domenica 9 febbraio 2014

VI domenica del tempo ordinario, anno A: Salmo 119,1

Ruminare i Salmi - Salmo 119 (Vulgata / liturgia 118),1:

CEI Beato chi è integro nella sua via
e cammina nella legge del Signore.
TILC Felice l'uomo che vive senza colpa
e cammina secondo la legge del Signore.
NV Beati immaculati in via,
qui ambulant in lege Domini.
Felicità di coloro che sono integri di strada
e camminano nella legge del Signore

1Cor 2,6 Tra coloro che sono perfetti parliamo, sì, di sapienza, ma di una sapienza che non è di questo mondo, né dei dominatori di questo mondo, che vengono ridotti al nulla.
Mt 5,19-20 Chi trasgredirà uno solo di questi minimi precetti e insegnerà agli altri a fare altrettanto, sarà considerato minimo nel regno dei cieli. Chi invece li osserverà e li insegnerà, sarà considerato grande nel regno dei cieli. Io vi dico infatti: se la vostra giustizia non supererà quella degli scribi e dei farisei, non entrerete nel regno dei cieli.

Beda il Venerabile: Bisogna conoscere i precetti di Dio, ma sperimentiamo la loro beatitudine solo mettendoli in pratica.
Rabano Mauro: Chi vuole essere sapiente, mediti assiduamente la Scrittura e s’impegni a vivere bene.


Cassiano: Spiritus enim Dei disciplinae effugiet fictum, nec habitabit in corpore subdito peccatis (Sapient. I). Non ergo alias ad scientiam spiritalem nisi hoc ordine pervenitur, quem unus prophetarum eleganter expressit, dicens: Seminate vobis ad iustitiam, metite spem vitae, illuminate vobis lumen scientiae [Ose. X]. Primum ergo seminandum nobis est ad iustitiam, hoc est, ut actualem perfectionem operibus iustitiae propagemus; deinde metenda est nobis spes vitae, id est, virtutum spiritualium fructus, expulsione vitiorum carnalium congregandi, et ita illuminare nobis lumen scientiae poterimus. Quem ordinem etiam Psalmographus teneri debere decernit, dicens: Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini, beati qui scrutantur testimonia eius [Psal. CXVIII]. Non enim prius dixit: Beati qui scrutantur testimonia eius, et post intulit: Beati immaculati in via; sed prius, inquit, beati immaculati in via: per hoc evidenter ostendens, neminem recte posse ad perscrutanda Dei testimonia pervenire, nisi prius per actualem conversationem in via Christi immaculatus incedat. (Coll. II,14,16)

Beda il Venerabile: Si haec, inquit, scitis, beati eritis si feceritis ea. Salutaris haec multum nostri Salvatoris, et sedulo est cogitanda sententia, quia beati erimus sciendo coelestia praecepta, si tamen ea quae novimus operando sectemur. Qui enim cognita eius mandata servare negligit beatus esse non valet; qui haec vel cognoscere contemnit, multo longius a beatorum sorte secluditur. Congruit his Psalmista, qui mortalium corda perpendens, aeque omnes beatitudinem amare, sed paucos ubi est quaerere conspiciens, ipse quae sit maxima in hac vita hominis beatitudo manifeste protestatus est, dicens, Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini [Psal. CXIX]. Et ne putaretur haec via immaculatorum ac beatorum ab imperitis passim et rudibus posse comprehendi, consequenter adiunxit et ait, Beati qui scrutantur testimonia eius; in toto corde exquirunt eum. Quapropter, charissimi, rogemus eius clementiam, qui mandavit mandata sua custodiri nimis, ut dirigat ipse vias nostras ad custodiendas iustificationes suas, ipse post custodiam mandatorum suorum ad beatitudinem nos suae perpetuae visionis inducat Iesus Christus Dominus noster, qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti per omnia saecula saeculorum. Amen. (Homilia in Coena Domini)

Rabano Mauro: Unde necesse est, ut quicunque sapiens esse desiderat, et ad agnitionem verae sapientiae, atque ad contemplationem ipsius veritatis pervenire voluerit, sacras Scripturas secundum regulam catholicae fidei intente legat, et secundum earum instituta in sacris virtutibus bene vivendo semetipsum exercere studeat, mundumque cor ab omni malo desiderio et mundi cupiditate habere certet: sicque ad desideratum bonum, Deo opitulante, pervenire valebit: hoc enim Psalmista nobis ostendit, dicens: Beati immaculati in via qui ambulant in lege Dei. Beati, qui scrutantur testimonia eius, in toto corde exquirunt eum. Hic et ipsa Veritas ait: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Itaque primo sciendum est, quod quaedam res tam clarae et nobiles sunt ut non propter aliud emolumentum expetendae sint, sed propter suam solummodo dignitatem amandae sunt et exsequendae: virtus videlicet scientia veritatis, amor bonus. Has quidem res veri philosophi intellexerunt in natura humana, et summo studio coluere.

Nessun commento:

Posta un commento