venerdì 1 aprile 2011

10 aprile 2011 - V domenica di quaresima

Romani 8,10:

Se Cristo è in voi, il vostro corpo è morto per il peccato, ma lo Spirito è vita per la giustizia.
εἰ δὲ Χριστὸς ἐν ὑμῖν, τὸ μὲν σῶμα νεκρὸν διὰ ἁμαρτίαν, τὸ δὲ πνεῦμα ζωὴ διὰ δικαιοσύνην.
Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus vero vivit propter iustificationem.

L'uomo deve morire soltanto a causa del peccato? S. Tommaso si pone la domanda nel suo Commento alle sentenze di Pietro Lombardo (Scriptum super Sententiis magistri Petri Lombardi, liber 3, distinctio 16, quaestio 1, articulus 1: Utrum necessitas moriendi tantum sit homini ex peccato). La sopra citata frase paolina sembra confermarlo. Ma la risposta è: no, l'uomo muore anche per natura. Il corpo umano è infatti un composto, e in quanto tale è soggetto alla dissoluzione. Ma nello stato di innocenza originaria questa naturale capacità di morire era sospesa da un dono dato all'anima, la quale - unita a Dio - era in grado di comunicare al corpo la sua vita incorruttibile. Finché essa rimaneva sottomessa a Dio anche il corpo le era sottomesso. Con il peccato tale comunicazione si è interrotta, e dunque niente più si è opposto a che la naturale disgregazione del corpo avesse corso. Il passo paolino è dunque da intendersi in tal senso: il peccato ha bloccato quel che bloccava la morte.

Videtur quod necessitas moriendi sit tantum homini ex peccato. Rom. 8, 10: corpus quidem mortuum est propter peccatum, id est necessitati mortis addictum. Ergo.
...
Respondeo dicendum, quod necessitas moriendi partim homini est ex natura, partim ex peccato. Ex natura quidem, quia corpus hominis compositum est ex contrariis, quae nata sunt agere et pati ad invicem, ex quo accidit dissolutio compositi. Sed tamen in statu innocentiae donum quoddam a Deo gratis datum animae inerat, ut ipsa praeter modum aliarum formarum, secundum modum suum vitam indeficientem corpori largiretur, sicut ipsa incorruptibilis est, et non secundum modum corporis corruptibilem, quamdiu ipsa manebat Deo subdita, et corpus ei omnino subdebatur, nec aliqua dispositio in corpore accidere poterat quae vivificationem animae impediret. Sed propter peccatum istud donum ablatum est; et ideo relicta est humana natura, ut dicit Dionysius in Eccl. Hier., in statu qui debetur ei ex natura suorum principiorum, secundum quod dictum est ei, Gen. 3, 19: terra es, et in terram ibis. Et ideo post peccatum, necessitas moriendi inest homini ex peccato, sicut ex removente prohibens, quod erat gratia innocentiae; ex natura autem materiae, sicut ex eo quod per se necessitatem mortis inducit.
...
Ad primum ergo dicendum, quod hoc dicitur, inquantum per peccatum prohibens mortem remotum est.

Nessun commento:

Posta un commento