2 ottobre 2011 - XXVII domenica del tempo ordinario

Filippesi 4,6-7
Non angustiatevi per nulla, ma in ogni circostanza fate presenti a Dio le vostre richieste con preghiere, suppliche e ringraziamenti. E la pace di Dio, che supera ogni intelligenza, custodirà i vostri cuori e le vostre menti in Cristo Gesù.
μηδὲν μεριμνᾶτε, ἀλλ' ἐν παντὶ τῇ προσευχῇ καὶ τῇ δεήσει μετὰ εὐχαριστίας τὰ αἰτήματα ὑμῶν γνωριζέσθω πρὸς τὸν θεόν. καὶ ἡ εἰρήνη τοῦ θεοῦ ἡ ὑπερέχουσα πάντα νοῦν φρουρήσει τὰς καρδίας ὑμῶν καὶ τὰ νοήματα ὑμῶν ἐν Χριστῷ Ἰησοῦ.
Nihil solliciti sitis, sed in omni oratione, et obsecratione, cum gratiarum actione petitiones vestræ innotescant apud Deum. Et pax Dei, quæ exuperat omnem sensum, custodiat corda vestra, et intelligentias vestras in Christo Iesu.

A. Commento a Mt 5,9 "Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur" (Super Mt., cap. 5 lectio 2): La pace si ha quando ogni cosa sta al suo posto: 1. l'anima umana sta soggetta a Dio 2. nell'uomo le facoltà inferiori stanno soggette alla ragione 3. l'uomo sta in pace con gli altri uomini. Questo è il traguardo raggiunto dai santi, i quali cominciano a sperimentare questa pace sin da ora, non tuttavia in modo completo: solo nella vita eterna si ha la pace perfetta, che "supera ogni intelligenza".

Sed videndum est quid sit pax, et quomodo ad eam possimus pervenire. Pax est tranquillitas ordinis. Ordo autem est parium dispariumque sua loca cuique tribuens dispositio. Ergo pax est in hoc quod omnes teneant sua loca. Unde debet mens hominis primo Deo subiecta esse.
Secundo motus et vires inferiores, quae sunt nobis et brutis communes, subiecta esse homini: per rationem enim homo praeest animalibus; Gen. I, 26: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, et praesit piscibus maris, et volatilibus caeli, et bestiis universaeque terrae, omnique reptili quod movetur in terra.
Tertio ut homo pacem habeat ad alios, quia sic totaliter erit ordinatus.
Ista autem ordinatio non potest esse nisi in hominibus sanctis; Ps. CXVIII, 165: pax multa diligentibus nomen tuum; Is. XLVIII, v. 22: non est pax impiis: pacem enim interiorem habere non possunt; Sap. XIV, 22: in magno viventes inscientiae bello, tot et tam magna mala pacem appellant. Pacem talem mundus dare non potest; Io. XIV, 27: non quomodo mundus dat, ego do vobis. Item non sufficit totum hoc, sed debent inter discordes pacem facere; Prov. XII, 20: qui ineunt pacis consilia, sequitur eos gaudium.
Tamen sciendum quod ista pax hic inchoatur, sed non perficitur, quia nullus potest totaliter habere motus brutales rationi subiectos; Rom. VII, 23: video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis. Unde vera erit in vita aeterna; Ps. IV, 9: in pace in idipsum dormiam et requiescam; Phil. IV, 7: pax Dei exuperat omnem sensum.

B. In Super Sent., lib. 4 d. 8 q. 2 a. 4 qc. 3: S. Tommaso spiega i riti della messa che precedono la comunione. Prima, recitando il Padre Nostro, si chiede il dono del pane celeste; poi la purificazione dal male, con il "liberaci, o Signore, da tutti i mali..."; poi la pace, con il "la pace del Signore..." (e gli altri riti della pace). La richiesta della pace viene iniziata dal sacerdote e completata dall'assemblea (o dalla schola) con l'Agnus Dei, che chiede 1. la liberazione dal male della colpa e 2. della pena, e 3. l'ottenimento di ogni bene (riassunto nella pace); donde la triplice invocazione "Agnello di Dio...".

"Praeceptis salutaribus moniti, et divina institutione formati audemus dicere...".
Hic ponitur sacramenti perceptio, ad quam praemittitur praeparatio communis et specialis. Communis triplex:
* primo enim ponitur sacramenti petitio in oratione dominica, in qua dicitur: "panem nostrum quotidianum da nobis hodie";
* secundo percipientium expiatio per orationem sacerdotis: "libera nos";
* tertio pacis adimpletio, ibi: "pax domini".
Hoc enim sacramentum est sanctitatis et pacis; et quia pax Christi exsuperat omnem sensum, ideo pacis petitio a sacerdote inchoatur, cum dicit "pax domini", et a choro completur, cum dicitur, "agnus Dei"; et sic tria a sacerdote incepta prosequitur, scilicet, "gloria in excelsis", quod pertinet ad spem; "credo in unum Deum", quod pertinet ad fidem; "pax domini", quod pertinet ad caritatem. Petit autem populus misericordiam quantum ad amotionem mali contra miseriam culpae et poenae, et pacem quantum ad consecutionem omnis boni; unde ter "agnus Dei", dicitur.

Commenti

Post popolari in questo blog

Ego sum Via

Le Nozze

Filautia, piacere e dolore nella Questione 58 a Talassio di S. Massimo il Confessore