sabato 26 febbraio 2011

6 marzo 2011 - IX domenica del tempo ordinario

Romani 3,28:
Noi riteniamo che l’uomo è giustificato per la fede, indipendentemente dalle opere della Legge.
λογιζόμεθα γὰρ δικαιοῦσθαι πίστει ἄνθρωπον χωρὶς ἔργων νόμου.
Arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine operibus legis.

L'opuscolo De articulis Fidei et Ecclesiae sacramentis è una sintesi dottrinale su fede e sacramenti con intenti pastorali (è dedicato all'arcivescovo di Palermo), risalente al 1261 circa, quando S. Tommaso si trova a Orvieto. Nella prima parte - sugli articoli della fede - spiega come tutta la fede cristiana verta intorno alla divino-umanità di Cristo. Uno tra gli articoli di fede (quarto nella sua enumerazione) riguarda l'effetto della sua potenza divina (effectus divinae virtutis), ovvero la grazia. Si espongono quindi dodici errori in proposito. Il primo è quello di chi, nella chiesa antica, pensava che senza l'osservanza della legge di Mosè, il Vangelo da solo non potesse bastare alla salvezza. Qui Tommaso cita la nostra frase (Rom 3,28); questa fu infatti la grande battaglia di S. Paolo. Notiamo che il tema non è affatto superato: si ripropone ogni volta che, teoricamente e/o praticamente, si affianca al Vangelo qualche altra strada di salvezza o chiave interpretativa che lo integrerebbe in modo coessenziale, ossia come "ingrediente" altrettanto essenziale. Tentazione continuamente risorgente.

Quartus articulus pertinet ad effectum gratiae, per quam vivificatur Ecclesia a Deo, secundum illud Roman. III, v. 24: "iustificati gratis per gratiam ipsius", scilicet Dei; et sub articulo isto comprehenduntur omnia sacramenta Ecclesiae, et quaecumque pertinent ad Ecclesiae unitatem, et dona Spiritus Sancti, et iustitia hominum. Et quia de sacramentis Ecclesiae posterius est tractandum, de his interim supersedeamus, et alios errores contra hunc articulum exponamus.

Quorum primus est Cerinthi et Ebionis, et etiam Nazaraeorum, qui dixerunt gratiam Christi non sufficienter ad salutem operari, nisi aliquis circumcisionem et alia legis mandata custodiat,
contra quos dicitur Roman. III, 28: "arbitramur iustificari hominem per fidem sine operibus legis".

Secundus est error Donatistarum, qui posuerunt gratiam Christi solum in Africa remansisse, quia scilicet totus alius mundus communicabat Caeciliano Carthaginensi episcopo, quem ipsi condemnaverunt, et in hoc negabant unitatem Ecclesiae, contra quos dicitur ad Coloss. III, 11: "in Christo Iesu non est gentilis et Iudaeus, circumcisio et praeputium, barbarus et Scytha, servus et liber; sed omnia in omnibus Christus".

Tertius est error Pelagianorum, qui quidem
- primo negaverunt peccatum originale esse in parvulis, contra id quod dicit apostolus ad Roman. V, 12: "per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors: ita et in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt"; et in Psalm. l, 7, dicitur: "ecce in iniquitatibus conceptus sum".
- Secundo dicunt quod principium boni operis inest homini a seipso, sed consummatio est a Deo, contra id quod dicit apostolus Philipp. II, 13: "Deus est qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate".
- Tertio dicunt gratiam dari homini secundum sua merita, contra id quod dicitur Rom. XI, 6: "si autem gratia, iam non ex operibus: alioquin gratia iam non esset gratia".

Quartus error est Origenis, qui posuit omnes animas creatas cum Angelis simul, et pro diversitate eorum quae ibi egerunt, quosdam homines vocari a Deo per gratiam, quosdam vero in infidelitate relinqui, contra quod dicit apostolus ad Rom. IX, 11: "cum nondum nati essent, aut aliquid boni egissent aut mali (ut secundum electionem propositum Dei maneret) non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei, quia maior serviet minori".

Quintus error est Cathaphrygiarum, idest Montani, Priscae, et Maximillae qui dicunt, prophetas quasi arreptitios fuisse, et quod non prophetaverunt per Spiritum Sanctum, contra quos dicitur II Petr. I, 21: "non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia; sed Spiritu Sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines.

