martedì 11 agosto 2015

XX domenica del tempo ordinario, anno B: Salmo 34,13

Ruminare i Salmi - Salmo 34 (Vulgata / liturgia 33),13:
CEI Chi è l'uomo che desidera la vita
e ama i giorni in cui vedere il bene?
NV Quis est homo, qui vult vitam,
diligit dies, ut videat bonum?
V Quis est homo qui vult vitam;
diligit dies videre bonos?

Efesini 5,18 Non ubriacatevi di vino, che fa perdere il controllo di sé; siate invece ricolmi dello Spirito.
Giovanni 6,53-54 In verità, in verità io vi dico: se non mangiate la carne del Figlio dell’uomo e non bevete il suo sangue, non avete in voi la vita. Chi mangia la mia carne e beve il mio sangue ha la vita eterna e io lo risusciterò nell'ultimo giorno.

Anselmo d'Aosta: Chi vuole la vita? La Scrittura afferma che l'uomo è libero, per questo promette il premio e minaccia il castigo.
Liberum autem arbitrium monstrat eadem Scriptura nos habere hoc modo. Dicit Deus per Isaiam: Si volueritis, et audieritis me, bona terrae comedetis (Isa. I,19). Et David: Quis est homo, qui vult vitam; diligit dies videre bonos? Prohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum. Diverte a malo, et fac bonum (Psal. XXXIII, 13-15). Et Dominus in Evangelio: Venite ad me, omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite iugum meum super vos, et discite a me quia mitis: sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI,28-29). Plura etiam alia et innumerabilia sunt, quae videntur liberum arbitrium ad bene operandum excitare; et quia monita contemnit, exprobrare: quod auctoritas divina nequaquam faceret, si voluntatis libertatem nullam in homine cognosceret. (De concordia praescientiae et praedestinationis, Q. III,1)
Alberto Magno: "Io so che il suo comandamento è vita eterna" (Gv 12,50): nella sua conoscenza di Figlio, Gesù sa che la volontà del Padre, che lo ha inviato, è vita.
"Et scio," per natam a Patre scientiam, quia ego ipse sum genitus a sapientia ingenita; unde per indivisam ab eo scientiam scio "quia mandatum ejus," quod mihi venienti in mundum injunxit, "est vita aeterna," hoc est, causa vitae aeternae in redemptis. Ezechiel. xx, 11 : Dedi eis praecepta, quae faciens homo vivet in eis. Unde, Ezechiel. xviii, 9, de servante mandata dicitur : Vita vivet, et non morietur. Matth. xix, 17 : Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Psal. xxxiii, 13 : Quis est homo qui vult vitam, diligit dies videre bonos?

Il sangue di Cristo produce la sobria ebbrezza, che non fa perdere il controllo di sé, al contrario: sollecita la libertà e porta vita.


Nessun commento:

Posta un commento