27 febbraio 2011 - VIII domenica del tempo ordinario

1Cor 4,3-4
A me importa assai poco di venire giudicato da voi o da un tribunale umano; anzi, io non giudico neppure me stesso, perché, anche se non sono consapevole di alcuna colpa, non per questo sono giustificato. Il mio giudice è il Signore!

3 ἐμοὶ δὲ εἰς ἐλάχιστόν ἐστιν ἵνα ὑφ'ὑμῶν ἀνακριθῶ ἢ ὑπὸ ἀνθρωπίνης ἡμέρας: ἀλλ' οὐδὲ ἐμαυτὸν ἀνακρίνω: 4 οὐδὲν γὰρ ἐμαυτῷ σύνοιδα, ἀλλ'οὐκ ἐν τούτῳ δεδικαίωμαι, ὁ δὲ ἀνακρίνων με κύριός ἐστιν.

3 Mihi autem pro minimo est ut a vobis iudicer, aut ab humano die, sed neque meipsum judico. 4 Nihil enim mihi conscius sum, sed non in hoc iustificatus sum; qui autem iudicat me, Dominus est.

In Iª-IIae q. 112 art. 5 S. Tommaso si domanda: si può sapere di avere la grazia, ossia di essere in comunione con Dio? Si può conoscere qualcosa in tre modi:
1. per rivelazione. Ciò avviene in casi particolari, per confortare e rafforzare nel bene, magari di fronte a speciali difficoltà e in particolari missioni
2. immediatamente, ovvero per conoscenza diretta. In questo modo nessuno può sapere di avere la grazia, poiché non si ha comprensione (apprensione, percezione) diretta della grazia, ossia di Dio in noi; come appare anche dal nostro passo: "io non giudico neppure me stesso"
3. mediatamente, ovvero attraverso segni, per congettura. In questo modo si può conoscere di essere in comunione con Dio, quando si vedono in sé segni come la gioia posta in Dio, il distacco dalle cose del mondo, la coscienza in ordine. Questa conoscenza è però imperfetta. Può ben essere sempre che qualcosa ci sfugga.

Respondeo dicendum quod tripliciter aliquid cognosci potest.

- Uno modo, per revelationem. Et hoc modo potest aliquis scire se habere gratiam. Revelat enim Deus hoc aliquando aliquibus ex speciali privilegio, ut securitatis gaudium etiam in hac vita in eis incipiat, et confidentius et fortius magnifica opera prosequantur, et mala praesentis vitae sustineant, sicut Paulo dictum est, II ad Cor. XII: "sufficit tibi gratia mea".

- Alio modo homo cognoscit aliquid per seipsum, et hoc certitudinaliter. Et sic nullus potest scire se habere gratiam. Certitudo enim non potest haberi de aliquo, nisi possit diiudicari per proprium principium, sic enim certitudo habetur de conclusionibus demonstrativis per indemonstrabilia universalia principia; nullus autem posset scire se habere scientiam alicuius conclusionis, si principium ignoraret. Principium autem gratiae, et obiectum eius, est ipse Deus, qui propter sui excellentiam est nobis ignotus; secundum illud Iob XXXVI: "ecce, Deus magnus, vincens scientiam nostram". Et ideo eius praesentia in nobis vel absentia per certitudinem cognosci non potest; secundum illud Iob IX: "si venerit ad me, non videbo eum, si autem abierit, non intelligam". Et ideo homo non potest per certitudinem diiudicare utrum ipse habeat gratiam; secundum illud I ad Cor. IV "sed neque meipsum iudico, qui autem iudicat me, Dominus est".

- Tertio modo cognoscitur aliquid coniecturaliter per aliqua signa. Et hoc modo aliquis cognoscere potest se habere gratiam, inquantum scilicet percipit se delectari in Deo, et contemnere res mundanas; et inquantum homo non est conscius sibi alicuius peccati mortalis. Secundum quem modum potest intelligi quod habetur Apoc. II: "vincenti dabo manna absconditum, quod nemo novit nisi qui accipit", quia scilicet ille qui accipit, per quandam experientiam dulcedinis novit, quam non experitur ille qui non accipit. Ista tamen cognitio imperfecta est. Unde apostolus dicit, I ad Cor. IV: "nihil mihi conscius sum, sed non in hoc iustificatus sum". Quia ut dicitur in Psalmo XVIII: "delicta quis intelligit? Ab occultis meis munda me, Domine".

Commenti

Post popolari in questo blog

Ego sum Via

Le Nozze

Filautia, piacere e dolore nella Questione 58 a Talassio di S. Massimo il Confessore