sabato 19 luglio 2014

XVII domenica del tempo ordinario, anno A: Salmo 119,71-72

Ruminare i Salmi - Salmo 119 (Vulgata / liturgia 118),71-72:

CEI Bene per me se sono stato umiliato,
perché impari i tuoi decreti.
Bene per me è la legge della tua bocca,
più di mille pezzi d'oro e d'argento.
TILC È stata un bene per me l'umiliazione,
così ho appreso la tua volontà.
L'insegnamento della tua bocca mi è prezioso
più di tutto l'oro del mondo.
NV Bonum mihi quia humiliatus sum,
ut discam iustificationes tuas.
Bonum mihi lex oris tui
super milia auri et argenti.

Romani 8,28 Noi sappiamo che tutto concorre al bene, per quelli che amano Dio, per coloro che sono stati chiamati secondo il suo disegno.
Matteo 13,44-45 Il regno dei cieli è simile a un tesoro nascosto nel campo; un uomo lo trova e lo nasconde; poi va, pieno di gioia, vende tutti i suoi averi e compra quel campo.
Il regno dei cieli è simile anche a un mercante che va in cerca di perle preziose; trovata una perla di grande valore, va, vende tutti i suoi averi e la compra.

Bernardo di Clairvaux: La Parola di Dio abbassa ed esalta, rimprovera e consola, impone il giogo di Cristo e lo rende soave (Consolantur me haec et his similia Veritatis testimonia, quae miro modo, dum reprimunt, erigunt; dum dejiciunt, erudiunt; ita ut unde projectus, inde et provectus, tota cum hilaritate decantem: Bonum mihi, Domine, quia humiliasti me, ut discam justificationes tuas. Bonum mihi lex oris tui, super millia auri et argenti (Ps CXVIII,71-72). Et hoc miraculum agit sermo Dei vivus et efficax; hoc illud Verbum per quod facta sunt omnia, benignissime et potentissime operatur; hoc denique facit jugum Christi suave, et onus leve (Mt XI,30) - EPISTOLA LXXII. AD RAINALDUM FUSNIACENSEM ABBATEM)

Bruno di Colonia: Attraverso l’umiliazione il discepolo scopre la preziosità della legge della bocca di Dio; questa bocca è il Figlio incarnato, che ci rivela la volontà del Padre (Exponit autem ad quid hoc sit utile cum sic addit: Humiliasti, inquam, me ad hoc, ut per hanc humiliationem magis magisque discam mandata tua, a similitudine discipuli, qui ad hoc flagellatur ut castigatus melius discat. Et ideo quoque reputo bonam hanc humiliationem, quia per eam bonum, id est bona res facta est mihi, scilicet chara et iucunda facta est mihi lex oris tui, id est lex Filii tui, nova lex videlicet, quam Filius tuus dedit, qui os tuum dicitur, eo quod per eum incarnatum voluntatem tuam humano generi revelasti. Quod est dicere: Hoc in me humiliatio effecit ut lex tua nova, quae quibusdam videtur iniucunda, mihi chara videatur et iucunda, et hoc super millia auri et argenti, id est super copiam multiplicem omnium divitiarum saecularium, quae per has duas partes pretiosissimas, per aurum videlicet et argentum, denotantur - Bruno Carthusianorum, in Psalmos, IN PSALMUM CXVIII)

Ugo di S. Vittore: Chi si accosta alla Parola di Dio senza desiderio, ne esce vuoto - e condannato. Prepariamo l’ascolto coltivando la fame della Parola, per poterne apprezzare tutto il valore (Illi esuriunt Dei verbum qui desiderant audire. Multi sacram lectionem audiunt, qui tamen ab ipsa lectione vacui recedunt; nullum ubi affectum habent, nullum saporem sentiunt: quidquid audiunt facile amittunt. Iudicium est illis audire quod audiunt. Quo contra scriptum est: Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V). Ideo saturabuntur quia prius esurierunt. Esuriendo enim homo dignus efficitur ut postmodum satietur. Primum ergo praeparare debemus cor nostrum ad esuriendum et desiderandum verbum Dei; aderit divina gratia quae nos intus perfundat et dulcedine atque sapore spirituale reficiat, et delectet nos cantare, quam dulcia faucibus meis eloquia tua, Domine, super mel ori meo, et Bonum mihi lex oris tui super millia auri et argenti (Psal. CXVIII). Non solum debemus esse participes mensae corporalis sed spiritualis, nec tantum sumere cibum corporis sed animae. Et quanto melior est anima quam corpus, tanto amplius nos delectare debent alimenta animae quam corporis - Hugo de S. Victore, In Regulam S. Augustini, CAPUT IV. DE REFECTIONE UTRIUSQUE HOMINIS)

Per chi trova il suo tesoro nella piena e gioiosa adesione al progetto di Dio, tutto concorre al bene, tutto serve.


Nessun commento:

Posta un commento