SS. Trinità, anno B: Salmo 33,6

Ruminare i Salmi - Salmo 33 (Vulgata / liturgia 32),6:

CEI Dalla parola del Signore furono fatti i cieli,
dal soffio della sua bocca ogni loro schiera.
TILC La parola del Signore creò il cielo
e il soffio della sua bocca, tutte le stelle.
NV Verbo Domini caeli facti sunt,
et spiritu oris eius omnis virtus eorum.
V Verbo Domini caeli firmati sunt,
et spiritu oris eius omnis virtus eorum.

Romani 8,14 Tutti quelli che sono guidati dallo Spirito di Dio, questi sono figli di Dio.
Matteo 28,19-20 Andate e fate discepoli tutti i popoli, battezzandoli nel nome del Padre e del Figlio e dello Spirito Santo, insegnando loro a osservare tutto ciò che vi ho comandato.

Giovanni Scoto Eriugena: Questo testo ci mostra, insieme ad altri, che lo Spirito Santo procede dal Padre e dal Figlio.
... non immerito hoc additum est, quoniam multis sacrae Scripturae locis approbatur. Nam et ipse Dominus dicit: Quem Pater mittit in nomine meo. Videtur enim Filius mittere Spiritum, quem Pater mittit in nomine eius; ipse quoque Filius Spiritum veritatis Spiritum sanctum vocat; Filius autem veritas est, ipso testante: Ego sum via, et veritas, et vita.  Si ergo Spiritus veritatis est, profecto Spiritus sanctus spiritus Filii est. Mulierem quoque αἱμοῤῥοῦσαν, hoc est fluxum sanguinis patientem, sanans: Sensi, inquit, exisse de me virtutem. Et quod paulo ante diximus: Si ego abiero, mittam eum ad vos. Item Apostolus: Misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra, in quo clamamus, Abba pater. Item Psalmista: Verbo Domini caeli firmati sunt, et spiritu oris eius omnis virtus eorum. His itaque atque huiusmodi testimoniis quis catholicorum non possit approbare, Spiritum sanctum a Patre et Filio procedere? (De Divisione Naturae II,33)

S. Martino di Léon: Parola del Signore e sua bocca è il Figlio del Padre, soffio della sua bocca è lo Spirito Santo; la loro opera è unica.
De his etiam coelis in Psalmo dictum est: «Verbo Domini coeli firmati sunt». De his quoque ornamentis Spiritus subditur: «Et spiritu oris eius omnis virtus eorum». Ac si apertius diceret: Firmati sunt caeli, non a se, sed verbo Domini, id est Filio Patris; et spiritu oris eius, scilicet Spiritu sancto qui procedit a Patre et Filio, qui est os Patris, solidata est virtus eorum; et non pars tantum, sed omnis virtus eorum solidata est, quia nihil a se habuerunt, quasi a Deo fieret supplementum. Nota unum opus esse verbi, id est Filii, et Spiritus sancti. Idem est enim omnis virtus eorum quod firmati sunt. Hoc ergo facit Filius et Spiritus sanctus; sed nunquid sine Patre? Imo vero Pater per Verbum suum et Spiritum sanctum operatur, qui docet et corroborat columnas coeli, praedicatores scilicet Ecclesiae. (...) Filius Dei Verbum dicitur, quia interpretatur nobis voluntatem Dei Patris. Et Spiritu oris eius, id est Spiritu sancto misso de coelis ab ore eius, scilicet a Christo, qui est os Patris, qui per illum nobis locutus est Deus Pater. Hic ostenditur, quia Spiritus sanctus non solum a Patre, sed etiam a Filio procedit. Sic enim ipse Dei et Virginis Filius discipulis suis ait: Si non abiero, Paracletus, scilicet Spiritus consolator non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos (Ioan. XVI). Procedit ergo Spiritus sanctus a Patre, procedit et a Filio, mittitur a Patre, mittitur et a Filio, quia idem Spiritus sanctus unius voluntatis et operationis est cum Patre et Filio. (Martinus Legionensis, Sermo XXXII, In Festo Sancti Spiritus)

Dal Padre, per il Figlio, nello Spirito è la creazione e la nuova creazione.


Commenti

Post popolari in questo blog

Ego sum Via

Le Nozze

Filautia, piacere e dolore nella Questione 58 a Talassio di S. Massimo il Confessore