Sextus est error Cerdonis, qui primo dixit, Deum legis et prophetarum non esse patrem Christi, nec bonum Deum esse, sed iustum: patrem vero Christi bonum esse; quem etiam Manichaei secuti sunt, legem reprobantes: contra quos dicitur Roman. VII, 12: "lex quidem sancta, et mandatum sanctum et iustum et bonum": et ibid. I, 2, dicitur: "quod ante promiserat per prophetas suos in Scripturis sanctis de filio suo".

Septimus error est eorum qui quaedam quae ad perfectionem vitae pertinent, asserunt esse ad necessitatem salutis. Quorum quidam fuerunt qui se arrogantissime apostolos vocaverunt, qui nullam spem putant habere salutis eos qui coniugibus utuntur, et propria possident. Alii vero, scilicet Tatiani, non vescuntur carnibus, et eas omnino abominantur, secundum illud apostoli I ad Timoth. IV, 1-3: "in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis Daemoniorum, in hypocrisi loquentium mendacium et cauteriatam habentium suam conscientiam, prohibentium nubere, et abstinere a cibis, quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et his qui cognoverunt veritatem". Dicunt enim quod promissio de adventu Spiritus Sancti non fuit in apostolis completa, sed in eis, contra illud quod dicitur Act. II. Eutychiani etiam dicunt homines non posse salvari nisi continue orent, propter illud quod Dominus dicit Luc. XVIII, 1: "oportet semper orare, et non deficere": quod sic accipitur, secundum Augustinum, ut nullum diem praetermittant circa orandi opera. Alii vero qui Passalonitae dicuntur, intantum silentio student, ut naribus et labiis digitum apponant: passalos enim Graece dicitur palus, et ranchos nasus. Quidam etiam dicunt, quod homines non possunt salvari nisi semper nudis pedibus ambulent: contra quos omnes dicit apostolus I Corinth. X, 22: "omnia mihi licent, sed non omnia expediunt", ex quibus datur intelligi quod licet aliqua a sanctis viris assumantur tanquam expedientia, non tamen propter hoc opposita redduntur illicita.

Octavus error est eorum qui dicunt e contrario, opera perfectionis non esse praeferenda communi vitae fidelium, sicut Iovinianus posuit quod virginitas non praefertur coniugio, contra illud quod dicitur I Corinth. VII, 38: "qui matrimonio iungit virginem suam bene facit; et qui non iungit melius facit"; et sicut Vigilantius, qui aequavit statum divitias possidentium statui paupertatis propter Christum assumptae, contra quem dicit dominus Matth. XIX, 21: "si vis perfectus esse, vade, et vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo; et veni, sequere me".

Nonus error est negantium liberum arbitrium, sicut quidam negavit, dicens, animas quae sunt malae creationis, non posse non peccare, contra quos dicitur I Ioan. II, 1: "haec scribo vobis ut non peccetis".

Decimus error est Priscianistarum, et etiam mathematicorum dicentium, homines fatalibus stellis obligatos, ita scilicet quod eorum opera sunt necessitati stellarum subiecta, contra quos dicitur Ierem. X, 2: "a signis caeli nolite metuere quae timent gentes".

Undecimus error est dicentium quod homines Dei gratiam et caritatem habentes, peccare non possunt, ita quod asserunt eos qui aliquando peccaverunt, nunquam caritatem habuisse, contra quos dicitur Apocal. II, 4-5: "caritatem tuam primam reliquisti: memor esto itaque unde excideris".

Duodecimus error est eorum qui ea quae ab Ecclesia Dei universaliter sunt statuta, dicunt non esse observanda, sicut Aeriani, qui dicunt statuta ieiunia non esse solemniter celebranda, sed cum quis voluerit, ieiunet, ne videatur esse sub lege; et sicut Tesseradecathitae, idest Quartodecumani, qui dicunt quartadecima luna Pascha esse celebrandum, quocumque die septimanae occurreret; et eadem ratio est de quibuscumque ab Ecclesia statutis. Et contra omnes istos errores in symbolo apostolorum dicitur: "sanctam Ecclesiam Catholicam, sanctorum communionem, remissionem peccatorum"; et in symbolo patrum dicitur: "qui locutus est per prophetas, et unam sanctam Catholicam et apostolicam Ecclesiam. Confiteor unum Baptisma in remissionem peccatorum".

Nessun commento:

Posta un commento