venerdì 11 settembre 2015

XXV domenica del tempo ordinario, anno B: Salmo 54,6

Ruminare i Salmi - Salmo 54 (Vulgata / liturgia 53),6:

CEI Ecco, Dio è il mio aiuto,
il Signore sostiene la mia vita.
TILC Ecco, Dio viene ad aiutarmi,
il Signore protegge la mia vita.
NV e V Ecce enim Deus adiuvat me,
et Dominus susceptor est animae meae.

Giacomo 4,1-2 Da dove vengono le guerre e le liti che sono in mezzo a voi? Non vengono forse dalle vostre passioni che fanno guerra nelle vostre membra? Siete pieni di desideri e non riuscite a possedere; uccidete, siete invidiosi e non riuscite a ottenere; combattete e fate guerra!
Marco 9,37 Preso un bambino, lo pose in mezzo a loro e, abbracciandolo, disse loro: «Chi accoglie uno solo di questi bambini nel mio nome, accoglie me; e chi accoglie me, non accoglie me, ma colui che mi ha mandato».

Ilario: Dio sa proteggere la vita di chi si affida a lui, utilizzando ogni cosa al bene; e sa pure ritorcere il male contro chi lo infligge ad altri.
Habeat itaque hanc innocens religio fiduciam, ut inter humanas insectationes et animae pericula adiutorem sibi Deum esse non ambigat: et si quando iniustae mortis vis afferatur, excedentem habitaculo corporis animam sciat in Dei susceptione requiescere. Habeat ultionis quoque certissimam securitatem, cum mala omnia in eos qui inferant revertantur. Non potest iniquitatis argui Deus; nec perfectae bonitati, malignae voluntatis instinctus ac motus admixtus est. Mala enim non malevolus excitat, sed ultor retorquet: neque ea ex malitia sua affert, sed in merita nostra convertit. Statuta enim in omnes sunt, ad ultionum ministeria, mala ista cum lege vivendi, iusti id iudicii severa aequitate moderante. Sed haec et aversa a iustis sunt lege iustitiae, et convertuntur in iniquos aequitate iudicii. Utrumque iustum, ut et iustis ad metum prompta sint nec admixta, quia iusti sunt; et in iniustos ad poenam sint convertenda, quia meriti sunt: nec iustis admixta cum prompta sint, nec iniustis defutura quia prompta sunt. (Tractatus super psalmos, Ps. LIII,10)
Fulgenzio di Ruspe: Nam sicut carnis est aetate proficere, sic est animae sapientia et gratia profecisse, quae tamen in sapientia nullatenus proficeret, si naturalem intelligentiam (quae hominibus rationis causa concessa est) non haberet, non quia hoc susceptor Deus eguit, sed quia hoc pro remedio nostrae salutis effectus piae susceptionis exegit, ut dum caro et anima rationalis a Deo suscipitur, utraque pariter salvaretur: nam nec caro ipsa fuit a Dei Filio suscipienda, nisi divina fuisset susceptione salvanda. Quod si Deus carne non eguit, sed ut eam salvaret accepit, ita nec anima rationali Deus eguit, sed eam salvandam cum carne suscepit: cuius animae humanae susceptionem prophetico more David sanctus intimat dicens: Ecce enim Deus adiuvat me, et Dominus susceptor est animae meae (Psal. LIII, 6). Adiuvit utique quam suscepit, quam procul dubio, nisi susciperet, non iuvisset. (Ad Trasimundum I,8)
Beda il Venerabile: Chi rifiuta l'umiliazione, non può essere accolto e soccorso da Dio; mentre chi si fa piccolo come un bambino sarà grande.
Suscepit Israel puerum suum memorari misericordiae. Pulchre puerum Domini appellat Israel, qui ab eo sit ad salvandum susceptus: obedientem, videlicet, et humilem, iuxta quod Osee dicit: Quia puer Israel, et dilexi eum (Osee XI). Nam qui contemnit humiliari, non potest utique salvari, nec dicere cum Propheta: Ecce enim Deus adiuvat me, et Dominus susceptor est animae meae (Psal. XXXIII). Quicunque autem humiliaverit se sicut parvulus, hic est maior in regno coelorum (Matth. XVIII). (Homilia XXVIII, In Feria Sexta Quatuor Temporum = In Evangelium S. Lucae I,1)
Bruno di Colonia: Ecce enim in praesenti est, quod Deus adiuvat me, faciens constantem, et ideo deberent constantiae meae contuitu, eum ante conspectum suum proponere: et Dominus mihi personaliter unitus, susceptor est animae meae, id est suscipiet animam meam, ut ad corpus post tres dies reducat. (Expositio in Psalmos, In ps. LIII)

Chi vuole farsi grande e imporsi sugli altri, sperimenta il rigore di Dio; chi si fa piccolo, la sua paterna accoglienza.


Nessun commento:

Posta un commento