XXIII domenica del tempo ordinario, anno B: Salmo 146,8

Ruminare i Salmi - Salmo 146 (Vulgata / liturgia 145),8:

CEI Il Signore ridona la vista ai ciechi,
il Signore rialza chi è caduto.
NV Dominus illuminat caecos,
Dominus erigit depressos.
V Dominus illuminat caecos.
Dominus erigit elisos.

Giacomo 2,5 Ascoltate, fratelli miei carissimi: Dio non ha forse scelto i poveri agli occhi del mondo, che sono ricchi nella fede ed eredi del Regno, promesso a quelli che lo amano?
Marco 7,37 Pieni di stupore, dicevano: «Ha fatto bene ogni cosa: fa udire i sordi e fa parlare i muti!».

Fulgenzio di Ruspe: La nostra volontà è libera, può scegliere il bene o il male. Scegliere il male, può farlo da sola; per scegliere il bene ha invece bisogno della misericordia divina: nessuno si alza, senza che il Signore lo sollevi.
Haec ergo in nobis libera voluntas eam in se habet naturaliter qualitatem, ut appetere sponte possit bona vel mala; sed bona proficiendo appetit, mala vero deficiendo. Ut autem deficiat, potest ipsa sola sibi sufficere; ut proficiat vero, indiget semper divinae miserationis auxilio. Nisi enim gratia praeveniente levetur, nullatenus surgit, quia Dominus erigit elisos (Psal. CXLV,8); nisi ea deducente iuvetur, nullatenus currit, quia de Deo scriptum est: Deduxit me super semitas iustitiae propter nomen suum (Psal. XXII,3); et ipsi dicitur: Domine, deduc me in iustitia tua propter inimicos meos (Psal. V,9). Nisi gratia custodiente perducatur, nullatenus pervenit; dicit enim sanctus David: Emitte lucem tuam et veritatem tuam, ipsa me deduxerunt et perduxerunt in montem sanctum tuum, et in tabernacula tua (Psal. XLII,3). (De veritate praedestinationis II,7,11)
Cassiano: Non l'umana forza rialza chi cade, ma il Signore.
Quod intelligens David quoque similiter orat sibi hoc ipsum Domini miseratione concedi, dicens: Confirma, Deus, hoc quod operatus es in nobis (Psal. LXVII); ostendens non sufficere sibi salutis principia dono Dei gratiaque collata, nisi fuerint eadem miseratione ipsius et quotidiana opitulatione perfecta. (577C) Non enim liberum arbitrium, sed Dominus solvit compeditos; non nostra virtus, sed Dominus erigit elisos; non lectionis industria, sed Dominus illuminat caecos, quod Graece dicitur, Κύριος σοφοῖ τύφλους, id est, Dominus sapientes facit caecos; non nostra cautio, sed Dominus custodit advenas (Psal. CXLV); non nostra fortitudo, sed Dominus allevat sive suffulcit omnes qui corruunt (Ps. CXLIV). Haec autem dicimus, non ut studium nostrum vel laborem atque industriam quasi inaniter et superflue impendendo vacuemus; sed ut noverimus nos sine auxilio Dei, nec adniti posse, nec efficaces nostros esse conatus ad capessendum tam immane praemium puritatis, nisi nobis adiutorio Domini ac misericordia fuerit contributum. (Collatio Tertia, De Tribus Abrenuntiationibus, XV)
Paciano di Barcellona: Con il battesimo Dio ha ridonato la vista a noi ciechi e rialzato noi a terra.
Ante omnia vos retinete, parvuli: omnes aliquando gentes (sicut supra diximus) principibus tenebrarum et potestatibus traditas; nunc per Iesu Christi Domini nostri victoriam liberatas. Ille est, ille qui redimit, donans nobis omnia peccata, sicut Apostolus dicit, et delens quod adversus nos erat chirographum inobauditionis; quia et ipsum tulit de medio, affigens illud cruci; exuens se carnem, traduxit potestates libere triumphans eas in semetipso (Coloss. II,13-15). Solvit compeditos, et vincula nostra disrupit, sicut David dixerat: Dominus erigit elisos, Dominus solvit compeditos, Dominus illuminat caecos (Psal. CXLV,7,8). Et iterum: Dirupisti vincula mea: tibi sacrificabo hostiam laudis (Psal. CXV,16,17). Soluti itaque de vinculis, ubi per baptismi sacramentum ad signum Domini convenimus, diabolo et omnibus angelis eius renuntiamus, quibus ante servivimus: ne iam illis ulterius serviamus, sanguine Christi et nomine liberati. (1094C) Quod si quis posthac oblitus sui et redemptionis ignarus, rursus (Coloss. II,18) ad Angelorum servitutes et (Gal. IV,9) infirma illa et egena mundi elementa transierit, antiquis illis compedibus et catenis, id est peccati vinculis alligabitur; et fient novissima eius deteriora prioribus (Luc. XI,26): quia et diabolus eum quasi per fugam victum vehementius inligabit; et Christus pro eo iam pati non poterit, quia qui resurrexit a mortuis, iam non morietur amplius (Rom. VI,9). (Sermo de baptismo, 7)
Bruno di Colonia: Non solum autem compeditos solvit, sed etiam Dominus illuminat lumine spiritalis intelligentiae caecos, illos, scilicet qui caeci sunt et expertes intellectus. Et non haec beneficia tantum agit, sed insuper quod maius est, Dominus erigit elisos, scilicet illos qui ex toto sunt elisi per peccata, in quibus ex toto virtutes, et liberum arbitrium confracta sunt et debilitata, erigit ab hac elisione peccata per confessionem indulgendo, et in eis virtutes et liberum arbitrium reintegrando. Postquam vero sunt erecti, Dominus illos factos iustos dirigit, id est promovet de virtute in virtutem, vel, si sit ibi diligit, eadem sententia est. 
Guerrico d'Igny: Sed utinam haec via, qua salutem vel Salvatorem suscipere debemus, sicut iam non est tenebrosa per ignorantiam veri, sic nec lubrica sit per inconstantiam operis. Sed, sicut Balaam cadens apertos habebat oculos (Num. XXII, 27, 31), sic et nos: et videmus apertis oculis per scientiam, et cadimus per negligentiam. Volentes et scientes peccamus, et libentes lubricamus: nec tam lubricum viae causari possumus, quam propositum mentis, id est, pedem cui innitimur. Quis enim non ambulat in lubrico, dum in mundo, dum in corpore vivit luteo? Non igitur tam via quam pes in culpa est, qui in via Dei minus firmus est. Sed nunquid, qui cadit, non adiiciet ut resurgat? Septies cadit iustus in die, et septies resurgit (Prov. XXIV, 16). Dominus enim erigit elisos, Dominus dirigit iustos (Psal. CXLV, 8). Nam, si dicebam: Motus est pes meus; misericordia tua, Domine, adiuvabat me (Psal. XCIII, 18). Quando igitur aliter non potes cadens, surgens viam ambula, clamans tamen semper ei, quem sequi et consequi desideras, Perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea (Psal. XVI, 5). et, si via iniquitatis in me est (ut est humana fragilitas), deduc me in via aeterna (Psal. CXXXVIII, 24); quatenus per te, qui es via et veritas, perveniam ad te, qui es veritas, et vita aeterna: tibi gloria per aeterna saecula. Amen. (Sermo IV. De vita solitaria, et de via Domino paranda, 5)

La fede povera / povertà fiduciosa attinge alla forza di Dio che salva, risolleva e sostiene.


Commenti

Post popolari in questo blog

Ego sum Via

Le Nozze

Sabato Santo, ufficio delle letture