mercoledì 23 marzo 2011

3 aprile 2011 - IV domenica di quaresima

Efesini 5,14
Svégliati, tu che dormi, risorgi dai morti e Cristo ti illuminerà.
Ἔγειρε, ὁ καθεύδων, καὶ ἀνάστα ἐκ τῶν νεκρῶν, καὶ ἐπιφαύσει σοι ὁ Χριστός.
Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus.

Il sermone "Tria retinent", di autenticità dubbia, è poco più che uno schema. In esso S. Tommaso (o chi per lui) nota che tre cose tengono il pigro nella sua inerzia:
1. la paura di fronte alle difficoltà (che invece in Cristo sono già vinte)
2. l'attaccamento ai beni e alla propria comodità
3. l'accontentarsi di quanto ha (anche a livello spirituale).
La frase di Efesini figura nelle citazioni in nota: occorre scuotere il torpore spirituale (cf. Proverbi 6,9: "Fino a quando, pigro, te ne starai a dormire? Quando ti scuoterai dal sonno?") e fare subito quello che è alla portata (cf. Ecclesiaste 9,10).
Due chicche esegetiche:
* Proverbi 26,14: come la porta gira sui cardini e non si sposta mai, così il pigro riposa come su un caldo letto nelle sue ricchezze; il predicatore lo fa girare senza mai riuscire a farlo smuovere!
* Salmo 42,3: "manda la tua verità e la tua luce: esse mi hanno condotto"; non "esse mi hanno fatto riposare"!

1. Tria retinent pigros in pigricia sua ne surgant. Timor pusillanimitatis. Prou.: "dicit piger: leo est in uia"; hoc dicit piger quando uidet aliquam asperitatem, credens se statim deficere si illam sustineret; "leena est in itineribus", id est, dicit eciam: fragilis sum, non possum sustinere. Sed talibus dicitur Prou. XXIIII: "usquequo, piger, dormis?" Surge audacter quia dicitur in Iob: "rugitus leonis et uox leene contrita est", et cetera. Rugitus leonis, id est, diabolus, deuictus est, unde in Io.: "confidite, ego uici mundum"; leena eciam, id est omnis fragilitas, deponenda est quia contrita est per uirtutem crucis, unde Apostolus: "vetus homo noster crucifixus est".

2. Secundum quod retinet est amor, qui duplex est, scilicet amor proprietatis suorum exteriorum. Prou.: "sicut ostium uertitur in cardine suo", et tamen non mouetur, a cardine scilicet, "ita piger in lectulo suo", id est in diuiciis ubi ad modum lecti requiescit; per predicatores uertitur sed non mouetur. Alius amor est proprii corporis. Nolunt enim asperitates aliquas sustinere. Prou.: "ascondit", piger scilicet, "sub assellas manus suas et laborat si ad os suum conuertit eas". Contra quos dixit Apostolus: "hora est iam nos de sompno surgere", et alibi: "Karitas Christi urget nos".

3. Alii enuie in sua pigricia detinentur quibus uidentur sua bona sufficere. Talis erat ille diues qui dicebat: "anima mea multa bona", id est uirtutes, "habes reposita in annos plurimos, requiesce"; non surgas cum aliis ad matutinas. Sed ei dictum: "stulte, hac nocte", et cetera. Ab hoc errore reuocat scriptura illuminans intellectum, in Ps.: "Emitte lucem tuam et ueritatem tuam; ipsa me deduxerunt", non requiescere fecerunt.

nota 1 Suple que dicit Salomon: Quecumque potest manus tua.
nota 2 Efe. VI: surge qui dormis.

Nessun commento:

Posta un commento