26 settembre 2010 - XXVI domenica del tempo ordinario

1Timoteo 6,16:
il solo che possiede l'immortalità e abita una luce inaccessibile: nessuno fra gli uomini lo ha mai visto né può vederlo. A lui onore e potenza per sempre. Amen.

ὁ μόνος ἔχων ἀθανασίαν, φῶς οἰκῶν ἀπρόσιτον, ὃν εἶδεν οὐδεὶς ἀνθρώπων οὐδὲ ἰδεῖν δύναται: ᾧ τιμὴ καὶ κράτος αἰώνιον: ἀμήν.

A commento, S. Tommaso, In 'De divinis nominibus', caput I lectio I:

Ex iam dictis, principalem conclusionem infert cum subdit: "de hac igitur, sicut dictum est, supersubstantiali et occulta deitate, non est audendum dicere neque cogitare aliquid praeter illa quae divinitus nobis ex sanctis eloquiis sunt expressa"; quod est supra expositum. Deinde, cum subdit: "etenim sicut ipsa" et cetera, quod supra rationibus ostendebatur, ostendit auctoritate, cum dicit quod: "ipsa", deitas, de seipsa in sacris eloquiis tradidit, sicut decet bonam", idest bonitatem eius, ut veritatem, scilicet, de seipsa tradat; hoc inquam, "tradidit, quod omnibus existentibus scientia et contemplatio ipsius est invia", idest nullus ad eam accedere potest, non quidem qualicumque scientia vel contemplatione, sed qua quod quid est scitur vel contemplatur de ea quod quid est; quae quidem est scientia comprehensiva substantiae ipsius. Et haec "quidem scientia" vel contemplatio ea ratione est invia, quia "est ab omnibus segregata supersubstantialiter", idest secundum supersubstantialem deitatis excessum. Ei enim soli competit de se cognoscere quod quid est. Et hoc praecipue videtur sumptum ex hoc quod dicitur Exod. 33: "non videbit me homo et vivet" et I Tim. 6: "lucem inhabitat inaccessibilem, quem nullus hominum vidit sed nec videre potest".
"Et multos theologorum invenies laudavisse ipsum non solum sicut invisibilem et incomprehensibilem, sed etiam sicut inscrutabilem et non investigabilem", secundum illud Iob II: forsitan vestigia Dei comprehendes et Rom. II: quam incomprehensibilia sunt iudicia eius et investigabiles viae eius.

Tommaso commento l'opera dello Ps. Dionigi "I Nomi di Dio" (1,2). Nella S. Scrittura Dio ha voluto parlare di se stesso: dobbiamo pertanto attenerci ai Nomi che egli stesso ha rivelato. Pur tuttavia nemmeno essi danno una conoscenza che ci faccia "comprendere" (afferrare, padroneggiare, abbracciare) la "sostanza" (l'essere) di Dio, il che può fare solo egli stesso. Tale conoscenza rimane preclusa in quanto "sovrasostanziale": il suo modo di essere è diverso da quello di tutto quanto ha l'essere. Egli abita una luce inaccessibile, che tale rimarrà sempre.

Commenti

Post popolari in questo blog

Ego sum Via

Le Nozze

Filautia, piacere e dolore nella Questione 58 a Talassio di S. Massimo il Confessore