patre.

Ad decimum dicendum quod, sicut dicit Augustinus in II de Trinitate, ex hoc, quod pater clarificat filium, non ostenditur filius minor patre, alias esset etiam spiritu sancto minor, quia dicit filius de spiritu sancto, Ioh. 16: ille me clarificabit. Illa enim clarificatio non ostendit aliquid in persona filii Dei fieri, sed vel in notitia hominum, secundum quod clarificare est ipsius notitiam claram facere, vel in corpore assumpto, prout refertur ad claritatem resurrectionis.

11. Gal 4,4; Gv 14,26
Praeterea, mittens est maior eo qui mittitur. Sed pater mittit filium, ut patet Gal. 4: misit Deus filium suum factum ex muliere et cetera. Mittit etiam spiritum sanctum, Ioh. 14: Paraclitus spiritus sanctus, quem mittet pater et cetera. Ergo pater est maior filio et spiritu sancto. Et sic ista sententia quam dicit non videtur esse fidei Catholicae.

Ad undecimum dicendum quod filius et spiritus sanctus dicuntur missi a patre, non quod essent ubi prius non fuerant, sed ut essent aliquo modo quo prius non fuerant, quod est secundum aliquem effectum in creatura. Unde per hoc, quod filius et spiritus sanctus dicuntur a patre missi, non ostenditur Trinitatis inaequalitas, sed ordo originis, quo una persona est ab alia - unde pater non mittitur, qui non est ab alio - et efficientia respectu illius effectus, secundum quem persona divina mittitur.

B) Uguaglianza

1. Gv 1,1
Sed contra est quod dicitur Ioh. 1: in principio erat verbum, et Deus erat verbum, omnia per ipsum facta sunt. Ex quo habetur quod filius sit aeternus, alias non esset in principio; et quod sit patri aequalis, alias Deus non esset; et quod non sit creatura, alias non omnia per ipsum facta essent.

2. Gv 5,18
Praeterea, filius, cum sit veritas, de se mentitus non est. Sed filius dicebat se patri aequalem. Unde dicitur Ioh. 5: patrem suum dicebat Deum, aequalem se Deo faciens. Ergo ipse est aequalis patri.

3. Fil 2,6
Praeterea, Phil. 2: non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo. Esset autem rapina, si arbitraretur et non esset. Ergo est aequalis Deo.

4. Gv 10,30
Praeterea, Ioh. 10 dicitur: ego et pater unum sumus, praeterea Ioh. 14: ego in patre et pater in me est. Ergo unus alio minor non est.

5. Rm 9,5
Praeterea, Rom. 9: ex quibus Christus, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Ergo nullus est eo superior, et sic non est minor patre.

6. 1Gv 5,20
Praeterea, 1 Ioh. ultimo: dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum et simus in vero filio eius. Hic est verus Deus et vita aeterna. Ergo non est minor patre.

7. Fil 3,3
Item ostenditur quod spiritus sanctus sit aequalis patri et verus Deus per hoc quod dicitur Phil. 3 secundum Graecam litteram: nos sumus circumcisio, qui spiritui Dei servimus, et intelligitur de latriae servitute, ut in Graeco patet. Sed talis servitus nulli creaturae debetur, Deut. 6 et Matth. 4: dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. Ergo spiritus sanctus non est creatura.

8. 1Cor 6,19
Praeterea, membra Christi non possunt esse templum alicuius qui sit minor quam Christus. Sed corpora nostra, quae sunt membra Christi secundum apostolum, sunt templum spiritus sancti, ut dicitur 1 Cor. 6. Ergo spiritus sanctus non est minor Christo, et sic nec patre. Et ita verum est id quod auctor dicit esse Catholicae fidei sententiam.

Nessun commento:

Posta un commento