3 ottobre 2010 - XXVII domenica del tempo ordinario

2Timoteo 1,6-8

Figlio mio, ti ricordo di ravvivare il dono di Dio, che è in te mediante l’imposizione delle mie mani. Dio infatti non ci ha dato uno spirito di timidezza, ma di forza, di carità e di prudenza. Non vergognarti dunque di dare testimonianza al Signore nostro, né di me, che sono in carcere per lui; ma, con la forza di Dio, soffri con me per il Vangelo.

6 δι'ἣν αἰτίαν ἀναμιμνῄσκω σε ἀναζωπυρεῖν τὸ χάρισμα τοῦ θεοῦ, ὅ ἐστιν ἐν σοὶ διὰ τῆς ἐπιθέσεως τῶν χειρῶν μου: 7 οὐ γὰρ ἔδωκεν ἡμῖν ὁ θεὸς πνεῦμα δειλίας, ἀλλὰ δυνάμεως καὶ ἀγάπης καὶ σωφρονισμοῦ.
8 μὴ οὖν ἐπαισχυνθῇς τὸ μαρτύριον τοῦ κυρίου ἡμῶν μηδὲ ἐμὲ τὸν δέσμιον αὐτοῦ, ἀλλὰ συγκακοπάθησον τῷ εὐαγγελίῳ κατὰ δύναμιν θεοῦ.

Ecco il commento di S. Tommaso (Super II Tim., caput 1 lectio 3):

Gratia Dei est sicut ignis qui quando obtegitur cinere, non lucet: sic gratia obtegitur in homine per torporem, vel humanum timorem. Unde et Timotheus effectus pusillanimis, torpuerat circa praedicationem. Et ideo dicit ut resuscites gratiam sopitam. I Thess. V, 19: spiritum nolite extinguere.
Et addit "quae est in te per impositionem manuum mearum", a quo scilicet ordinatus erat episcopus. In qua manus impositione data est ei gratia spiritus sancti. Deinde cum dicit "non enim", ponitur ratio monitionis, et sumitur ex conditione divinorum munerum. Qui enim accipit munus, debet operari secundum congruentiam muneris; ergo secundum conditionem divinorum munerum debemus Deo servire. Est autem duplex spiritus, huius mundi, et Dei. Et horum distinctio est: spiritus enim significat amorem, quia nomen spiritus impulsionem importat, et amor impellit. Duplex autem est amor, scilicet Dei, et hic est per spiritum Dei, et amor mundi, et hic est per spiritum mundi. I Cor. II, 12: non enim accepimus spiritum huius mundi, et cetera. Spiritus autem mundi facit amare bona mundi, et timere mala temporalia; et ideo dicit non enim dedit nobis Deus spiritum timoris, scilicet mundani, quia hunc Deus aufert a nobis. Matth. X, 28: nolite timere eos, qui occidunt corpus, et cetera. Est alius spiritus timoris domini et sanctus, et iste facit, ut timeatur Deus; hic autem est sine poena et sine offensa, et hic est a Deo. Matth. X, 28: timete eum, qui potest et animam et corpus perdere in Gehennam.
Et addit "sed virtutis", quia per spiritum sanctum dirigimur in malis, et hoc per virtutem, scilicet fortitudinis contra adversa mundi. Lc. c. ult.: sedete in civitate donec induamini virtute ex alto. Item dirigimur in bonis, quia quantum ad affectionem ordinamur per dilectionem charitatis, dum quis omnia quae diligit, refert in Deum. Unde dicit et dilectionis. I Io. III, 14: qui non diligit, manet in morte. Item quantum ad bona exteriora; et ideo dicit et sobrietatis, id est, omnis temperantiae, servando debitum modum et mensuram ut scilicet temperate utamur bonis mundi. Tit. II, 12: sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo. I Tim. c. III, 2: oportet episcopum esse irreprehensibilem, unius uxoris virum, sobrium.
Deinde cum dicit "noli", specificat usum gratiae; et primo excludit contraria huic usui; secundo hortatur ad usum gratiae, ibi "sed collabora". A solita autem praedicatione poterat impediri propter duo. Primo per erubescentiam, secundo ex poena apostoli, quam patiebatur propter Evangelium. Et ideo, quantum ad primum, dicit "noli itaque", scilicet ex quo habes spiritum fortitudinis, "erubescere", et cetera. Praedicatio enim Christi, si referatur ad sapientiam mundi, videbatur stulta, unde erubescentiam habere videbatur. I Cor. I, 23: nos praedicamus Christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam. Rom. I, 16: non enim erubesco Evangelium. Lc. IX, 26: qui me erubuerit et meos sermones, hunc filius hominis erubescet. Quantum ad secundum sciendum est, quod si latro videt aliquem suspensum, erubescit se confiteri socium eius. Sic quia apostolus erat vinctus, poterat eum Timotheus erubescere; et ideo dicit neque me vinctum eius. Eph. VI, v. 20: pro quo legatione fungor in catena. Eccli. IV, 27: ne reverearis proximum tuum in casu suo.

In sintesi: l'azione della grazia di Dio è ostacolata dal timore umano, che a sua volta nasce dal lasciarsi guidare dallo "spirito del mondo", ossia dall'amore per i beni del mondo, con il relativo timore di perderli. Nel caso specifico, ciò che può (e non deve) impedire la manifestazione dell'opera dello Spirito è la vergogna e la paura: vergogna di fronte alle varie sapienze umane, che ridicolizzano la sapienza evangelica; paura di finire perseguitato, come S. Paolo.

Commenti

Post popolari in questo blog

Ego sum Via

Le Nozze

Filautia, piacere e dolore nella Questione 58 a Talassio di S. Massimo il Confessore