sabato 15 agosto 2015

XXI domenica del tempo ordinario, anno B: Salmo 34,22

Ruminare i Salmi - Salmo 34 (Vulgata / liturgia 33),22:

CEI Il male fa morire il malvagio,
chi odia il giusto sarà condannato.
NV Interficiet peccatorem malitia;
et, qui oderunt iustum, punientur.
V Mors peccatorum pessima;
et qui oderunt iustum delinquent.

Efesini 5,32 Questo mistero è grande: io lo dico in riferimento a Cristo e alla Chiesa!
Giovanni 6,63-64.66-69 Le parole che io vi ho detto sono spirito e sono vita. Ma tra voi vi sono alcuni che non credono. ... Da quel momento molti dei suoi discepoli tornarono indietro e non andavano più con lui. Disse allora Gesù ai Dodici: «Volete andarvene anche voi?». Gli rispose Simon Pietro: «Signore, da chi andremo? Tu hai parole di vita eterna e noi abbiamo creduto e conosciuto che tu sei il Santo di Dio».

Aelredo di Rievaulx: La vita presente è una via, che ha un traguardo: la vita pienamente buona per la vita buona; la pienezza della morte per la cattiva.
Nam, ut ait beatus Gregorius, nil est aliud praesens vita, quam via quaedam. Qui ergo bene et laudabiliter vivit, ad Deum, et ad vitam aeternam transit. Qui autem reprobam vitam ducit, per ipsam ad gehennam, et ad mortem tendit sempiternam. Et haec est via peccatorum: de qua in primo psalmo agitur, dicente David: Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit (Psal. I). Per hanc viam malam itur in mortem peccatorum pessimam: de qua alibi ait idem Propheta: Mors peccatorum pessima (Psal. XXXIII). Rectissime quidem peccatorum mortem dicit fore pessimam, quorum viam constat esse malam. Ut enim ait Apostolus: Mali semper proficiunt in peius; errantes, et alios in errorem mittentes (II Tim. III). Et ideo mors peccatorum dicitur pessima, quia eo usque perdite vivendo in malitiam perficiunt, quousque pessimi effecti, succidi et in ignem proiici mereantur. (Sermo VI, In Natali S. Benedicti II)
Tommaso d'Aquino: La morte dell'empio investe anima e corpo. Poiché la morte spirituale priva del bene massimo, Dio, essa è la morte peggiore.
Primo enim ostendit malum Iustorum quod patiuntur in se; secundo, quod eis imminet ex eo quod persequuntur bonos, ibi, et qui oderunt. Dicit ergo, mors, corporalis vel spiritualis: corporalis quidem haec est pessima in malis, quia mittuntur ad pessimum locum. Luc. 16: mortuus est dives, et sepultus est in inferno. Item quia perdunt spem gratiae post mortem. Prover. 11: mortuo homine impio, nulla erit amplius spes. mors ergo peccatorum pessima est, quia moriuntur in corpore et in anima. Spiritualis. Ephes. 5: exurge a mortuis. et haec mors est pessima. mors enim est privatio vitae. mors ergo quanto meliori privat, tanto est peior. privat autem spiritualis mors animam vita gratiae, quae est optima, quia est per deum. 1 Cor. 6: qui adhaeret deo unus est spiritus. ergo est pessima. Hieronymus habet sic: interficiet impium malitia, idest interimet. haec est malitia quae ingerit peccatoribus mortem. Rom. 6: stipendia peccati mors.


Nessun commento:

Posta un commento