sabato 31 gennaio 2015

V domenica del tempo ordinario, anno B: Salmo 147,3

Ruminare i Salmi - Salmo 147 (Vulgata / liturgia 146),3:

CEI Risana i cuori affranti
e fascia le loro ferite.
TILC Rianima il cuore spezzato
e cura le loro ferite.
NV Qui sanat contritos corde
et alligat plagas eorum.
V qui sanat contritos corde,
et alligat contritiones eorum.

1Cor 9,22 Mi sono fatto debole per i deboli, per guadagnare i deboli; mi sono fatto tutto per tutti, per salvare a ogni costo qualcuno.
Mc 1,32-34 Venuta la sera, dopo il tramonto del sole, gli portavano tutti i malati e gli indemoniati. Tutta la città era riunita davanti alla porta. Guarì molti che erano affetti da varie malattie e scacciò molti demòni

Ilario: Mediante l'Evangelo, la vittoria sulla morte è annunziata e già iniziata, non ancora completamente compiuta.
Tenet deinde ordinem competentem, dicens: Qui sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum. Congregato enim Israel, et in unam quae aedificatur civitatem collecto, omnes humanae infirmitates et labes corporeae auferentur. Absorpta enim corruptione, et omnibus humanae naturae vitiis devoratis, incorruptio aeterna et in nullis anxietatum mortibus conterenda succedet. Venit enim Dominus, secundum Evangelia, sanare contritos corde, praedicare captivis remissionem et caecis visum, dimittere confractos in requiem, praedicare annum Domini acceptum, et diem retributionis (Lc IV, 18, 19). Et haec quidem pro parte jam coepta sunt; quia per speculum et in aenigmate et in imagine futurorum secundum Apostolum demoramur (1Co XIII, 12). Sed tamen nondum nobis ejus temporis fructus est, quo secundum prophetam dicere adepta spei consummatione possimus, Convertere anima mea in requiem tuam: quia Dominus benefecit tibi. Quia eripuit animam meam de morte, oculos meos a lacrymis, pedes meos a lapsu, placebo Domino in regione vivorum (Ps CXIV, 7 et seqq.). Sanata enim omni cordis contritione, et ne perpetuo rursum subeat alligata, his omnibus humanarum passionum infirmitatibus liberati, placebimus Deo in regione vivorum, anima nostra in requiem suam, ex qua per transgressionem primi parentis sui Adae ejecta est, revertente (V. Tract. Ps. CXLV, n. 2).

Cassiodoro: Il Medico celeste fascia con la sua misericordia i cuori contriti dalla penitenza, consolidandoli con una fermissima speranza di salvezza.
Qui sanat contritos corde, qui alligat contritiones eorum. Mirabile genus curationis edicitur, ut si restaurari volumus, nosmetipsos vivacissime conteramus. Sed ista contritio ad redintegrationem pertinet, ad soliditatem deducit; et quod supra omne bonum est, illum medicum introducit, qui aeternam tribuit sospitatem. Sequitur, qui alligat contritiones eorum. Metaphora ab artificibus medendi, qui ossa fracta atque contrita quando solidare cupiunt, linteorum illigatione constringunt, ut in soliditatem pristinam ad locum suum redeuntia membra coalescant. Sic coelestis medicus poenitentium corda gravi afflictione contrita, quasi quadam fascia pietatis suae superducta constringit atque consolidat, et ad firmissimam spem sanitatis adducit, sicut et in quinquagesimo psalmo dictum est: Cor contritum et humiliatum Deus non spernit [Psal. L, 19]. Nam et ille publicanus qui pectus suum assidua percussione tundebat [Luc. XVIII, 13], ipsam in se contritionem probatus est effecisse, quam reo pectori non desinebat ingerere.

Liturgia: Ancora oggi, come buon samaritano, (Cristo) viene accanto ad ogni uomo piagato nel corpo e nello spirito e versa sulle sue ferite l'olio della consolazione e il vino della speranza (Prefazio comune VIII).

In Gesù, Dio si è fatto debole con noi deboli, per renderci partecipi della sua vita immortale.


Nessun commento:

Posta un commento