domenica 11 gennaio 2015

II domenica del tempo ordinario, anno B: Salmo 40,7-8

Ruminare i Salmi - Salmo 40 (Vulgata / liturgia 39),7-8:

CEI Non hai chiesto olocausto né (sacrificio per il) peccato.
Allora ho detto: «Ecco, io vengo».
TILC Non hai chiesto di bruciare animali sull'altare,
o di offrire sacrifici per togliere i peccati.
Allora ho detto: 'Ecco, io vengo'.
NV e V Holocaustum et pro peccato non postulasti,
tunc dixi: 'Ecce venio'.

1Corinzi 6,19-20 Non sapete che il vostro corpo è tempio dello Spirito Santo, che è in voi? Lo avete ricevuto da Dio e voi non appartenete a voi stessi. Infatti siete stati comprati a caro prezzo: glorificate dunque Dio nel vostro corpo!
Giovanni 1,35 Giovanni stava con due dei suoi discepoli e, fissando lo sguardo su Gesù che passava, disse: «Ecco l’agnello di Dio!». E i suoi due discepoli, sentendolo parlare così, seguirono Gesù.

Alberto Magno: I sacrifici imperfetti dell'Antica Alleanza cessano confluendo nell'eucarestia, sacrificio dell'Agnello senza macchia, liberamente offertosi per riconciliarci con Dio. L'amore fraterno vale, infatti, più di ogni sacrificio.

De Corpore Domini, dist. 1, cap. 2
Propter hoc enim etiam in ipso sacramento sacrificium placationis posuit, ut si quid esset quod nos ab ipso disjungeret, merito sacrificii illius purgaretur : sic enim dicitur in Psalmo XXXIX, 7 et seq. : Sacrificium et oblationem noluisti : aures autem perfecisti mihi. Holocaustum et pro peccato non postulasti : tunc dixi : Ecce venio. In capite libri scriptum est de me, ut facerem voluntatem tuam. Deus meus, volui, etc. Quia enim Deus nullum priscae legis sacrificium acceptavit in quo peccata remitteret, ideo Christo aptavit corpus conjunctum et unitum divinitati, in quo sacrificio placatus nobis de omnibus efficeretur peccatis : et quia holocaustum animalium et sanguinem animalium pro peccato sibi oblatorum nec voluit nec debuit acceptare pro peccati satisfactione, ideo ex voluntate venit Christus, ut voluntate devotae obedientiae Patris perficeret voluntatem, se offerendo ut nobis omnibus in suo sanguine placationem inveniret. Hoc igitur est quod quotidie devotamus ad aram Agnum sine macula mysterialiter mactando, ut in placabili voluntate qua hanc gratiam pro nobis invenit Deus, Deum placatum nobis esse faciamus. 

De Corpore Domini, dist. 5, cap. 4
His et similibus de causis nullum umquam sacrificium perfecte Deo placuit, nisi istud. Isa. I, 11 : Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum, dicit Dominus ? Plenus sum. Holocausta arietum, et adipem pinguium, et sanguinem vitulorum, et agnorum, et hircorum, nolui. Glossa Interlinearis dicit ibidem : "Numquam volui." Psal. XXXIX, 7 et seq. : Sacrificium et oblationem noluisti, aures, obedientiae scilicet, perfecisti mihi. Holocaustum et pro peccato non postulasti : tunc dixi : Ecce venio. In capite libri scriptum est de me, ut facerem voluntatem tuam. Deus meus, volui, etc. Ac si dicat : Illa propter imperfectionem suam non placent quae secundum legem offeruntur : et ideo ego aures patulas habens ad obediendum in corpore quod tu aptasti mihi animatum et deitati unitum, venio in sacrificio mei corporis et sanguinis, totam tuam, o Pater, voluntatem in sanctificando homines et satisfaciendo pro ipsis perficiens, ut omnia vetera imperfecta in usum hujus efficacis sacrificii commutentur. 

Super Sententiarum, Lib. III, dist. 18, art. 14
DICENDUM ergo ad primum secundum Anselmum, quod Pater non sitivit Filii sanguinem, nec crudelis fuit in eum : sed cum justitiam suam negare non posset, et vinceretur misericordia humanae redemptionis, Filium voluntarie se offerentem ad satisfaciendum dedit homini, ut satisfaceret pro ipso, sicut dicitur, Joan. iii, 16 : Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret : ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam. Quod autem Filius sic propria voluntate se obtulit, probatur ex Psal. xxxix, 7 et seq., ubi dicitur : Holocaustum et pro peccato non postulasti : tunc dixi : Ecce venio. In capite libri scriptum est de me, ut facerem voluntatem tuam. Deus meus, volui, etc.

Super Marcum, in cap. 12, v. 31-34
"Et diligere proximum tamquam seipsum," secundo loco, "majus est omnibus holocautomatibus," quae tota incendebantur. Isa. I, 11 et 12: Adipem pinguium et sanguinem vitulorum nolui: quis quaesivit haec de manibus vestris, ut ambularetis in atriis meis? Psal. XXXIX, 7 et 8: Holocaustum et pro peccato non postulasti: tunc dixi: Ecce venio. 
"Et sacrificiis," quae non tota incendebantur. Deuter. X, 12: Et nunc, Israel, quid Dominus Deus tuus petit a te, nisi ut diligas eum ex toto corde tuo?

L'amore totale di Cristo ci attrae e c'induce a rinunziare a nostra volta all'autosufficienza per fare di noi stessi e della nostra vita un'offerta per la gloria di Dio.


Nessun commento:

Posta un commento